Billeder på siden
PDF
ePub

relligionum animum nodis exsolvere pergo,
deinde quod obscura de re tam lucida pango
carmina, musaeo contingens cuncta lepore.
id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
nam veluti pueris absinthia taetra medentes
cum dare conantur, prius oras pocula circum
contingunt mellis dulci flavoque liquore,
ut puerorum aetas improvida ludificetur
labrorum tenus, interea perpotet amarum
absinthi laticem deceptaque non capiatur,
sed potius tali pacto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur

tristior esse quibus non est tractata, retroque volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquente carmine Pierio rationem exponere nostram. LUCRET. iv. 1 (i. 926).

COURTEOUS REPROOF OF MASINISSA BY SCIPIO AFRICANUS MAIOR. ITS EFFECT.

168.Aliqua te existimo, Masinissa, intuentem in me bona et principio in Hispania ad iungendam mecum amicitiam venisse, et postea in Africa te ipsum spesque omnes tuas in fidem meam commisisse. Atqui nulla earum virtutum est propter quas tibi adpetendus visus sim, qua ego aeque ac temperantia et continentia libidinum gloriatus fuerim. Hanc te quoque ad ceteras tuas eximias virtutes, Masinissa, adiecisse velim. Non est, non -mihi crede-tantum ab hostibus armatis aetatis nostrae periculum, quantum ab circumfusis undi

L

que voluptatibus. Qui eas temperantia sua frenavit ac domuit, multo maius decus maioremque victoriam sibi peperit quam nos Syphace victo habemus. Quae me absente strenue ac fortiter fecisti, libenter et commemoravi et memini: cetera te ipsum reputare tecum quam me dicente erubescere malo. Syphax populi Romani auspiciis victus captusque est : itaque ipse, coniunx, regnum, ager et oppida, homines qui incolunt, quidquid denique Syphacis fuit, praeda populi Romani est, et regem coniugemque eius, etiam si non civis Carthaginiensis esset, etiam si non patrem eius imperatorem hostium videremus, Romam oporteret mitti ac senatus populique Romani de ea judicium atque arbitrium esse, quae regem socium nobis alienasse atque in arma egisse praecipitem dicatur.. Vince animum: cave deformes multa bona uno vitio, et tot meritorum gratiam maiore culpa quam causa culpae est corrumpas.' Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus sed lacrimae etiam obortae: et quom se quidem in potestate futurum imperatoris. dixisset orassetque eum ut, quantum res sineret, fidei suae temere obstrictae consuleret-promisisse enim se in nullius potestatem eam traditurum,--ex praetorio in tabernaculum suum confusus concessit. Ibi arbitris remotis cum crebro suspiritu et gemitu, quod facile ab circumstantibus tabernaculum exaudiri posset, aliquantum temporis consumpsisset, ingenti ad postremum edito gemitu eum ex servis vocat, sub cuius fide regio more ad incerta fortunae venenum erat, et mixtum in poculo ferre ad Sophonisbam iubet.-LIVY, xxx. 14.

HOW CICERO, AS GOVERNOR OF CILICIA, BEHAVED TO THE *PEOPLE OF SALAMIS IN CYPRUS, WHO WERE DEEPLY IN DEBT TO M. IUN. BRUTUS.

169. Cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere, sed *illos putare talenta cc. se debere; ea se velle accipere, debere autem illos paulo minus; rogat, ut eos ad ducenta perducam. 'Optime' inquam. Voco illos ad me, remoto Scaptio. 'Quid vos? quantum' inquam debetis?' Respondent CVI.' Refero ad Scaptium. Homo clamare. 'Quid opus est' inquam 'quam ut rationes conferatis?' Adsidunt, subducunt; ad nummum convenit. Illi se numerare velle, urgere, ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat, ut rem sic relinquam. Dedi veniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus, non concessi. Clamare omnes qui aderant, nihil impudentius Scaptio, qui centesimis cum anatocismo contentus non esset; alii, nihil stultius. Mihi autem impudens magis quam stultus videbatur: nam aut bono nomine centesimis contentus erat aut non bono quaternas centesimas sperabat. Habes meam causam, quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus, sed avunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit, puto, postquam tu es profectus, in creditorum causa, ut centesimae perpetuo fenore ducerentur: hoc quid intersit, si tuos digitos novi, certe habes subductum. CICERO, ad Att. v. 21. 12.

THE HOME-LOVING MAN NEAR VERONA.

170. Felix, qui patriis aevum transegit in agris, ipsa domus puerum quem videt, ipsa senem, qui baculo nitens, in qua reptavit arena, unius numerat saecula longa casae.

frugibus alternis, non consule, computat annum :
autumnum pomis, ver sibi flore notat.

idem condit ager Soles idemque reducit:
metiturque suo rusticus orbe diem,

ingentem meminit parvo qui germine quercum,
aequaevumque videt consenuisse nemus:
proxima cui nigris Verona remotior Indis:
Benacumque putat litora Rubra lacum.
sed tamen indomitae vires firmisque lacertis
aetas robustum tertia cernit avum.

erret, et extremos alter scrutetur Hiberos :
plus habet hic vitae, plus habet ille viae.

CLAUDIAN, Epigr. 2.

SPEECH OF G. LICINIUS MACER, TRIB. PL. B.C. 73.

171. Magna illa consulum imperia et patrum decreta vos exsequendo rata efficitis, Quirites, ultroque licentiam in vos auctum atque adiutum properatis. Neque ego vos ultum iniurias hortor; magis uti requiem cupiatis ; neque discordias, ut illi criminantur, sed earum finem volens, iure gentium res repeto, et, si pertinaciter retinebunt, non arma neque secessionem, tantummodo ne amplius san

guinem vestrum praebeatis, censebo. Gerant habeantque suo modo imperia; quaerant triumphos ; Mithridatem, Sertorium et relliquias exsulum persequantur cum imaginibus suis; absit periculum et labos, quibus nulla pars fructus est. Nisi forte repentina ista frumentaria lege munia vestra pensantur; qua tamen quinis modiis libertatem omnium aestumavere, qui profecto non amplius possunt alimentis carceris. Namque, ut illis exiguitate mors prohibetur, senescunt vires, sic neque absolvit cura familiari tam parva res, et ignaviam cuiusque tenuissuma spe frustratur; qua tamen quamvis ampla, quoniam servitii pretium ostentaretur, cuius torpedinis erat decipi et vestrarum rerum ultro iniuria gratiam debere? Namque alio modo neque valent in universos neque conabuntur.-SALUST, Orat.

GRANDIS FIT AUCTIO.

172. Gelasimus.

Damna euenerunt maxuma heu

misero mihi :

ita me mancupia miserum adfecerunt male:
potationes plurumae demortuae :

quot adeo cenae, quas defleui, mortuae,
quot potiones mulsi, quot item prandia,
quae inter continuom perdidi triennium.
prae maerore adeo miser atque aegritudine
consenui: paene sum fame demortuos.

Crocotivm. Ridiculus aeque nullust quam
quando esurit.

Gel. Nunc auctionem facere decretumst mihi : foras necessumst quidquid habeo uendere.

« ForrigeFortsæt »