Billeder på siden
PDF
ePub

loco I, 8, 27-50. post introitum pellicit Pholoen ad Marathi usum sic, ut primum iuvenilia membra pueri et humida oscula commendet v. 31-38, tum opponat senectutem tristem puellae post absumptam inutiliter in cani amatoris amplexu aetatem v. 39-46. Postremo exitus subiicitur loco. Aliud exemplum statim sequitur in eodem carmine v. 55-64. ubi puer miseram sortem suam describit, qui Veneris furtivae artes optime calleat, at puellam nolle. Porro vide haec: I, 2, 67-80. amoris sui vim oppositione rivalis illustrat; II, 4, 39-50. exsecrans Nemesis avaritiam vim picturae auget oppositione bonae puellae luctusque huic post mortem consecrati; in elegia I, 5. autem v. 49 sqq. lenae turpitudo et officia sedula amantis ad unum finem sibi opponuntur egregie. Sed in eodem carmine, I, 5, 9-49. etiam illustrius exemplum compositionis huius exstat, ubi trium locorum serie oppositorum de cura circa aegrotantem amatam, de felicitate inde sperata frustra, de dolore animi tum orto magnifica vis querelae exsistit. Atque hoc summum est in hoc genere; quaternarium numerum admittere non potuit. Ceterum tanta vis concinnitatis apud Tibullum est, ut vel in his allatis exemplis, ubi non disticha distichis, sed maiores loci sibi opponuntur, plerumque aequabilis magnitudo oppositarum partium deprehendatur. Atque haec hactenus.

Tertia forma compositionis gradatio est, ubi orti divisione argumenti cuiusdam ordines rerum diversi gradatim crescente vi sibi succedunt. Ac Tibullus duos fere aut tres ordines habet. Videamus primum simpliciora. Igitur duae sunt partes gradationis in his locis: Carm. I, 3, 9-20. anxietatem in discessu suo regnantem bipartito describit ita, ut et Deliae sollicitudinem depin

gat et a se ipso, solator qui vellet esse, iterum iterumque quaesitas moras. Porro II, 4, 45-50. honores mortuae puellae bonae sic explicat: Fletur ante rogum atque etiam annuis sertis in tumulo positis colitur. Alio loco I, 6, 77-84. describitur poena puellae, quae nulli fida fuit, bipartito. In senectute vitam egenam lana facienda sustentat, ferentem autem haec mala non miserantur, sed gaudente animo vident iuvenes, et Venus sublimis ex alto Olympo spectat. Sic praeter egestatem etiam contemtum experitur hominum et deorum. Similis forma loci I, 2, 91-98. de poena eius, qui in iuventute risit amantes, senex autem ipse Veneris vinculis colla subdit. Porro I, 9, 53-72. de poena hominis, qui corruperat puerum, sic agit ut primum v. 53-64. imprecetur ei perfidiam uxoris turpissimam, deinde a v. 64-72. ostendat iam adesse adeo huiusmodi quid. Venio ad alia. Carm. II, 6, 31-40. praeclara obtestatio Nemesis per manes sororis sic tractatur, ut primum moveat supplicatione descripta manium, quam facturus sit, tum ira et terroribus nocturnis mortuae monstratis in somno appariturae. De simplicitate prisca in cultu Larium I, 10, 17-24. sic agitur, ut ab habitu paupere ad sacra simplicia pergat descriptio. Porro I, 1, 7-24. 29-36. rusticae vitae iucunditatem illustrans primum de negotiis rusticis, deinde de cultu deorum dicit. Sed magnificentior locus est II, 5, 83-104. ubi felicitas futura anni ex omine fausto sacrorum describitur. Etiam haec descriptio bipartita per gradationem. Prima pars sic procedit: Erit frugum ubertas, fetura pecoris, matronarum iucunditas, ac familiae fortunam domesticam disertioribus verbis tractat, suaviter hac minore pictura claudens totum, quod et ipsum vides secundum gradationem ador

natum. Sequitur deinde altera pars, ubi iam festi ruralis in herbis ponitur descriptio, atque etiam fastigium suave in fine positum ut ante, sed alio modo quam ante, cum postremo amoris iuvenilis licentiam videas et admixtos iucunde dolores amoris convivalibus gaudiis. At

