NE SUTOR SUPRA CREPIDAM. 124. Das gladiatores, sutorum regule, cerdo, quodque tibi tribuit subula, sica rapit. ebrius es: neque enim faceres hoc sobrius un quam, ut velles corio ludere, cerdo, tuo. lusisti corio; sed te, mihi crede, memento nunc in pellicula, cerdo, tenere tua. MARTIAL, iii. 16. Μηδὲν ἄγαν. 125. Occurrit tibi nemo quod libenter, quod, quacunque venis, fuga est, et ingens circa te, Ligurine, solitudo, quid sit, scire cupis? Nimis poëta es. hoc valde vitium periculosum est. ⚫ non tigris catulis citata raptis, Ib. iii. 44. ‘MATHEMATICI, GENUS HOMINUM QUOD IN CIVITATE NOSTRA ET VETABITUR SEMPER ET RETINEBITUR. 126. Chaldaeis sed maior erit fiducia: quicquid ante tamen de te, Tanaquil tua : quando sororem haec tamen ignorat quid sidus triste minetur in cuius manibus, ceu pinguia sucina, tritas angulus, inspecta genesi collyria poscit: Iuvenal, vi. 553. θηρῶν ἁπάντων ἀγριωτέρα γυνή. 127. Credamus tragicis, quicquid de Colchide torva dicitur et Progne; nil contra conor; et illae grandia monstra suis audebant temporibus, sed non propter numos. Minor admiratio summis debetur monstris quoties facit ira nocentem hunc sexum et rabie iecur incendente feruntur praecipites, ut saxa iugis abrupta, quibus mons subtrahitur, clivoque latus pendente recedit. illam ego non tulerim, quae computat et scelus. ingens sana facit: spectant subeuntem fata mariti morte viri cupiant animam servare catellae. hoc tantum refert quod Tyndaris illa bipennem MAKE HASTE, TRANQUILLUS, AND PUBLISH. 128. Libera tandem hendecasyllaborum meorum fidem, qui scripta tua communibus amicis spoponderunt. Appellantur cotidie et flagitantur: ac iam periculum est, ne cogantur ad exhibendum formulam accipere. Sum et ipse in edendo haesitator: tu tamen meam quoque cunctationem tarditatemque vicisti. Proinde aut rumpe iam moras, aut cave ne eosdem illos libellos, quos tibi hendecasyllabi nostri blanditiis elicere non possunt, convicio scazontes extorqueant. Perfectum opus absolutumque est, nec iam splendescit lima, sed atteritur. Patere me videre titulum tuum; patere audire describi legi venire volumina Tranquilli mei. Aequum est nos in amore tam mutuo eamdem percipere ex te voluptatem, qua tu perfrueris ex nobis. Vale.-PLINY, Ep. v. 10. (11.) ANTIGONE. 129. Ecce alios gemitus, aliamque ad busta ferebat Antigone miseranda facem, vix nancta petitos moenibus egressus: illam nam tempore in omni attendunt vigiles et rex iubet ipse timeri, contractaeque vices et crebrior excubat ignis. ergo deis fratrique moras excusat, et amens, et paulum immisso cessit statio horrida somno, erumpit muris; fremitu quo territat agros virginis ira leae, rabies cui libera tandem et primus sine matre furor: nec longa morata est, quippe trucem campum et positus quo pulvere noverat. Atque illum contra videt ire Menoetes, THE COUNTRY ROUND PLINY'S VILLA. 130. Regionis forma pulcerrima: imaginare theatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura possit effingere. Caeduae silvae cum ipso monte descendunt. Prata inde campique, quos non nisi ingentes boves et fortissima aratra perfringunt; tantis enim glebis tenacissimum solum, cum primum prosecatur, adsurgit ut nono demum sulco perdometur. Medios Tiberis agros secat, navium patiens, omnesque fruges devehit in urbem, hieme duntaxat et vere; aestate summittitur, immensique fluminis nomen arenti alveo deserit, autumno resumit. Magna sui parte meridiem spectat, aestivumque solem ab hora sexta hibernum aliquanto maturius quasi invitat in porticum latam, et pro modo longam. Nulla ibi necessitas togae, nemo accersitor ex proximo, placida omnia et quiescentia; quod ipsum salubritati regionis ut purius caelum, ut aer liquidior accedit. PLIN. Epist. v. 6. |