nens. ciamque animi quam habuerat vivus in voltu retiPostremo ex omni copia neque in praelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est: ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant. Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in praelio aut graviter volneratus discesserat: multi autem qui de castris visundi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera amicum alii pars hospitem aut cognatum reperiebant: fuere autem qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.— SALUST, Bell. Catil. 61. A SORCERESS. 92. Hanc ego de caelo ducentem sidera vidi, iam tenet infernas magico stridore catervas, haec mihi composuit cantus queis fallere posses. TIBULL. i. 2. 43. To prevent evil consequences. Cf. Theocr. vi. 39: 's μn βασκανθῶ δὲ, τρὶς εἰς ἐμὸν ἔπτυσα κόλπον. SCANDALOUS CONDUCT OF *SASSIA. 93. Tum vero illa egregia ac praeclara *mater palam exsultare laetitia ac triumphare gaudio coepit, victrix filiae, non libidinis. Itaque diutius suspitionibus obscuris laedi famam suam noluit: lectum illum genialem, quem biennio ante filiae nubenti straverat, in eadem domo sibi ornari et sterni, expulsa atque exturbata filia, iubet. Nubit genero socrus, nullis auspicibus, nullis auctoribus, funestis ominibus. O mulieris scelus incredibile, et, praeter hanc unam, in omni vita inauditum, o libidinem effraenatam et indomitam, o audaciam singularem! non timuisse, si minus vim deorum hominumque famam, at illam ipsam noctem, facesque illas nuptiales, non limen cubiculi, non cubile filiae, non parietes denique ipsos, superiorum testes nuptiarum? perfregit ac prostravit omnia cupiditate ac furore: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia. Tulit hoc commune decus iam familiae, cognationis, nominis, graviter filius augebatur autem eius molestia quotidianis querimoniis et assiduo fletu sororis : statuit tamen nihil sibi in tantis iniuriis ac tanto scelere matris gravius faciendum quam ut illa matre ne uteretur, ne, quam videre sine summo animi dolore non poterat, ea si matre uteretur, non solum videre sed etiam probare suo iudicio putaretur. CICERO, pro †Cluentio, vi. 14. POLLIO REGUM FACTA CANIT. 94. Motum ex Metello consule civicum paulum severae musa tragoediae cui laurus aeternos honores iam nunc minaci murmure cornuum praeter atrocem animum Catonis. HOR. C. ii. 1. COMPARISON OF DEMOSTHENES AND CICERO. 95. Oratores vero vel praecipue Latinam eloquentiam parem facere Graecae possunt: nam Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim: nec ignoro, quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non id sit propositi ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenem in primis legendum vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem, dividendi, praeparandi, probandi rationem, omnia denique quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas, densior ille, hic copiosior; ille concludit adstrictius, hic latius; pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere; illic nihil detrahi potest, hic nihil adici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe et commiseratione, quae duo plurimum in adfectibus valent, vicimus. Et fortasse epilogos ille mos civitatis abstulerit, sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistulis quidem quamquam sunt utriusque, dialogisve, in quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc, quod et prior fuit et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Iam in omnibus quae dicit tanta auctoritas inest ut dissentire pudeat, nec advocati studium sed testis aut iudicis adferat fidem, cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt inlaborata, et illa, qua nihil umquam pulcrius auditum est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non inmerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis dictus est, apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus, hoc propositum nobis sit exemplum, ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.—QUINTIL. X. 1. 105-108, 111, 112. INDIGNATION OF IMILCE, WIFE OF HANNIBAL, AT THE POSSIBILITY OF THEIR SON BEING SACRIFICED. 96. I nunc, Ausonios ferro populare Penates, sit satis ante aras caesos vidisse iuvencos; |