Billeder på siden
PDF
ePub

VITA HORATII SUETONIANA.

Q. Horatius Flaccus Venusinus, patre, ut ipse tradit, libertino et auctionum coactore, ut vero creditum est, salsamentario, cum illi quidam in altercatione exprobrasset: quotiens ego vidi patrem tuum brachio se emungentem! bello Philippensi excitus a M. Bruto imperatore tribunus militum meruit; victisque partibus venia impetrata scriptum quaestorium comparavit. ac primo Maecenati, mox Augusto insinuatus non mediocrem in amborum amicitia locum tenuit. Maecenas quantopere eum dilexerit, satis testatur illo epigrammate:

ni te visceribus meis, Horati,

plus iam diligo, tu tuum sodalem
Ninnio videas strigosiorem;

sed multo magis extremis iudiciis tali ad Augustum elogio: 'Horati Flacci ut mei esto memor!' Augustus epistolarum quoque ei officium obtulit, ut hoc ad Maecenatem scripto significat: 'ante ipse sufficiebam scribendis epistolis amicorum, nunc occupatissimus et infirmus Horatium nostrum a te cupio abducere. veniet ergo ab ista parasitica mensa ad hanc regiam et nos in epistolis scribendis adiuvabit.' ac ne recusanti quidem aut succensuit quicquam aut amicitiam suam ingerere desiit. extant epistolae, e quibus argumenti gratia pauca subieci: 'sume tibi aliquid iuris apud me, tamquam si convictor mihi fueris; recte enim et non temere feceris, quoniam id usus mihi tecum esse volui, si per valetudinem tuam fieri possit.' et rursus: 'tui qualem habeam memoriam, poteris ex Septimio quoque nostro audire; nam incidit ut illo coram fieret a me tui mentio. neque enim si tu superbus amicitiam nostram sprevisti, ideo nos quoque ἀνθυπερηφανοῦμεν. praeterea saepe eum inter alios iocos

2 auctionum cod. Vatic. Feae, ceteri exactionum. ut-emungentem Chr. Jani interpolata esse intellexit vero Muretus, vere libri 9 testatur cod. Paris. A 7971, alii monstratur, Lambinus demonstratur 11 tu tuum Lambinus Muretus tutum cod. 12 Ninnio P. Pithoeus, nimio vel ninio vel mimo cod. 14 ut addidit Lambinus 17 a te Nannius, te abducere vel adducere ceteri. 24 valetudinem cod. plerique. cf. Mon. Ancyr. II 19.

Horat. Ed. minor VI. Vol. I.

1

purissimum penem et homuncionem lepidissimum appellat, unaque et altera liberalitate locupletavit. scripta quidem eius usque adeo probavit mansuraque perpetuo opinatus est, ut non modo saeculare carmen componendum iniunxerit, sed et Vindelicam victoriam Tiberii Drusique privignorum suorum eumque coegerit propter hoc tribus carminum libris ex longo intervallo quartum addere; post sermones vero quosdam lectos nullam sui mentionem habitam ita sit questus: irasci me tibi scito, quod non in plerisque eius modi scriptis mecum potissimum loquaris; an vereris ne apud posteros infame tibi sit, quod videaris familiaris nobis esse? expresseritque eclogam ad se, cuius initium est: cum tot sustineas et tanta negotia solus, res Italas armis tuteris, moribus ornes, legibus emendes: in publica commoda peccem, si longo sermone morer tua tempora, Caesar.

Habitu corporis fuit brevis atque obesus, qualis et a semet ipso in satiris describitur et ab Augusto hac epistola: pertulit ad me Oniscus libellum tuum, quem ego ut * accusantem, quantuluscumque est, boni consulo. vereri autem mihi videris ne maiores libelli tui sint, quam ipse es; sed tibi statura deest, corpusculum non deest. itaque licebit in sextariolo scribas, quo circuitus voluminis tui sit oyxwdέoratos, sicut est ventriculi tui. ad res venerias intemperantior traditur. nam specula in cubiculo scortans ita dicitur habuisse disposita, ut quocumque respexisset, sibi imago coitus referretur. vixit plurimum in secessu ruris sui Sabini aut Tiburtini, domusque eius ostenditur circa Tiburni luculum. venerunt in manus meas et elegi sub titulo eius et epistola prosa oratione quasi commendantis se Maecenati, sed utraque falsa puto; nam elegi vulgares, epistola etiam obscura, quo vitio minime tenebatur. Natus est VI idus Decembris L. Cotta et L. Torquato consulibus, decessit V kal. Decembris C. Marcio Censorino et C. Asinio Gallo consulibus post nonum et quinquagesimum annum herede Augusto palam nuncupato, cum urgente vi valetudinis non sufficeret ad obsignandas testamenti tabulas. humatus et conditus est extremis Esquiliis iuxta Maecenatis tumulum.

