Billeder på siden
PDF
ePub

Seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam, Quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare Tyrrhenum! sapias, vina liques, et spatio brevi Spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida Aetas carpe diem, quam minimum credula postero.

CARMEN XII.

Quem virum aut heroa lyra vel acri

Cic. de Div. 2, 98.- Temptaris,,sollicite exploraris." Cfr. Od. 1, 28, 5.

Ut melius] Quanto satius est etiam mala pati, ubi advenerint, quam iis ante explorandis maestitiam perpetuam tibi praeparare!“

4. 5. Excipit protasin: Seu plures --mare Tyrrhenum, apodosis sapias. Contra plerique puncto distinguunt ante v. sapias.—hiemes] annos; servata tamen primitiva significatione statim praesentis anni tempus hibernum depingit; quae hiems nunc debilitat undas, efficit, ut frangantur ad pumices, non tam proprie dictos, quam, ut est apud Plinium 36, 42: appellantur quidem ita (pumices) et erosa saxa. positis] „mari obiectis in extremo litore fluctifrago (Lucret. 1, 305)." -debilitat] collidit, zerschellt," dum undae ad pumices illos sese infringunt, non tranquillat, coërcet."

[ocr errors]

-op

6. sapias],,Omitte illam stultam sollicitudinem et, ut sapientem decet, fruere vita." Imperativi habet vim, nec dictum est, ut volt Priscianus 18, 89 H., pro si sapias, vel potius in oratione directa si sapis, si sapies, ut est Ovid. Am. 1, 4, 29: Quod tibi miscuerit, sapias, bibat ipse iubeto. — liques] Per colum nivarium, vel per sacculum linteum colabant sive saccabant vina, quo dempta faece et flore liquidiora fierent.

6. 7. „Reputans tecum, quam breve vitae sit spatium, certum ter

[blocks in formation]

minum siste nimiae spei de futuro tempore (spei longae, ut Od. 1, 4, 15.) et vive in praesentia. Iam dum doctrinam hanc tibi trado, fugit irreparabile tempus, quod laetitiae dedicare potuissemus." reseces] "prorsus ei renunties", ut apud Cic. ad Att. 1, 18, 2: resecandae libidinis.

7. 8. Dum loquimur] Adeo saepe haec formula apud Latinos reperitur, ut prope proverbialis fuisse videatur hac significatione:,,hoc ipso temporis puncto atque longe citius, quam tu arbitreris." - fugerit] futurum exactum. Sic Lucret. 3, 914: brevis hic est fructus homullis; Iam fuerit, neque post unquam revocare licebit. Invida autem est aetas, quatenus diuturnae voluptatis usuram denegat. „, Carpe igitur diem (non tam ut florem vel fructum maturum, quam ut dicimus oscula, cibum, viam carpere cum celeritatis notione) nec fide_sequenti." Martial. 7, 47, 11: Vive velut rapto fugitivaque gaudia carpe.

XII. Augustum insertum deorum, heroum et summorum ducum Romanorum ordini tamquam orbis terrarum dominum praedicat. Pertinet hoc carmen ad M. Marcelli, Octaviae filii, cum Iulia nuptias a. 730. celebrandas.

1. Quem virum aut h. cet.] Pindar. Olymp. 2, 1: Αναξιφόρμιγγες ὕμνοι, τίνα θεόν, τίν ἥρωα, τινα δ ̓ ἄνδρα κελαδήσομεν; - acri] λιγυρά,

Tibia sumis celebrare, Clio?
Quem deum? cuius recinet iocosa
Nomen imago

Aut in umbrosis Heliconis oris

Aut super Pindo gelidove in Haemo?
Unde vocalem temere insecutae

Orphea silvae,

Arte materna rapidos morantem
Fluminum lapsus celeresque ventos,
Blandum et auritas fidibus canoris
Ducere quercus.

