Lexikon zu den Schriften Cicero's mit Angabe sämtlicher Stellen, Del 1,Bind 2

Forsideomslag
G. Fischer, 1892
 

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 252 - Stoicos effecisset ne omnia cum superstitiosa sollicitudine et miseria crederent ! Sed hoc quidem genus divinationis vita iam communis explosit ; fani pulchritudo et vetustas Praenestinarum etiam nunc retinet sortium nomen, atque id in 87 volgus.
Side 346 - Itaque mihi semper Peripateticorum Academiaeque consuetudo de omnibus rebus in contrarias partes disserendi non ob earn causam solum placuit, quod aliter non posset quid in quaque re veri simile esset inveniri, sed etiam quod esset ea maxima dicendi exercitatio ; qua princeps usus est Aristoteles, deinde eum qui secuti sunt.
Side 409 - Itaque majores aliud jus gentium, aliud jus civile esse voluerunt. Quod civile, non idem continuo gentium ; quod autem gentium, idem civile esse debet.
Side 18 - Itaque tribus eis horis concisus exercitus 78 atque ipse interfectus est. Magnum illud etiam, quod addidit Coelius, eo tempore ipso, cum hoc calamitosum proelium fieret, tantos terrae motus in Liguribus, Gallia compluribusque insulis totaque in Italia factos esse, ut multa oppida conruerint, multis locis labes factae sint terraeque desederint fluminaque in contrarias partes fluxerint atque in amnes mare influxerit.
Side 404 - Fulmen sinistrum auspicium optimum habemus ad omnis res praeterquam ad comitia ; quod quidem institutum rei publicae causa est, ut comitiorum vel in iudiciis populi vel in iure legum vel in creandis magistratibus principes civitatis essent interpretes. At Ti. Gracchi litteris Scipio et Figulus consules, cum augures iudicassent eos vitio creates esse, magistratu se abdicaverunt.
Side 170 - ... o vitae philosophia dux, o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum! quid non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset?
Side 95 - Nam cum sint duo genera decertandi, unum per disceptationem, alterum per vim, cumque illud proprium sit hominis, hoc beluarum, confugiendum est ad posterius, si uti non licet superiore.
Side 114 - Deinde si maxime talis est deus , ut nulla gratia , nulla hominum caritate teneatur, valeat: quid enim dicam, propitius sit?
Side 17 - Nam quum de tribus unum esset optandum, aut faceré iniuriam nec accipere aut et faceré et accipere aut neutrum, optimum est faceré impune si possis, secundum nec faceré nec pati, miserrimum digladiari semper turn faciendis turn accipiendis iniuriis.
Side 169 - Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, Municipem Ponti, Tritanni, centurionum, Praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, Maluisti dici; Graece ergo praetor Athenis, Id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto : 'Xaipe,' inquam, 'Tite!' Lictores, turma on in is cohorsque l : 'Xoupe, Tite!' Hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.

Bibliografiske oplysninger