THE PLEASURES OF A GARDEN. 51. Adeste Musae, maximi proles Iovis, laudes feracis praedicemus hortuli. tribuit colenti multiforme gaudium. VOMANUS (Anth. Lat. 533). BE HUMBLE AND SECURE. 52. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes, uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo: dant rami cerasos, dant mala rubentia silvae, T. PETRONIUS ARBITER (Anth. Lat. 142). 'LEAVE ME BUT LIFE!' 53. (a) Debilem facito manu, debilem pede, coxa; tuber adstrue gibbum, lubricos quate dentes, vita dum superest, bene est; hanc mihi, vel acuta si sedeam cruce, sustine. C. CILNIUS MAECENAS (Anth. Lat. 84). THOUGHTS ON LIFE. (b) Omnis dies omnis hora quam nihil simus ostendit, et aliquo argumento recenti admovet fragilitatis oblitos, cum aeterna meditantes respicere cogit ad mortem. Quam stultum est aetatem disponere ! ne crastino quidem dominamur. O quanta dementia est spes longas inchoantium! Emam, aedificabo, credam, exigam, honores geram, tum demum lassam et plenam senectutem in otium referam. Omnia, mihi crede, etiam felicibus dubia sunt. Nihil sibi quisquam de futuro debet promittere; id quoque quod tenetur per manus exit. Miserrimum, atque miserrima omnia efficiens metus mortis. Inde illud Maecenatis turpissimum votum: quod miserrimum erat, si incidisset, optatur. L. ANN. SENECA, Epist. 101. ON THE NATURE OF VIRTUE. 54. Virtus, Albine, est pretium persolvere verum, queis in versamur, queis vivimu', rebus potesse, virtus est homini, scire id, quid quaeque habeat res. virtus scire homini, rectum utile quid sit honestum, quae bona, quae mala; item quid inutile, turpe, virtus, quaerendae finem rei scire modumque; contra defensorem hominum morumque bono rum, magnificare hos, his bene velle, his vivere amicum; commoda praeterea patriaï prima putare, deinde parentum, tertia iam postremaque LUCILIUS (Anth. Lat. 29). nostra. ON THE MURDER OF M. T. CICERO. 55. Ora ibi magnanimum spirantia paene virorum in Rostris iacuere suis, sed enim abstulit omnes, tanquam sola foret, rapti Ciceronis imago. tunc redeunt animis ingentia consulis acta, iurataeque manus deprensaque foedera noxae patriciumque nefas exstinctum, et Cethegi, deiectusque redit votis Catilina nefandis. poena. quid favor aut coetus, pleni quid honoribus anni abstulit una dies aevi decus, ictaque luctu CORNELIUS SEVERUS (Anth. Lat. 124). O CURAS HOMINUM! 56. Vivitur parvo bene, cui paternum splendet in mensa tenui salinum, nec leves somnos timor aut cupido sordidus aufert. quid brevi fortes iaculamur aevo multa? quid terros alio calentes sole mutamus patria? quis exul se quoque fugit? scandit aeratas vitiosa naves cura nec turmas equitum relinquit, ocior cervis et agente nimbos ocior Euro. temperet risu: nihil est ab omni parte beatum. longa Tithonum minuit senectus; et mihi forsan, tibi quod negarit, porriget hora. te greges centum Siculaeque circum mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum apta quadrigis equa, te bis Afro murice tinctae vestiunt lanae: mihi parva rura et spiritum Graiae tenuem camenae Parca non mendax dedit et malignum spernere SHARP PRACTICE.-A GARDEN PARTY. 57. C. Canius, eques Romanus, non infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi caussa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset. Quod cum percrebruisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, dixit venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis; et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem. Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset, ut argentarius, apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit, et ab his petivit ut ante suos hortulos |