Quid prius dicam solitis parentis

5

10

13. parentis AOBMR, Bland. antiquissimus, parentum Scb'p, Comment. Cruquianus („,quibus laudibus usi sunt parentes, i. e. maiores".)

soni acuti. Theogn. 761 Bergk: φόρμιγξ δ' αὖ φθέγγοιθ ̓ ἱερὸν μέλος ἠδὲ καὶ αὐλός. Epitheton acri laudat Quintilianus 8, 9, 9. ut 2, proprie dictum, id est, quo nihil inveniri possit significantius.

2. sumis celebrare] In pr. or. „suscipis celebrandum.” Clio plerisque Musa historiae, sed ex nominis notatione etiam, ut hic, elogiorum.

3. 4. Latini cum carerent vocabulo, quod voíws responderet Graecorum xot, eam vocis imaginem (Verg. Ge. 4, 50.) et imaginem simpliciter appellabant. Cic. Tusc. 3, 3: laus bonorum virtuti resonat tamquam imago gloriae. Iocosa autem, quia viatores quasi consulto ludificatur, unde auribus accidat, ignorantes.

5. 6. Helicon Boeotiae, Pindus Thessaliae, Haemus Thraciae montes, Musarum sedes. Ex Thracia autem prisci illi vates sacri, Orpheus, Linus, Musaeus, Thamyris, prodierant.

7. 8. vocalem temere],,canora voce praeditum (chordae vocales Tibull. 2, 5, 3.) promiscue, sine ordine, ipsae, cur sectarentur cantorem, vix sibi consciae." Apollon. Rhod.

1, 26: Avτào Tóv Yévéžovou ἀτειρέας οὔρεσι πέτρας θέλξαι ἀοι· δάων ἐνοπῇ ποταμῶν τε δέεθρα. Φηγοὶ δ ̓ ἀγριάδες---ἃς ὅ γ ̓ ἐπιπρὸ θελγομένας φόρμιγγι κατήγαγε Πιεpinev. Riemer Göthe I. p. 480: Orpheus auf einer alten Paste, die Göthe besafs, scheu sich abwendend, vor dem Andrange aller der Stein-, Holz- und Fleischkörper, die sich um ihn versammeln.

9-12. „Arte canendi a Calliope matre donatus.“ — Blandum] „tam blande canentem, ut duceret quercus attente auscultantes." - V. auritus etiam apud Plautum hac significatione reperitur. Asin. Prol. 4: Fac iam tu, praeco, omnem auritum populum. Plerumque vero de leporibus cet. usurpatur. quercus] Post silvas totas singulare nunc arborum genus memorat, et quidem omnium durissimum. Nec vero ita rara haec compositio apud antiquos, ut generi praeterea subiungatur species, Epp. 1, 12, 7: Si-- herbis Vivis et urtica. Ovid. Met. 16, 26: et flores mille colorum liliaque.

[ocr errors]

13. Ante omnes igitur solitis laudibus, ut fit in re divina, rite

Laudibus, qui res hominum ac deorum,
Qui mare ac terras variisque mundum

Temperat horis ?

Unde nil maius generatur ipso,

Nec viget quidquam simile aut secundum:
Proximos illi tamen occupavit
Pallas honores,

15

20

15. ac AB, plerique cod. Bentl. 19. occupabit Rob. Stephanus. 20. 21. Pallas honores, Proeliis audax. neque Bentl., Meineke, Haupt, L. Müller. Orelli cum aliis interpunxerat: P. honores. proeliis audax neque te cet.

celebrabo Iovem parentem", ut Od. 2, 19, 21. Verg. Ge. 1, 328. Lucan. 4, 110: magne parens mundi (Falsam lect. parentum explicabant: ,,Qui ex antiquo more maiorum nostrorum ante ceteros deos invocari solet.") Laudes vero ut Tibullus 1, 3, 31: tibi (Isidi) dicere laudes Insignis turba debeat in Pharia.