ita vides pulcherrimam ubique artem. Denique commemoro locum II, 4, 27-50. satis magnum, ubi descriptionibus duabus per gradationem coniunctis primum generatim exsecratur luxuriam puellarum, tum specialiter Nemesis avaritiam; propriam vero formam utriusque aliis in partibus huius disputationis explicatam vide. Atque haec hactenus. Videamus nunc tres partes gradationis. Simplicior ratio est in his per tria disticha continuatis descriptionibus: I, 2, 17-22. 5, 11–16. 61-66. 6, 45-50. II, 3, 53-58. 4, 39-44. 6, 21-26. Sed sunt praeterea alia multa exquisitiora exempla, quae nunc recensebo. Unum paullo ante vidisti II, 5, 83-94. Porro: in loco I, 9, 17-50. obiurgatio pueri perfidi tribus partibus constat, quarum sequens quaeque gravior antecedente. Primum enim v. 17-30. narrat, ut intentis admonitionibus verborum oraverit saepissime puerum, ne auro corrumpi se patiatur. Vel haec neglexisse malae levitatis. Iam vero v. 31-40. exponit porro etiam iurasse puerum sanctissimis verbis et cum fletu, se nolle violare fidem, quod tamen nunc fecerit. Sic periurium accedit. Magnum hoc crimen, sed in amoris affectu non tam magnum habetur quam aliis in partibus vitae. Hinc tertio loco etiam officia commemorat praestata puero in eius amoribus et carminum dedicatorum laudem. Unde etiam ingrati animi gravis culpa accedit; nam inter amantes omnium minime huiusmodi quid exspectes. Satis de hoc loco. Vide nunc alia pulchra exempla. In loco

I, 1, 11-20. religiosum se cultorem deorum agrestium ostendit. Orditur a lapidum et stipitum sacrorum per agros veneratione nunquam praetermissa. Tum altius surgens pergit ad eorum deorum cultum, qui specialiter singulis partibus praedii sui praesunt, et Silvano poma offerre se dicit quotannis, Cereri coronam spiceam promittit, hortorum vero deo Priapo signum rubrum statuet. Postremo, qui ultimus est gradus descriptionis, ad universi praedii praestites convertitur Lares. Atque ita divisione plana complectitur omnia et pulchre per gradus procedens totum consequitur suavissimum. Venio ad alium locum. Describit II, 5, 23-38. priscum habitum locorum, ubi Roma condita, ac cum pastores ibi degisse olim constet, id agit suaviter, ut ad pastoritiae vitae imaginem regionem totam revocet. In Palatio vaccae pascuntur et humiles casae stant in Capitolio. Conspiciuntur porro deorum agrestium signa sub umbra arborum et pendet fistula pastoritia in luco votum Silvano. Denique per Velabri aquas festa die vehitur puella ad amantem, gregis magistrum, cum qua redeunt munera ruris, caseus et agnus. Vides quid res sit. Dum regionis totius imaginem ostendit, silvas montium et Velabri undas, habes totam vitam pastoritiam expressam, pastionem gregum et casas s. quotidianum usum, tum religiones, denique amores, per tria momenta deducta descriptione, quorum ultimum suavissimum. Similiter adornatus est locus I, 5, 21-34. ubi describit, quam imaginatus erat, vitam rusticam Deliae apud se futuram. Ac primum de negotiis dicit, de frugum custodia, conservatione uvarum et musti, cura pecoris servorumque, deinde eandem etiam divina curare facit et offerre Silvano pro vitibus uvam, pro segete spicas, pro grege

dapem. Iam complectitur haec generali sententia: illa regat cunctos, illi sint omnia curae, et subiungit tunc ultimam partem rerum: etiam hospitii officia pulchra peraget Delia, si Messala venerit, et curabit hunc sedulo et epulas apponet et poma de arboribus detrahet. Vides iterum tria momenta per gradationem posita, negotia rustica, sacra, et amicitiae suavia munera. Addo tertium magnificum locum II, 1, 37-78. de laudibus deorum agrestium, qui cultiorem vitam hominum instituerunt, ubi tres amplas descriptiones a poeta videbis compositas. Rure victus melior inventus, rure artes ortae, rure etiam Amorem natum scimus, ait, sic iterum tria momenta ad unam absolutam ideam vitae componens. Sunt vero satis amplae partes loci, et considerabimus etiam singularum compositionem. Prima v. 37-50. post thema indicatum orditur a primis initiis cultioris vitae, emendatum victum praegressis, aedificationem casarum dico et domationem animalium, tum ad ipsam victus melioris inventionem pergit, quam per gradus exhibet factam. Primum enim pro glande verna narrat poma substituta et olera horti, additque cibis etiam potum meliorem inventum. Tum exquisitiora genera victus subiungit, messes arvorum et dulce mel apum. Haec prima pars est. Secunda v. 51-66. bipartita duo genera artium componit, musicas et earum, quae ad cultum et ornatum corporis pertinent, simpliciores. Tertia Amoris vim cum gradatione describit, atque initio facto a gregibus transitur ad homines: videmus ut Amor iuvenem ad opes erogandas impellat, senem verba pudenda dicere iubeat ad limen iratae, puellam denique timidam noctu tenebrisque ducat ad iuvenem: in quo perspicua gradatio. Atque haec est tota illa magnifica

« ForrigeFortsæt »