Billeder på siden
PDF
ePub

Q. HORATII FLACCI

CARMINUM

LIBER PRIMUS.

CARMEN I.

Maecenas atavis edite regibus, O et praesidium et dulce decus meum, Sunt quos curriculo pulverem Olympicum

[blocks in formation]

Collegisse iuvat metaque fervidis
Evitata rotis palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad deos;
Hunc, si mobilium turba Quiritium
Certat tergeminis tollere honoribus;

6. evehere Bentl.

7. mobilium B1, 4 Bland., nobilium B2 bTd.

pro Mur. 57. et Tacit. Ann. 14, 14: quadrigarum curriculum usurpant. Conf. Ovid. Trist. 4, 8, 36: Nec procul a metis, quas paene tenere videbar, Curriculo gravis est facta ruina meo. Olympicum] Hanc formam praebent libri. Cuninghamius substituit Olympium.

4. Collegisse] id est „rapidissimo cursu stadium emensos excitare atque ita victoria potiri." Perfectum est logicum, fere idem significat, quod collectum habere. quamquam frequens est apud Horatium infinitivi perfecti usus aoristicus: Od. 3, 4, 51: fratresque tendentes imposuisse. Sat. 1, 2, 28: sunt qui nolint tetigisse. ib. 2, 3, 187: nequis humasse velit. Ep. 1, 17,5: quod cures proprium fecisse. A. P. 98: si curat cor-tetigisse. ib. 168: commisisse cavet. ib. 455: vesanum te tigisse timent fugiuntque poetam.

[ocr errors]

metaque] pro his: „et quos meta cet.", ut Carm. Saec. 26. fervidis] vertigine ipsa calentibus." SCHOL. Verg. Georg. 3, 167: volat vi fervidus axis. Aen. 11, 195: Frenaque ferventisque rotas.

5. Evitata] In eo praecipue aurigarum ars cernebatur, ut quam proxime circum metam cursum flecterent nec tamen in eam impingerent.palma] Pausanias 8, 48: ἐν μὲν Ολυμπίᾳ κοτίνου τῷ νι κῶντι δίδοται στέφανος καὶ ἐν Δελφοῖς δάφνης, ἐν Ἰσθμῷ δὲ ἡ πίτυς καὶ ἐν Νεμέα σέλινα· οἱ δὲ ἀγῶνες φοίνικος ἔχουσιν οἱ πολλοὶ στέφανον· ἐς δὲ τὴν δεξιάν ἐστι καὶ πανταχοῦ τῷ νικῶντι ἐστιθέμενος φοίνιξ. Praeter coronam Olympiae ex oleastri ramusculis nexam, qua caput

5

redimiebat victor, palmam dextra gestabat vel equi fubae illigabat.

6. evehit ad deos] Non est idem ac v. 30. me Dis miscent superis, sed ex consuetudine Latina, ad caelum evehere (Iuven. 1, 38.), etiam in prosa oratione tollere ad astra, ad caelum (Cic. de Or. 3, 26, 104. ad Att. 2, 25, 1.) „efficere, ut, cum omnium laudibus extollantur atque felices praedicentur, ipsi quoque maiores spiritus sumant." Falsa est interprétatio: „victores, homines plerumque locupletes, utpote inποτροφοῦντας, interdum reges, adeoque terrarum veluti dominos, extollit ad deos." Haec igitur de Graecis, quibus victoria Olympica non minus erat honorifica quam triumphus Romanis. (Cic. pro Flacco 31: Olympionicen esse est apud Graecos prope maius et gloriosius, quam Romae triumphasse.) Iam transit ad populares suos.

7. Hunc] hominem ambitiosum, illum, qui divitiis acquirendis magis inhiat, ut solebant equestris plerumque ordinis negotiatores. -mobilium],,modo huic, modo illi honores largientium, multos repulsa notantium." Ep. 1, 19, 34: ventosae plebis suffragia. Anno u. c. 767. Tiberii iussu primum e campo comitia ad patres translata sunt: nam ad eam diem etsi potissima arbitrio principis, quaedam tamen studiis tribuum fiebant. Tac. Ann. 1, 15.

8. tergeminis] „tribus maioribus magistratibus, aedilitate curuli, praetura, consulatu, qui finis erat honorum." Tergeminus enim nihil aliud nisi triplex significat, ut apud Liv. 6, 7: trigeminae victoriae

Illum, si proprio condidit horreo,
Quidquid de Libycis verritur areis.
Gaudentem patrios findere sarculo
Agros Attalicis condicionibus
Nunquam dimoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare.
Luctantem Icariis fluctibus Africum

10

15

13. demoveas BR cum edit. nov. plerisque, ceteri dimoveas Orelli, L. Müller.