15. Eisdem prope verbis Verg. Aen. 1, 230: o qui res hominumque deumque Aeternis regis imperiis et fulmine terres. mundum caelum. Designatur autem per mare, terras et caelum universa rerum natura. Catull. 64, 205: Quo tunc et tellus atque horrida contremuerunt Aequora concussitque micantia sidera mundus. DOER.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Iug. 14: unde minime decuit, vita erepta est. Cic. de Or. 1, §. 67: ille ipse, unde cognovit.

18-20. Nec viget] Ex v. Unde supple Nec ei viget, ut Cic. in Verr. 4, 9: Mancipium quo et omnes utimur et non (= nec id) praebetur a populo. viget autem, id est, „floret honore et potentia."

Cum nullus ei sit vel secundus (id est, parvo atque adeo minimo intervallo ab eo distans), sed longe distet ceterorum potentia a summo Iovis imperio, Pallas tamen, sapientiae dea, proxima, longo sed proxima intervallo (Verg. Aen. 5, 320.) ad illum accedit." Cic. Brut. §. 173: Duobus summis (oratoribus) L. Philippus proximus accedebat, sed longo intervallo tamen proximns. Nonius p. 524. Merc.: Proximum dicebant veteres non solum adhaerens et adiunctum, verum etiam longe remotum, tamen inter duo discreta nihil medium exstitisset. De Minervae dignitate cfr. Hesiod. Theog. 896: Ἶσον ἔχουσαν πατρὶ μένος καὶ ἐπίyoova Bovkýv. Callimach. Lav. Pall. 132: μούνα Ζεὺς τόγε θυγατέρων Δῶκεν Αθαναία πατρώϊα πάντα géoeoa. Plutarch. Symp. 2, p. 617. C.: ἡ δὲ Ἀθηνᾶ φαίνεται τὸν πλησίον ἀεὶ τοῦ Διὸς τόπον ἔχουσα. διαρρήδην δὲ ὁ Πίνδαρος λέγει· πῦρ ó πνέοντος ἅτε κεραύνου ἄγχιστα ἡμένη. Atque frequenter σύνναοι erant

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

31. quod sic RT cum paucis. quia sic AOMy alii multi, Meineke di sic, Muretus, Bentley sic di; quom sic auctore Kreusslero Haupt.

Iuppiter et Minerva, velut in Piraeo. Paus. 1, 1, 3.

21. Proeliis audax] Minerva utique bellipotens belligera poëtis. Verg. Aen. 11, 483: Armipotens, praeses belli, Tritonia virgo.

22. Diana venatrix, nooxτóvos, ἰοχέαιρα. Theogn. 11: Ἄρτεμι θηροφόνη.

23. Apollo κλυτότοξος, ἑκηβόλος. certa] „nunquam fallente.“

25. Herculem, Alcaei nepotem, et Κάστορά θ' ἱππόδαμον καὶ πυξ ἀγαθὸν Πολυδεύκεα. (Hom. I. Γ 237. Od. 300. Sat. 2, 1, 26.) Stasinus in Cypriacis apud C. G. Müller de Cyclo Gr. p. 90: Káστως μὲν θνητός, θανάτου δέ οἱ αἶσα πέπρωται, Αὐτὰρ ὅ γ' ἀθάνα τος Πολυδεύκης, ὄζος Αρηος.

26. pugnis] caestuum certamine, πυγμαχία.

27. alba] „lucida atque simul caelo serenitatem reducens," ut Od. 1, 7, 13: albus Notus. Ovid. Trist. 3, 5, 56: nitido-- Lucifer albus equo. Hymn. Hom. in Dioscuros 12: navem periclitantem servaturi ἐξαπίνης ἐφάνησαν Ξανθῇσιν πτερύγεσσι δι' αἰθέρος ἀΐξαντες.

28. 29. „,Quorum splendens dum oritur sidus, tempestates sedat.". Defluit] „relabitur a saxis litori proximis spuma maris turbati."

30. Concidunt venti] „placantur", ut Aen. 1, 154: cunctus pelagi cecidit fragor.

31. quod sic voluere] „propter id unum, quod Castoribus ita placuit;" quo loquendi modo magnam eorum potentiam graviter exprimit. — ponto] in pedestri serm. in pontum." Sic Verg. Aen. 5, 451: it clamor caelo; contra Aen. 4, 665: it clamor ad alta atria.

