Billeder på siden
PDF
ePub

THE REAL DERIVATION OF APRILIS.

103. Quo non livor adit? sunt qui tibi mensis honorem eripuisse velint invideantque, Venus.

nam, quia ver aperit tunc omnia, densaque cedit
frigoris asperitas, fetaque terra patet,
Aprilem memorant ab aperto tempore dictum,
quem Venus iniecta vindicat alma manu.
illa quidem totum dignissima temperat orbem,
illa tenet nullo iura minora deo,

iuraque dat caelo, terrae, natalibus undis,
perque suos initus continet omne genus :

illa deos omnes, longum est numerare, creavit,
illa satis causas arboribusque dedit ;

illa rudes animos hominum contraxit in unum,
et docuit iungi cum pare quemque sua.
deposita taurus sequitur feritate iuvencam,
quem toti saltus quem nemus omne tremit.
vis eadem lato quodcunque sub aequore vivit
servat et innumeris piscibus implet aquas.
prima feros habitus homini detraxit: ab illa
venerunt cultus mundaque cura sui.

hanc quisquam titulo mensis spoliare secundi
audeat? a nobis sit procul iste furor!

quid quod ubique potens templisque frequentibus aucta

urbe tamen nostra ius dea maius habet?

pro Troia, Romane, tua Venus arma ferebat
cum gemuit teneram cuspide laesa manum.
caelestesque duas Troiano iudice vicit.

A nolim victas hoc meminisse deas!

Ov. Fast. iv. 85.

THE MISCHIEF OF SUPERSTITION PROVED BY THE SACRIFICE OF IPHIGENIA.

104. Illud in his rebus vereor, ne forte rearis impia te rationis inire elementa viamque indugredi sceleris, quod contra saepius illa relligio peperit scelerosa atque impia facta. Aulide quo pacto Triviai virginis aram Iphianassai turparunt sanguine foede ductores Danaum delecti, prima virorum. cui simul infula virgineos circumdata comptus ex utraque pari malarum parte profusast, et maestum simul ante aras adstare parentem sensit et hunc propter ferrum celare ministros aspectuque suo lacrumas effundere civis, muta metu terram genibus summissa petebat. nec miserae prodesse in tali tempore quibat quod patrio princeps donarat nomine regem; nam sublata virum manibus tremebundaque ad

aras

deductast, non ut sollemni more sacrorum
perfecto posset claro comitari Hymenaeo,
sed casta inceste nubendi tempore in ipso
hostia concideret mactatu maesta parentis,
exitus ut classi felix faustusque daretur.
tantum relligio potuit suadere malorum.

LUCRET. i. 80.

1 Cf. Aesch. Ag. 244 seqq. Tennyson's Dream of Fair Women.

‘O SI, O SI, OTIOSI.

105. Si tecum mihi, care Martialis,
securis liceat frui diebus,

si disponere tempus otiosum
et verae pariter vacare vitae :
nec nos atria, nec domos potentum,
nec lites tetricas forumque triste
nossemus, nec imagines superbas;
sed gestatio, fabulae, libelli,

campus, porticus, umbra, Virgo, thermae,
haec essent loca semper, hi labores.

nunc vivit necuter sibi, bonosque

soles effugere atque abire sentit,
qui nobis pereunt et inputantur.

quisquam vivere cum sciat, moratur ?

MARTIAL, V. (20).

τῆς γὰρ καὶ γένος ἐσμέν.

106. Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,

alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferenteis concelebras, per te quoniam genus omne animan

tum

concipitur visitque exortum lumina solis.
te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli
adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus
summittit flores, tibi rident aequora ponti

placatumque nitet diffuso lumine caelum.

nam simul ac species patefactast verna diei
et reserata viget genitabilis aura Favoni,
aëriae primum volucres te, diva, tuumque
significant initum perculsae corda tua vi.

LUCRET, i. init.

CICERO GIVES L. CALP. PISO CAESONINUS HIS OPINION.

Sibilum

107. Da te populo, committe ludis. metuis? Ubi sunt vestrae scholae? ne acclametur?

ne id quidem est curare philosophi. Manus tibi ne afferantur times. Dolor enim est malum, ut disputas: existimatio, dedecus, infamia, turpitudo, verba sunt atque ineptiae. Sed de hoc non dubito. Non audebit accedere ad ludos. Convivium publicum non dignitatis gratia inibit, nisi forte ut cum P. Clodio cenet, sed plane animi sui caussa: ludos nobis idiotis relinquet solet enim in disputationibus suis oculorum et aurium delectationi abdominis voluptates anteferre. Nam, quod vobis iste tantummodo improbus, crudelis olim furunculus, nunc vero etiam rapax, quod sordidus, quod contumax, quod superbus, quod fallax, quod perfidiosus, quod impudens, quod audax esse videatur: nihil scitote esse luxuriosius, nihil libidinosius, nihil posterius, nihil nequius. Luxuriam autem in isto nolite hanc cogitare: est enim quaedam, quanquam omnis est vitiosa atque turpis, tamen ingenuo ac libero dignior. Nihil apud hunc lautum, nihil elegans, nihil exquisitum: laudabo inimicum, ne magnopere quidem quidquam, praeter libidines, exquisitum. Toreuma nullum: maximi

calices, et hi, ne contemnere suos videatur, Placentini: exstructa mensa, non conchyliis aut piscibus, sed multa carne subrancida; servi sordidati ministrant, nonnulli etiam senes: idem cocus, idem atriensis: pistor domi nullus, nulla cella: panis et vinum a propola atque de cupa: Graeci stipati, quini in lectulis, saepe plures: ipse solus, bibiturus quae eodem de dolio ministrentur. Ubi galli cantum audivit, avum suum revixisse putat: mensam tolii iubet.

CICERO, In Pisonem, xxvii. 65.

DIVINATION AMONG THE GERMANS.

108. Auspicia sortesque, ut qui maxime, observant. Sortium consuetudo simplex. Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant, eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. Mox, si publice consuletur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur. Si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur. Et illud quidem etiam hic notum, avium voces volatusque interrogare. Proprium gentis equorum quoque praesagia ac monitus experiri. Publice aluntur iisdem nemoribus ac lucis, candidi et nullo mortali opere contacti, quos pressos sacro curru sacerdos ac rex vel princeps civitatis comitatur, hinnitusque ac fremitus observant. Nec ulli auspicio maior fides, non solum apud plebem, sed apud proceres, apud sacerdotes: se enim ministros

« ForrigeFortsæt »