[blocks in formation]

9. 10. A senatorio ordine transit ad equites vel negotiatores vel latifundiorum possessores, deinde ad homines rusticanos, postea ad mercatores, postremo ad eos, qui nec honorum cupidi neque ulli quaestui addicti, suo quisque studio indulgent.-Proprium granarium opponitur partim publico, partim mercede conducto. Fuit, qui sine ulla causa reprehenderet numerum singularem, non sentiens quam ingratum fuisset propriis-horreis ante Libycis areis. Quidquid cet.] Omne frumentum, quod efferunt eius latifundia Africana." Od. 3, 16, 26: si quidquid arat impiger Apulus, Occultare meis dicerer horreis. - verritur] Post triturationem scopis ex area sub dio collocata colligitur et vanno purgatur, ut nunc quoque Italorum mos est.

[ocr errors]

Iam simplicissima ratio est, ut in tota hac clausula sic vv. construamus: hunc et illum iuvat.

11. Gaudentem] „,Pictura est rustici laboribus oppressi, cui asper et parum fertilis ager, quem a patre accepit, non sine aerumna sarculo subigendus est." EICHSTADIUS.

12. Attalicis condicionibus] Pulchri amore ducti Pergami reges, imprimis Attalus II. Philadelphus, permagnis pretiis emere solebant libros, signa, tabulas pictas, quibus

regiam suam splendidissime exornarent. Est igitur: „Ne tantis quidem pecuniae summis, quantas Attali illi artificibus offerebant, strenuum agri aviti cultorem eo adducas, ut mercator fiat."

13. dimoveas] Hoc certe significat:,,efficias, ut priore vitae genere omisso aliud longe diversum eligat"; non hoc dumtaxat: „facias, ut desinat pristino studio vacare, nullo alio suscepto." Contra semper scribam gradu, statu demovere militem, hostem, ubi nihil referet, quo demotus sit. Cypria] Pro qualibet navi mercatoria; verum poëta res singulatim proponere solet, ut species certa atque clara nobis ante oculos versetur. Idem valet de vv. Myrtoum, Icariis, Africum.

14. Myrtoum] Pausanias 8, 14, 12: ἀρχόμενον ἀπὸ Εὐβοίας καὶ παρ ̓ Ἑλένην ἐρήμην νῆσον καθῆς κον εἰς τὸ Αἰγαῖον, a Myrto insula sub Euboea. pavidus] „ut fiat unovos periculis semper expositus", unde pavidus, timidus (Od. 1, 14, 14.) frequens nautarum EлIVETOV. Ovid. Trist. 1, 4, 11: Navita confessus gelidum pallore timorem. Miro quidem casu accidit, ut h. 1. metrum admittat etiam impavidus. — secet] Hom. Od. 174: πέλαγος μέσον τέμνειν.

[ocr errors]

15. Icarium mare inter Samum et Icariam insulam. Alii ab Icaro, Daedali filio. Africum] Seneca Quaest. nat. 5, 16: Ab occidente

Mercator metuens otium et oppidi
Laudat rura sui: mox reficit rates
Quassas, indocilis pauperiem pati.
Est qui nec veteris pocula Massici
Nec partem solido demere de die

Spernit, nunc viridi membra sub arbuto

20

Stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae.
Multos castra iuvant et lituo tubae
Permixtus sonitus bellaque matribus
Detestata. Manet sub Iove frigido
Venator tenerae coniugis immemor,

17. rura] tuta Acidalius, prob. Bentleio.

hiberno Africus furibundus et ruens, apud Graecos liy dicitur. (Italis libeccio, nobis West-Südwest.)

16. oppidi-rura] Iunge oppidi sui otium et rura, id est, „tractum ruris circa oppidum siti." „Mediis in periculis et ubi denique incolumis in patriam revertit, optat interdum, ut tranquille sibi proprium agrum colere liceat; sed perpetua impatientia actus celeriter propositum mutat ac nave refecta rursus ancoram solvit." Conf. Sil. Ital. 4, 227: nebulosi rura Casini. 8, 431: scopulosae rura Numanae. 18. Quassas],,conquassatas, laceras." pauperiem vitam sine quaestu continuo atque abundante." Pauperiei autem voc. aliquoties utitur de vita rustica. Od. 1, 12, 43. Sat. 1, 6, 71. indocilis-pati] áðíδακτος φέρειν.