Eos dumtaxat deos memorat, qui ex love geniti sunt. non Iunonem neque Neptunum; et ex illis numina tantum benefica, quapropter Mars silentio praetermittitur. His consociat reges ac duces Romanos, quasi dubitans, quos in tanta virorum summorum copia nominare, quos omittere debeat; cum dis autem et Romanorum regibus summisque ducibus mira arte Caesarem coniungit,

33. Liv. 1, 21: (Romulus et Numa) duo deinceps reges, alius alia

Pompili regnum memorem, an superbos
Tarquini fascis, dubito, an Catonis

Nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
Prodigum Paullum superante Poeno
Gratus insigni referam camena
Fabriciumque.

35. anne Curti malebat Bentl.

[blocks in formation]

34. superbos],,magnificos et terrorem incutientes", utpote qui potestatis in vitam necemque hominum insignia essent. (Stat. Silv. 5, 2, 166: cingique superbis fascibus.) Fasces autem isti superbi, maxime conspicuum dominationis ac maiestatis regiae specimen, perquam apte hic commemorantur, siquidem Tarquinius Priscus eos ex Tarquiniis Romam intulisse ferebatur. (Strabo 5, 2. pg. 220 C. Florus 1, 5, 6.) Hunc enim regem pace et bello promptissimum (Florus 1.1.) merito praedicat vel propterea, quod sub illo prisca Roma ante reges expulsos summum potentiae gradum attigit. Tarquinium Superbum, dirum tyrannum, inter heroas laudibus extollere non poterat.

35. Catonis] Neque hic nec Od. 2. 1, 24. Horatius audacior fuit Vergilio Aen. 8, 670: Secretosque pios, his dantem iura Catonem; Manilio 1, 794: Et Cato Fortunae victor, ubi iungitur cum Agrippa et Caesare; eodem 4, 87: invictum devicta morte Catonem; Valerio Max. 2, 10, 8: Perfecta virtus effecit, ut quisquis egregium et sanctum virum civemque significare velit,sub nomine Catonis significet. Seneca de Tranq. an. 15: Cato, virtutum viva imago. Quid, quod Augustus ipse Catonem serio laudavit? Macrob. Sat. 2, 4.

36. Nobile letum] Adeo, ut ex mortis loco cognomen Uticensis ei in perpetuum manserit. Cic. ad

[ocr errors]

35

40

Fam. 9, 18: Pompeius, Scipio, Afranius in bello civili foede perierunt, at Cato praeclare. Bentleius coni. anne Curti N. l. „M. Curtium," inquit, intellige, qui re vera nobilissimum sibi letum pro patria conscivit, cum armatus et equo insidens in profundam voraginem, quae medio foro Romae repente nata est, insiluisset." (a. u. c. 393. Liv. 7, 6. Val. Max. 5, 6, 2.)

37. De M. Atilio Regulo v. Od. 3, 5. Scauros] Valerius Maximus 5, 8, 4: M. Scaurus, lumen ac decus patriae, cum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani equites pulsi deserto Catulo urbem pavidi repeterent, consternationis eorum participi filio suo misit qui diceret libentius se in acie eius interfecti ossibus occursurum, quam ipsum tam deformis fugae reum visurum. quo nuntio accepto iuvenis coactus est fortius adversus semet ipsum gladio uti quam adversus hostes fuerat. Cf. Aur. Victor de v. ill. 72. Front. strateg. 4, 1, 13.

-

38. Prodigum] L. Aemilius Paullus in Cannensi pugna pro re publica vitam generosissime edidit.

39. Gratus],,Grato animo memorabo insignia omnium illorum, quos nominavi, in patriam merita carmine sublimi ac talibus viris digno."

40. C. Fabricius Luscinus, Pyrrhi victor, et M'. Curius Dentatus, auri Samnitium integerrimus contemptor.

« ForrigeFortsæt »