vel me monere hoc, vel percontari puta. rectumst? ego ut faciam: non est? te ut deterream. M. Mihi sic est usus: tibi ut opus factost, face. TER. Haut. i. 1. THE GOLDEN AGE. 61. Quam bene Saturno vivebant rege, priusquam nondum caeruleas pinus contemserat undas, nec vagus, ignotis repetens compendia terris, ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant non acies, non ira fuit, non bella, nec ensem immiti saevus duxerat arte faber. nunc love sub domino caedes et volnera semper, MONSTROUS CRUELTY OF G. VERRES. 62. Res ad Verrem defertur: esse civem Romanum qui se Syracusis in lautumiis fuisse quereretur, quem, iam ingredientem navem et Verri nimis atrociter minitantem, a magistratu Mamertino retractum esse et asservatum ut ipse in eum statueret, quod videretur. Agit hominibus gratias, et eorum benevolentiam erga se diligentiamque collaudat: ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi: toto ex ore crudelitas eminebat. Expectabant omnes quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset; cum repente hominem proripi, atque in foro medio nudari ac deligari, et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, meruisse cum L. Precio, qui Panormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste se comperisse ait eum speculandi caussa in Sicilia esse missum, cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspitio cuiquam esset ulla: deinde iubet undique hominem vehementissime verberari. Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices, cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec Civis Romanus sum. Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatumque a corpore deiecturum arbitrabatur. Is non modo non perfecit ut virgarum vim deprecaretur, sed, cum imploraret saepius usurparetque nomen civitatis, crux, crux, inquam, infelici et aerumnoso, qui nunquam istam pestem viderat, comparabatur.—O nomen dulce libertatis! O ius eximium nostrae civitatis! O lex Porcia legesque Semproniae! O graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas. Hucine tandem omnia reciderunt? CICERO, 2 in Verrem, i 62. PRAISES OF NERO CLAUDIUS DRUSUS AND TIBERIUS NERO, STEPSONS OF AUGUSTUS. 63. Qualem ministrum fulminis alitem cui rex deorum regnum in aves vagas permisit expertum fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, olim iuventas et patrius vigor nido laborum propulit inscium, vernique iam nimbis remotis insolitos docuere nisus fortes creantur fortibus et bonis; rectique cultus pectora roborant; quid debeas, O Roma, Neronibus, ille dies Latio tenebris, qui primus alma risit adorea, STORY OF GYGES. 64. A Platone' inducitur Gyges ille, qui, cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, descendit in illum hiatum, aeneumque equum, ut ferunt fabulae, animadvertit, cuius in lateribus fores essent; quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, anulumque aureum in digito, quem, ut detraxit, ipse induit-erat autem regius pastor-tum in concilium se pastorum recepit. Ibi cum palam eius anuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat ; idem rursus videbatur, cum in locum anulum inverterat. Itaque hac opportunitate anuli usus, reginae 2 stuprum intulit, eaque adiutrice Regem dominum interemit, sustulitque quos obstare arbitrabatur: nec in his eum facinoribus quisquam potuit videre: sic repente anuli beneficio Rex exortus est Lydiae.-CICERO, De Off. iii. 9. 1 Plato, Rep. p. 359 C, ad fin. (lib. ii. 3); cf. Hdt. i. 8-12. 2 Intrigued with.' FRIENDLY LETTER TO ATTICUS. 65. Brundisium venimus vii. Kal. Dec. usi tua felicitate navigandi; ita belle nobis flavit ab Epiro lenissimus Onchesmites. hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito. valetudo tua me valde conturbat, significant enim tuae litterae te prorsus laborare. Ego autem, cum sciam, quam sis fortis, vehementius esse quiddam suspicor quod te cogat cedere et propemodum infringat, etsi alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leviorem accedere. Venio ad epistulas tuas quas ego sescentas uno tempore accepi aliam alia iucundiorem, quae quidem erant tua manu: nam Alexidis manum amabam, quod tam prope accedebat ad similitudinem tuae litterae, non amabam quod indicabam te non valere. Cuius quoniam mentio facta est, Tironem Patris aegrum reliqui, adulescentem, ut nosti, et adde, si quid vis, probum: nihil vidi melius: itaque careo aegre. Quanquam videbatur se non graviter habere, tamen sum sollicitus maximamque spem in M' Curi diligentia, de qua ad me scripsit Tiro et multi nuntiarunt; Curius autem ipse sensit quam tu velles se a me diligi, et eo sum admodum delectatus. Et mehercule est quam facile diligas autóɣ@wv in homine urbanitas. Eius testamentum deporto Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae: facit palam te ex libella, me ex teruncio. In Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit quo minus Thyamim videret. E |