19-21. Massicum vinum in Massicis Campaniae montibus natum. Plin. 14, 6: Certant Massica aeque (optimis vinis), ex monte Gauro Puteolos Baiasque prospectantia.- Solidum diem vocabant maiorem diei partem, per quam homines strenui atque industrii vacant negotiis, quibus tandem peractis Genio indulgere licet. Sen. Ep. 83: hodiernus dies solidus est, nemo ex illo mihi quidquam eripuit. Iam demimus de

25

die solido horas eas, quibus ante legitimum cenae tempus aut potamus aut, ut h. 1., Italico more meridiamur. Hoc enim significat verbum stratus. Varro RR. 1, 2: diffindere insititio somno meridiem. viridi] Frondes eius cum non sint deciduae. De arbuto et grato foliorum colore (hellgrün) v. Voss. ad Verg. Ecl. 3, 82. et 7, 46.

22. lene] ad fontem leniter et grate murmurantem." Ad fontes autem erant Nympharum ipsiusque fontis sacella. Seneca Ep. 41: Magnorum fluminum capita veneramur, --coluntur aquarum calentium fontes.

23. Ovid. Metam. 1, 98: Non tuba (peditum, sono gravi) directi, non aeris cornua flexi, lituus equitum, sono acuto. Significat pugnae initium, ubi classicum canitur.

25. 26. Detestata] лaðηrinās, ut Cic. de Legg. 2, 28: detestanda atque omnia eiusmodi repudianda sunt. - Manet] „pernoctat." Sic Cic. pro Milone § 46 dixit Causinius Clodium illo die in Albano mansurum fuisse. id. ad Att. 5, 16: in tabernaculo manere. - sub Iove] ,,sub dio." Ennius: Istic est is Tupiter, quem dico, quem Graeci vocant Aega. Ovid. Fast. 3, 327: Sub Tove pars durat, pauci ten

Seu visa est catulis cerva fidelibus,
Seu rupit teretes Marsus aper plagas.
Me doctarum hederae praemia frontium
Dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
Secernunt populo, si neque tibias
Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.

toria ponunt. - tenerae] „iuvenis", potius quam amoris plenae“.

28. rupit] Si perruptis plagis evaserit." Marsorum autem regio saltuosa apris abundabat maxime circa lacum Fucinum. - teretes] „ex funiculis complicatis et contortis connexae." (festgedreht.)

29. 30. Me] Ne ter idem dixisse videatur Horatius, accurate distinguendae sunt tres sententiae vv. 29. 30. 36. nimirum ita, remotis imaginibus: (29.) "Me vero plus quam alia omnia delectant studia poëtica, quibus dum vaco, summam felicitatem adeptus, inter deos versari mihi videor; (30.) ac praesertim, ubi solus loca amoena perambulo, lyrica carmina meditans, plebi longe superiorem me esse sentio. (36.) Quodsi tu quoque, qui idoneus es huius facultatis iudex, poëtarum lyricorum hoc nomine vere dignorum numero me adscribes, ego, Romanae fidicen lyrae, gloriae semdoctarum] piternae certus ero.' Tib. 1, 4, 61: Pieridas, pueri, doctos et amate poëtas, ubi Dissen: ,,Doctus Latine dicitur omnino suae quisque artis peritus, plane ut Graece oogós. Persaepe vero ita dicitur is, qui poëseos et musices est peritus cet." Sic doctus Hesiodus Cic. Cat. 54., doctus Catullus Pseudotibullus 3, 6, 41. et oogiaràs poëtas vocat Pindarus Isthm. 5, 28. B. hederae] pr. Baccho sacrae, cuius instinctu perciti poëtae hederaceas coronas sumunt. Verg. Eclog. 7, 28: Pastores hedera

[ocr errors]

30

[blocks in formation]

31. Satyris] In Platonis Epigr. 15. Satyrus, siuì dé, inquit, rais Νυμφαῖσιν ὁμέψιος. - Leves autem chori sunt facile et venuste in saltatione se moventes, agiles, leichtschwebend.

32. „Dum in amoena aliqua solitudine poëticis studiis vaco, longeque remotus sum a volgo molesto atque rudi (odi profanum volgus), beatissimum me reputo." si] modeste et per particulas condicionis et per negationem loquitur: „Si Musae re vera mihi favent et pulchra carmina donant." Est autem illud si, quod prope accedit ad vim particc. siquidem, cum.

33. Euterpe, ἢ εὗρε τὴν αὐλητικήν, Schol. ad Hesiodi Theog. 77., tibia canens adest poëtae melico, itemque Polyhymnia, μύθων praecipue gnara, lyrae etiam inventrix. Ubi non favent, tibias cohibet, tibia canere recusat Euterpe, Polyhymnia fidibus tendere, deinde plectro pulsare barbiton, lyram maiorem heptachordem.

34. Lesboum -- barbiton] Horatium cogitasse puto de omni Lesbiorum poësi melica, Alcaei imprimis et Sapphus, quae (Fragment. 92 ed. Bergk) de popularibus suis: πέοδοχος, ὡς ὅτ ̓ ἄοιδος ο Λέσβιος ἀλλοδάποισιν.

« ForrigeFortsæt »