11 expresseritque Lachmannus, expressitque libri. 18 Oniscus Aug. Reifferscheid (i. q. Asella, ad quem epist. I 13.), cod. Onysius Onisius. 18 accusantem codices, excusantem Reifferscheid, ego malim hilarantem. Th. Mommsen ut alios antea. 23 ad res-referretur ex Suetonio eiecerunt Bentleius Lessingius alii.

TABULA CHRONOLOGICA.

Anni
Urbis.

Anni

Hor.

689

698

[blocks in formation]

1 L. Aurelius Cotta Q. Horatius Flaccus Venusiae natus est liL. Manlius Torqua- bertino patre in colonia Romana in confinio Lucaniae et Apuliae sita.

tus

9 Cn. Cornelius Len-
tulus

L. Marcius Philip-
pus

709 20 C. Julius Caesar
consul IIII dicta-

tor III.

Hoc fere anno Horatius a patre Romam deductus et Orbilio aliisque magistris traditus est.

Horatius studiorum causa Athenas se confert. Bello in Hispania confecto Caesar C. Asinium Pollionem cum tribus legionibus ibi relinquit.

710 21 Caesar dictator per- Idibus Martiis Caesar interficitur. M. Ju

petuus

M. Antonius

P. Cornelius Dola-
bella

711 22 C. Vibius Pansa
A. Hirtius

C. Julius Caesar
Octavianus
Q. Pedius

712 23 L.Munatius Plancus M. Aemilius Lepidus

713 24 L. Antonius

P. Servilius Vatia

nius Brutus Urbe mense sextili relicta Athenas venit, ut copias colligeret. Horatius dignitatem tribuni adeptus castra eius sequitur.

Proelio Mutinensi cecidit casu consul uterque pari. Ovidius poeta nascitur. Horatius cum Bruto per Macedoniam et Thraciam in Asiam transgreditur. Smyrnae de bello gerendo consultant Brutus et Cassius. Bononiae triumviratus in quinquennium rei publicae constituendae fit.

Proelium Philippense mense novembri factum est. Eodem mense Tiberius, Augusti privignus nascitur.

Horatius venia impetrata in Italiam revertit.

714 25 Cn. Domitius Cal- Bellum Perusinum. Horatius epodum sex

vinus

C. Asinius Pollio

rinus

C. Calvisius Sabinus
L. Cocceius Nerva
P. Alfenus Varus

tum decimum composuit, fortasse etiam satiram libri primi septimam.

715 26 L. Marcius Censo-Ad Misenum de pace cum S. Pompeio agitur. Octavianus in Galliam proficiscitur. Agrippa hoc et proximo anno res ibi componit. Asinius Pollio a. d. VIII. kal. Novbr. de Parthinis triumphat (Delmaticum triumphum C. II 1, 16.) Vergilius et Varius poetae Maecenati Horatium commendant. Sat. I 6, 54 sq.

716 27 Ap. Claudius Pul

cher

C. Norbanus Flac

cus

P. Cornelius Scipio
L. Marcius Philip-

pus

Pace turbata S. Pompeius mare infestat; Menodorus libertus eius ad Octavianum deficit. is in freto Siculo_male rem gerit. P. Ventidius in Syria Pacorum Orodis filium a. d. V id. Junias caedit. Maecenas Horatium in suorum numero coepit habere' (Sat. II 6, 41 sq.)

[blocks in formation]

Res eo anno gestae.

Foedus Tarentinum componitur, potestas III virum in alterum quinquennium prorogatur. Horatius iter Brundisinum cum Maecenate, Cocceio Nerva, Fonteio Capitone, Plotio, Vario, Vergilio aliis fecit et descripsit Sat. I 5.

Octaviani adversus S. Pompeium expeditio tempestatibus et perfidia Menodori irrita fit, donec proeliis ad Mylas atque ad Naulochum factis bellum confectum est. Victus Pompeius in Asiam fugit proximoque anno in Troade iussu Antonii necatus est. M. Lepidus omni potestate exutus Circeios relegatur. Octavianus ovans in Urbem ingressus tribunicium ius accepit. M. Antonius rebus in Media male gestis in Aegyptum ad Cleopatram se confert. Maecenas 'cunctis apud Romam atque Italiam praeponitur.'

