Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][subsumed][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO

EDITIONIS PRIMAE.

Cum redemptoribus honestissimis placuisset, ut iisdem operarum formis servatis una cum Horatii editione maiore minor quoque a me pararetur illius dimidiam circiter partem complectens, resecui primum varietatem lectionis, ea dumtaxat memorata, de qua ut in scholis dissereretur necessarium videbatur, deinde magnam partem et exemplorum in altera editione allatorum et interpretationum minus rectarum, quas in illa certis argumentis refutare conatus sum.

Quae iam remansit interpretatio aeque ac copiosior illa non tam Grammaticis, quam eorum usui destinata est, qui etiamnunc huiusmodi commentarios consulunt, id est, cum adolescentes primum Horatii carmina lecturi vel quas apud praeceptores audierunt interpretationes repetituri; tum viri, qui aliis negotiis districti interdum tamen ad poëtam, cuius inde ab ineunte aetate gratam memoriam merito conservarunt, ita redire cupiunt, ut ne nimis abstrusis, operosis diffusisque disputationibus primum intricentur, mox a legendo deterreantur.

Recognitio Meinekiana meae tamquam fundamentum est, ita ut potissimum e Codicibus Blandinianis Cruquii, tribus Bernensibus (B Saec. VIII. vel IX., b et c Saec. X.), Sangallensi (S Saec. X.), Turicensi (T Saec. X.) a me collatis lectiones meo quidem iudicio praestabiliores reciperem, a criticorum coniecturis abstinerem, atque sane per quinque

hos Carminum libros duas tantummodo a me receptas esse memini. (Od. 3, 17, 5. Epod. 4, 8.)

Scribebam Turici XI. die mensis Martii
MDCCCXXXVII.

J. G. BAITERI PRAEFATIO .

EDITIONIS TERTIAE.

Haec editio tota ad tertiam maiorem conformata est. Siglis priorum editionum accessit d (Cod. Bernensis quartus Saec. XII.). De litteris graecis consulenda est praefatio editionis maioris.

Scr. Turici IV. Idus Februarias a. MDCCCL.

PRAEFATIO

EDITIONIS SEXTAE.

Divenditis editionis quartae quintaeque exemplis Calvarii redemptores flagitabant, ut sextam editionem curarem. quo negotio ita functus sum, ut totius libri indolem multis. gratam et acceptam relinquerem intactam, corrigerem quae falsa, delerem quae supervacanea viderentur, adderem perpauca. imprimis addenda censuimus vitam Suetonianam, tabulam chronologicam, indicem rerum et verborum. ad verba Horatii recognoscenda praeter codices Orellianos Cruquii Blandinios in eisque maxime Antiquissimum, Ottonis Kelleri codices Parisinos 7900 a (4), 7971 (y), 7972 (2), 7973 (v), 7974 (g), 7975 (7), 10310 (π), Ambrosianum (0), Sueco-Vaticanum 1703 (R) aliosque paucos adhibui.

Accuratius de rationibus nostris in maioris Orellianae editione quarta disputabitur.

Berolini id. Novbr. MDCCCLXXXI.

G. Hirschfelder.

« ForrigeFortsæt »