unum oro: genitrix Priami de gente vetusta est mihi, quam miseram tenuit non Ilia tellus mecum excedentem, non moenia regis Acestae. Hanc ego nunc ignaram huius quodcunque pericli est 100 inque salutatam linquo, nox et tua testis dextera, quod nequeam lacrimas perferre parentis. At tu, oro, solare inopem, et succurre relictae. Hanc sine me spem ferre tui: audentior ibo in casus omnes.' Percussa mente dederunt 105 Dardanidae lacrimas; ante omnes pulcher Iulus; atque animum patriae strinxit pietatis imago. They Start with the Prayers and Good Wishes of All. Protinus armati incedunt: quos omnis euntis primorum manus ad portas iuvenumque senumque prosequitur votis. Nec non et pulcher Iulus, 110 ante annos animumque gerens curamque virilem, multa patri portanda dabat mandata. Sed aurae omnia discerpunt et nubibus inrita donant. They make their Way into the Enemies' Camp, and after slaughtering a great Number in their Sleep, make their Way out. Egressi superant fossas noctisque per umbram castra inimica petunt, multis tamen ante futuri exitio. Passim somno vinoque per herbam 116 corpora fusa vident, arrectos litore currus, inter lora rotasque viros, simul arma iacere, vina simul. Prior Hyrtacides sic ore locutus: 119 'Euryale, audendum dextra; nunc ipsa vocat res; hac iter est. Tu, ne qua manus se attollere nobis a tergo possit, custodi et consule longe: haec ego vasta dabo et lato te limite ducam.' Sic memorat vocemque premit; simul ense superbum Rhamnetem aggreditur, qui forte tapetibus altis 125 exstructus toto proflabat pectore somnum, rex idem, et regi Turno gratissimus augur, sed non augurio potuit depellere pestem. Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nactus equis ferroque secat pendentia colla; tum caput ipsi aufert domino, truncumque re 129 linquit sanguine singultantem; atro tepefacta cruore terra torique madent. Nec non Lamyrumque Lamumque, et iuvenem Sarranum, illa qui plurima nocte 135 luserat, insignis facie, multoque iacebat membra deo victus: felix, si protinus illum aequasset nocti ludum in lucemque tulisset. Impastus ceu plena leo per ovilia turbans (suadet enim vesana fames) manditque trahitque molle pecus mutumque metu; fremit ore cruento. 139 Nec minor Euryali caedes; incensus et ipse perfurit; ac multam in medio sine nomine plebem, Fadumque Herbesumque subit, Rhoetumque Abarimque, ignaros; Rhoetum vigilantem et cuncta videntem, sed magnum metuens se post cratera tegebat; 146 pectore in adverso totum cui cominus ensem condidit assurgenti et multa morte recepit. Purpuream vomit ille animam et cum sanguine mixta [49 vina refert moriens. Hic furto fervidus instat : iamque ad Messapi socios tendebat; ubi ignem deficere extremum et religatos rite videbat carpere gramen equos: breviter cum talia Nisus (sensit enim nimia caede atque cupidine ferri), 'absistamus,' ait: 'nam lux inimica propinquat. 155 Poenarum exhaustum satis est; via facta per hostes.' Multa virum solido argento perfecta relinquunt armaque craterasque simul pulchrosque tapetas. Euryalus phaleras Rhamnetis et aurea bullis cingula, Tiburti Remulo ditissimus olim quae mittit dona, hospitio cum iungeret absens, Caedicus (ille suo moriens dat habere nepoti) haec rapit atque umeris nequiquam fortibus aptat. Tum galeam Messapi habilem cristisque decoram induit. Excedunt castris et tuta capessunt. 165 160 Just outside the Camp, however, they fall in with a Body of Laurentian Cavalry. They Fly. Interea praemissi equites ex urbe Latina, caetera dum legio campis instructa moratur, ibant et Turno regis responsa ferebant, ter centum, scutati omnes, Volscente magistro. 169 Iamque propinquabant castris murosque subibant, cum procul hos laevo flectentes limite cernunt ; et galea Euryalum sublustri noctis in umbra prodidit immemorem radiisque adversa refulsit. Haud temere est visum. Conclamat ab agmine Volscens: 174 'state, viri; quae causa viae? quive estis in armis? quove tenetis iter?' Nihil illi tendere contra ; sed celerare fugam in silvas et fidere nocti. Obiciunt equites sese ad divortia nota hine atque hinc, omnemque abitum custode coronant. Euryalus falls behind and is captured, Nisus returns to seek him, and, from his Hiding Place, kills some of the Captors. Silva fuit late dumis atque ilice nigra horrida, quam densi complerant undique sentes; rara per occultos lucebat semita calles. Euryalum tenebrae ramorum onerosaque praeda impediunt, fallitque timor regione viarum. Nisus abit: iamque imprudens evaserat hostes, 185 180 atque locos, qui post Albae de nomine dicti " Rursus perplexum iter omne re volvens 190 fallacis silvae, simul et vestigia retro observata legit dumisque silentibus errat. Audit equos, audit strepitus et signa sequentum. Nec longum in medio tempus, cum clamor ad aures pervenit, ac videt Euryalum, quem iam manus 195 omnis, 199 fraude loci et noctis, subito turbante tumultu, oppressum rapit et conantem plurima frustra. Quid faciat qua vi iuvenem, quibus audeat armis eripere? an sese medios moriturus in enses inferat, et pulchram properet per vulnera mortem ? ocius adducto torquens hastile lacerto, suspiciens altam Lunam, sic voce precatur: 'tu, dea, tu praesens nostro succurre labori, astrorum decus, et nemorum Latonia custos. Si qua tuis unquam pro me pater Hyrtacus aris 205 dona tulit, si qua ipse meis venatibus auxi, suspendive tholo aut sacra ad fastigia fixi: hunc sine me turbare globum, et rege tela per auras.' Dixerat: et toto connixus corpore ferrum 209 conicit. Hasta volans noctis diverberat umbras, |