haec quoque terra potest, quod ames, dare. Vivat, an ille occidat, in dis est. Vivat tamen: idque precari vel sine amore licet: certe mea pectora movit. OVID, Met. vii. 9. LOVE'S GIFTS ARE SWEETEST. 14. Lux mea puniceum misit mihi Lesbia malum; iam sordent animo cetera poma meo. sordent velleribus hirsuta cydonia canis, sordent hirsutae munera castaneae. nolo nuces, Amarylli, tuas, nec cerea pruna; rusticus haec Corydon munera magna putet : horreo sanguineo male mora rubentia suco; heu grave funesti crimen amoris habent! misit dente levi paullum libata placentae munera, de labris dulcia mella suis Anthol. Lat. 257. VARIOUS ROMAN WARS. 15. Creticum bellum, si vera volumus, nos fecimus, sola vincendi nobilem insulam cupiditate. Favisse Mithridati videbatur; hoc placuit armis vindicare. Primus invasit insulam M. Antonius cum ingenti quidem victoriae spe atque fiducia, adeo ut plures catenas in navibus quam arma portaret. Dedit itaque poenas vecordiae: nam plerasque naves intercepere hostes, captivaque corpora religantes velis ac funibus, pependere ; ac sic velificantes triumphan tum in modum Cretes portibus suis adremigaverunt. Metellus deinde totam insulam igni ferroque populatus, intra castella et urbes redegit, et Gnoson et Erythraeam, et, ut Graeci dicere solent, urbium matrem, Cydonaeam: adeoque saeve in captivos consulebatur, ut veneno se plerique conficerent, alii deditionem suam ad Pompeium absentem mitterent. FLORUS, iii. 7. A QUIET NOOK. 16. Est in secessu longo locus: insula portum nympharum domus: hic fessas non vincula naves VERG. Aen. i. 159. SERMO ISAEO TORRENTIOR.-CICERO INVEIGHS AGAINST CATILINA. 17. Quanquam quid loquor? te ut ulla res frangat? tu ut unquam te corrigas? te ut ullam fugam meditere? tu ut ullum exsilium cogites? utinam tibi istam mentem di immortales duint! tametsi video si mea voce perterritus ire in exsilium animum induxeris, quanta tempestas invidiae nobis, si minus in praesens tempus, recenti memoria scelerum tuorum, at in posteritatem impendeat. Sed est mihi tanti; dummodo ista privata sit calamitas et a reipublicae periculis seiungatur. Sed tu ut vitiis tuis commoveare, ut legum poenas pertimescas, ut temporibus reipublicae cedas, non est postulandum: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine, aut metus a periculo, aut ratio a furore revocarit. Quamobrem, ut saepe iam dixi, proficiscere, ac, si mihi inimico, ut praedicas, tuo, conflare vis invidiam, recta perge in exilium. Vix feram sermones eorum si id feceris: vix molem istius invidiae, si in exilium ieris iussu consulis, sustinebo. Sin autem servire meae laudi et gloriae mavis, egredere cum importuna sceleratorum manu: confer te ad Mallium: concita perditos cives: secerne te a bonis: infer patriae bellum; exsulta impio latrocinio, ut a me non eiectus ad alienos, sed invitatus ad tuos esse videaris. Quanquam quid ego te invitem, a quo iam sciam esse praemissos qui tibi ad forum Aurelium praestolarentur armati? cui sciam pactam esse et constitutam cum Mallio diem? a quo etiam aquilam illam argenteam, quam tibi ac tuis omnibus perniciosam esse confido et funestam futuram, cui domi tuae sacrarium scelerum tuorum constitutum fuit, sciam esse praemissam? Tu ut illa diutius carere possis quam venerari ad caedem proficiscens solebas, a cuius altaribus saepe istam impiam dextram ad necem civium transtulisti? CICERO, in Catil. i. 9. 22. THE DEATH OF LAOCOON AND HIS SONS. 18. Laocoön, ductus Neptuno sorte sacerdos, sollemnes taurum ingentem mactabat ad aras. CHARACTER OF CIMON. 19. Hunc Athenienses non solum in bello, sed in pace diu desideraverunt. Fuit enim tanta liberalitate, quom compluribus locis praedia hortosque haberet, ut numquam in eis custodem imposuerit fructus servandi gratia, ne quis impediretur, quo minus eius rebus, quibus quisque vellet, frueretur. Semper eum pedisequi cum nummis sunt secuti, ut, si quis opis eius indigeret, haberet quod statim daret, ne differendo videretur negare. Saepe quom aliquem offensum fortuna videret minus bene vestitum, suum amiculum dedit. Cotidie sic cena ei coquebatur, ut, quos invocatos vidisset in foro, omnes devocaret; quod facere nullum diem praetermittebat. Nulli fides eius, nulli opera, nulli res familiaris defuit; multos locupletavit; complures pauperes mortuos, qui, unde efferrentur, non reliquissent, suo sumtu extulit. Sic se gerendo minime est mirandum, si et vita eius fuit secura, et mors acerba. CORN. NEP. Cimon, iv. NEVER GIVE YOUR FOES A HANDLE. 20. (a) Pereunt suis auxilium qui dant hostibus. Facta bipenni quidam ex arboribus petit manubrium ut darent e ligno, quod foret firmum: iusserunt omnes oleastrum dari. accepit munus, aptans et manubrium coepit securi magna excidere robora. dumque eligebat quae vellet, sic fraxino dixisse fertur quercus: Merito caedimur. PHAEDR. (?). |