Octavianus veteranorum seditionem opprimit, Pannoniae bellum infert. Horatius satirarum librum primum edit. M. Agrippa Dalmatas, Valerius Messala Salassos domant. M. Agrippa Artavasden Armeniae regem specie amicitiae inlectum in vincla coniecit, (anno 724 Cleopatrae interficiendum tradidit); idem Cleopatram palam pro uxore habet eiusque filiis regna distribuit.

Hoc anno Horatius villam Sabinam a Maecenate accepisse videtur. Moritur C. Sallustius Crispus.

M. Antonius Octaviam uxorem repudiat. Octavianus Dalmatas frangit. Agrippa aedilitatis munere suscepto urbem Romam exornat, aquae ductus restituit.

M. Acilius

L. Vinicius

Q. Laronius

722 33 Cn. Domitius Ahe- Octavianus Antonii testamento in senatu

nobarbus

C. Sosius

inde a kal. Jul. L. Cornelius Balbus M. Valerius

recitato efficit, ut imperium ei abrogetur ipsique bellum Cleopatrae inferendum deferatur. utrimque ingentes copiae coguntur. moritur T. Pomponius Atticus anno aetatis septuagesimo septimo.

Anni
Urbis.
Anni
Hor.

Consules.

Res eo anno gestae.

723 34 Imp. Caesar divi Urbis et Italiae cura Maecenati tradita Juli f. III.

M. Valerius Messalla
Corvinus
suff.:
M. Titius
Cn. Pompeius Q. f.

724 35 Imp. Caesar divi
Juli filius IIII.
M. Licinius Crassus
suff.:

C. Antistius Vetus
M. Tullius Cicero
L. Saenius Balbinus

725 36 Imp. Caesar
Juli f. V.
S. Appuleius
M. Valerius Messalla

Potitus

726 37 Imp. Caesar divi
Juli f. VI.
M. Vipsanius Agrip-
pa II

Octavianus copias in Epirum traicit, classem celeritate praestantem ad sinum Ambracium collocat; a. d. IV non. septbr. ad Actium Antonium Cleopatramque vincit et in fugam convertit. Pedestres Antonii copiae paucis diebus post deditionem faciunt. Horat. epod. 1. 9. Carm. I 37. Octavianus Sami hiemavit, sed seditione militum in Italiam revocatur. qua sedata in Aegyptum profectus Antonio victo Alexandriam kal. Sext. in deditionem accipit. Antonius, tum Cleopatra manus sibi inferunt. Aegyptus fit provincia Romana eique Cornelius Gallus poeta, eques Romanus praeficitur.

Cassius Parmensis, qui solus ex interfectori-
bus Caesaris supererat, necatur. Numidia
Jubae, Jubae regis filio traditur. Hora-
tius scripsit C. I 37; alterum satirarum
librum et epodos edidit.

divi Octavianus triplicem triumphum currulem
(Dalmaticum Actiacum Alexandrinum)
agit mense Sextili, qui postea Augustus
nominatus est. Janum claudit; imperator
perpetuo cognomine appellatur.
Octavianus princeps senatus renuntiatur;
aedes Apollinis Palatini cum bibliotheca
publica dicatur, de qua re Horat. C. I 31.
ludi Actiaci primum celebrantur.
Ex sententia L. Munacii Planci Octavianus
a. d. XVII kal. Febr. nominatus est
Augustus; provinciarum duo genera, sena-
torias et imperatorias constituit; aestate
in Galliam, inde in Hispaniam proficisci-
tur. M. Crassus de Getis, Messalla de
Aquitanis triumphant. Exercitus et ad
Britannos et ad Arabes parantur. Conf.
Hor. C. I 35. 29.

727 38 Imp. Caesar divi f.
Augustus VII.
M. Vipsanius Agrip-
pa III.

728 39 Imp. Caesar
stus VIII.

T. Statilius Taurus
II.

Augu-Bellum cum Cantabris vario eventu geritur. Cornelius Gallus, qui Aegypto praefuerat, de maiestate condemnatus ipse se interficit. Augustus in Hispania bellum Cantabricum administrat, Tarracone morbo implicatur. Salassis pacatis Augusta Praetoria conditur. Numidia cum Africa provincia coniungitur, Juba Mauretaniam accipit.

729 40 Imp. Caesar Augustus VIIII.

M. Junius Silanus

730 41 Imp. Caesar Augu-Augustus absens (Tarracone morbo retine

stus X.

batur) a senatu legibus omnibus solvitur.

« ForrigeFortsæt »