atque locos, qui post Aluatu Albani, tum rex stabuia al Ut stetit, et frustra absenter 'Euryale, infelix qua te re fallacis silvae, simul e vede observata legit dumisque st... omnis, AM fraude loci et noctis. be oppressum rapit et evide. Quid faciat? qua vi eripere? an sese mesi inferat, et pulchran ocius adducto torque suspiciens altam Lu 'tu, dea, tu praeser: astrorum decus, et es Si qua tuis unquam dona tulit, si qua uspendive th et venit aversi in tergum Sulmonis, ibique frangitur ac fisso transit praecordia ligno. Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen frigidus et longis singultibus ilia pulsat. Diversi circumspiciunt. Hoc acrior idem ecce aliud summa telum librabat ab aure; dum trepidant, iit hasta Tago per tempus utrumque stridens, traiectoque haesit tepefacta cerebro. 215 Euryalus is about to be Slain. Nisus in vain Interposes. 225 Saevit atrox Volscens nec teli conspicit usquam auctorem, nec quo se ardens immittere possit. 220 Tu tamen interea calido mihi sanguine poenas persolves amborum,' inquit; simul ense recluso ibat in Euryalum. Tum vero exterritus, amens, conclamat Nisus; nec se celare tenebris amplius aut tantum potuit perferre dolorem : 'me, me, (adsum qui feci) in me convertite ferrum, o Rutuli: mea fraus omnis; nihil iste nec ausus nec potuit, caelum hoc et conscia sidera testor : tantum infelicem nimium dilexit amicum.' Talia dicta dabat; sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit. Volvitur Euryalus leto, pulchrosque per artus. it cruor, inque umeros cervix collapsa recumbit : purpureus veluti cum flos succisus aratro languescit moriens; lassove papavera collo 230 235 demisere caput, pluvia cum forte gravantur. At Nisus ruit in medios solumque per omnes Volscentem petit, in solo Volscente moratur. Quem circum glomerati hostes hinc cominus atque hinc proturbant. Instat non secius ac rotat ensem 240 fulmineum; donec Rutuli clamantis in ore condidit adverso et moriens animam abstulit hosti. Tum super exanimem sese proiecit amicum confossus placidaque ibi demum morte quievit. The Fame of their Devoted Friendship shall never Die. Fortunati ambo, si quid mea carmina possunt, 245 nulla dies unquam memori vos eximet aevo : duin domus Aeneae Capitoli immobile saxum accolet, imperiumque pater Romanus habebit. F |