Billeder på siden
PDF
ePub

multus, de te fuit; ex quo ego veni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti; nihil tam vidi mite, nihil tam placatum, quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut etiam, si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. Illo sic die; postridie ex Arpinati profecti sumus; ut in Arcano Quintus maneret, dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano. Nosti hunc fundum; quo ut venimus, humanissime Quintus 'Pomponia,' inquit 'tu invita mulieres, ego accivero pueros.' Nihil potuit, mihi quidem ut visum est, dulcius, idque cum verbis, tum etiam animo ac voltu; at illa audientibus nobis ego sum' inquit 'hic hospita.' Id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius, ut prandium nobis videret. Tum Quintus en' inquit mihi haec ego patior cotidie.' Dices quid, quaeso, istuc erat?' magnum: itaque me ipsum commoverat; sic absurde et aspere verbis voltuque responderat. Dissimulavi dolens. Discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit. Quid multa? nihil meo fratre lenius, nihil asperius tuo sorore mihi visum est, et multa praetereo, quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. Ego inde Aquinum; Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane venit mihique narravit nec secum illam dormisse voluisse, et, cum discessura esset, fuisse eiusmodi qualem ego vidissem.

6

6

6

CICERO, ad Att. v. 1.

QUAE MAXIMA CREDIS ESSE MALA?

At

115. In surditate vero quidnam est mali? Erat surdaster M. Crassus, sed aliud molestius quod male audiebat, etiam si, ut mihi videbatur, iniuria. Nostri Graece fere nesciunt, nec Graeci Latine. Ergo hi in illorum et illi in horum sermone surdi, omnesque id nos in iis linguis, quas non intelligimus, quae sunt innumerabiles, surdi profecto sumus. vocem citharoedi non audiunt. Ne stridorem quidem serrae, tum quom acuitur, aut grunnitum, quom iugulatur, suis, nec, quom quiescere volunt, fremitum murmurantis maris. Et si cantus eos forte delectant, primum cogitare debent, antequam hi sint inventi, multos beate vixisse sapientes: deinde multo maiorem percipi posse legendis his quam audiendis, voluptatem. Tum, ut paullo ante caecos ad aurium traducebamus voluptatem, sic licet surdos ad oculorum. Etenim qui secum loqui poterit, sermonem alterius non requiret. Congerantur in unum omnia, ut idem oculis et auribus captus sit, prematur etiam doloribus acerrimis corporis, qui primum per se ipsi plerumque conficiunt hominem, sin forte longinquitate producti vehementius tamen torquent quam ut caussa sit cur ferantur, quid est tandem, di boni, quod laboremus? Portus enim praesto est, quoniam mors ibidem est aeternum nihil sentiendi receptaculum. Theodorus Lysimacho mortem minitanti; Magnum vero, inquit, effecisti, si cantharidis vim consecutus es. Paulus Persi deprecanti ne in triumpho duceretur In tua id quidem potestate est. Multa primo die, quom de ipsa morte quaereremus,

non pauca etiam postero, quom ageretur de dolore, sunt dicta de morte; quae qui recordetur haud sane periculum est ne non mortem aut optandam aut certe non timendam putet.

CICERO, Tusc. Disp. v. 40. 116.

NIL EGO CONTULERIM IUCUNDO SANUS

AMICO.

116. Haece locutus vocat quocum bene saepe libenter

mensam sermonesque suos rerumque suarum
comiter impertit, magnam cum lassus diei
partem fuisset de summis rebus regendis
consilio indu foro lato sanctoque senatu,
cui res audacter magnas parvasque iocumque
eloqueretur et cuncta malaque et bona dictu
evomeret si cui vellet tutoque locaret;

quorum multa volupe et gaudia clamque pa-
lamque :

ingenium cui nulla malum sententia suadet

ut faceret facinus levis, haut malus, doctus, fidelis,

suavis homo, facundus, suo contentus, beatus, scitus, secunda loquens in tempore, commodus, verbum

paucum, multa tenens antiqua sepulta, vetustas

quem facit et mores veteresque novosque

tenentem,

multorum veterum leges divumque hominum

que,

prudenter qui dicta loquive tacereve posset.
hunc inter pugnas Servilius sic compellat.
ENNIUS, apud Aul. Gell. xii. 4.

H

οὐδὲν πατρῴας ἀνδρὶ φίλτερον χθονός.

117. Hoc caverat mens provida Reguli
dissentientis condicionibus

foedis et exemplo trahentis
perniciem veniens in aevum,
si non periret immiserabilis
captiva pubes. Signa ego Punicis.
adfixa delubris, et arma

6

militibus sine caede' dixit

'direpta vidi; vidi ego civium

retorta tergo bracchia libero,
portasque non clausas, et arva
Marte coli populata nostro.
auro repensus scilicet acrior
miles redibit: flagitio additis
damnum: nec amissos colores
lana refert medicata fuco,

nec vera virtus, cum semel excidit,
curat reponi deterioribus.
si pugnat extricata densis
cerva plagis, erit ille fortis
qui perfidis se credidit hostibus,
et Marte Poenos proteret altero
qui lora restrictis lacertis
sensit iners timuitque mortem.
hic unde vitam sumeret inscius
pacem duello miscuit. O pudor!
O magna Karthago, probrosis

altior Italiae ruinis!'

HOR. C. iii. 5. 13–40.

VESPASIAN'S LOVE OF MONEY.

118. Sola est in qua merito culpetur pecuniae cupiditas. Non enim contentus omissa sub Galba vectigalia revocasse, nova et gravia addidisse, auxisse tributa provinciis, nonnullis et duplicasse, negotiationes quoque vel privato pudendas propalam exercuit, coëmendo quaedam, tantum ut pluris postea distraheret. Ne candidatis quidem honores, reisve tam innoxiis quam nocentibus, absolutiones venditare cunctatus est. Creditur etiam procuratorum rapacissimum quemque ad ampliora officia ex industria solitus promovere, quo locupletiores mox condemnaret, quibus quidem volgo pro spongiis dicebatur uti, quod quasi et siccos madefaceret et exprimeret humentes. Quidam natura cupidissimum tradunt, idque exprobratum ei a sene bubulco, qui, negata sibi gratuita libertate quam imperium adeptum suppliciter orabat, proclamaverit, Vulpem pilum mutare, non mores. Sunt contra qui opinentur ad manubias et rapinas necessitate compulsum, summa aerarii fiscique inopia, de qua testificatus sit initio statim Principatus, professus quadringenties millies opus esse ut Respublica stare posset. Quod et verisimilius videtur, quando et male partis optime usus est.-SUETON. Vesp. 16.

INTERVIEW BETWEEN CICERO AND
POMPEIUS, B.C. 48.

119. Dionysium misi ad te, frugi hominem, ac, ne libertinum laudare videar, plane virum bonum. Pompeium vidi iv. Id. Dec. fuimus una horas duas

« ForrigeFortsæt »