Billeder på siden
PDF
ePub

rum elegiarum vere poetica dubitari. Explicationem vero quod attinet, talem dare volui, ubi adesset quod ad intelligendum poetam per se necessarium videretur; quare ita adornavi commentarios, ut et partium ac locorum maiorum compositionem nexumque explicarem, et singulorum verborum, locutionum, sententiarum rationem, usus ceterum observationibus priorum interpretum ubi poteram, et horum nomina citans, ubi offerrent quibus opus. Dixi vero ubique aut dicere volui quae necessaria; supervacaneam doctrinam omisi. Atque haec de Explicatione. Sed cum vel sic etiam diligenti studio permulta non liceat assequi, nisi simul universam artem scriptoris penitius explores, quemadmodum in Pindari editione mea disputationem de ratione poetica istorum carminum posui, similiter nunc Tibullianae poeseos vim et artem accuratius examinavi et explicare studui. Habet tres partes haec disquisitio: dixi enim de argumento poeseos Tibullianae, de forma et compositione harum elegiarum, et de elocutione Tibulli. Proficiscitur quidem studium scriptorum a singulis locis et rebus, sed non subsistere debet in iis, pergendum est etiam longius ad communem fontem singulorum dictorum omnium explorandum, qui est in indole et arte scriptoris propria, si penitus cognoscere eum studes. Sunt quidem difficiles hae quaestiones, ut gaudeas si prope aut proxime attigeris veritatem, sed qui plane defugiunt hunc

laborem, non possunt toto officio interpretis dici defuncti. Quare optandum est ut frequentius huiusmodi disquisitiones scribantur, et perficiatur communi virorum doctorum studio haec quoque pars hermeneuticae nimis diu neglecta. Verum in viam redeo. Composui enim praeterea etiam Vitam Tibulli, cum non satisfaceret quae apud Heynium legitur Synopsis; traditae quidem notitiae paucae sunt, ut constat, videbantur vero alia verisimilia addi posse, constituto probabili ordine carminum. Nec declinari hic labór poterat, sed erat necessaria pars provinciae susceptae; nam ut singulae elegiae et causis externis et consilio poetico scriptoris nituntur, sic totius operis explicatio praeter disputationem de ratione poeseos desiderat etiam Vitae conspectum quantum fieri potest probabilem et clarum. Atque his Dissertationibus duabus denique etiam eas quaestiones persecuti sumus, quae tertii et quarti libri originem spectant; postulat enim huiusmodi res partim singulorum locorum considerationem, id quod in commentariis ad ipsa illa carmina factum, partim maiores et generaliores disputationes, quas in Vita Tibulli et in Dissertatione de poesi eius legetis. Albio tribuo cum aliis elegidia quarti libri, tertium vero librum et panegyricum in Messalam dico ortos quidem et editos isto tempore, sed non a Tibullo scriptos.

Atque haec quidem sunt, quae in hoc libro meo in

veniuntur, quem nunc Vestro et aliorum acquo iudicio commendo. Sunt qui vigorem sensuum et phantasiae poeticam alacritatem frangi credant artis usu et caecum furorem praeferant, qui mihi parum accurate et poetas legisse et rem ipsam per se considerasse videntur. Nimirum frangit ars ingenium quae dissimilis, adiuvat quae conformis, classicus autem scriptor omnis et arte et ingenio pollet, habetque haec ita coniuncta, ut una sit vis utriusque. Quod etiam Tibullus exemplo suo comprobat egregie. Verum quid talia Vobis, quibus nemo rectius de poeseos ratione iudicat? Valete igitur, Optimi Viri, et pergite ut facitis mihi favere, quorum amicitia mirum quantum laetor.

VITAE TIBULLI EX ANTIQUITATE SERVATAE.

VITA TIBULLI

EX CODICIBUS ET EDITIONIBUS VETERIBUS. *)

Albius Tibullus eques Romanus, insignis forma cultuque corporis observabilis, ante alios Corvinum Messalam originem (leg. oratorem) dilexit, cuius et contubernalis Aquitanico bello militaribus donis donatus est. Hic multorum iudicio [et maxime Quinctiliani, viri in studia [et] litterarum acerrimae licentiae,] principem inter elegiographos obtinet locum. Epistolae quoque eius amatoriae, quanquam breves, omnino utiles sunt. Obiit adolescens. [tempore Virgilii, ut indicat epigramma infra scriptum.

Te quoque Virgilio comitem non aequa, Tibulle,
Mors iuvenem campos misit ad Elysios,
Ne foret, aut elegis molles qui fleret amores
Aut caneret forti regia bella pede.]

*) Vide quae de ea annotat Heynius. Huschkius eam a P. Burmanno Secundo ex Codice Bibl. Reg. exhibet descriptam. Nos Lachmannum sequimur.

VITA TIBULLI

AUCTORE HIERONYMO ALEXANDRINO. ')

linAnte

Albius Tibullus eques illustris et insignis forma in urbe romana ubi natus pergratus et militaribus † et togatis signis fuit quum vir esset doctus nec ut solent quidam vultum auster I et tristem sed hylarem et iocundum erga omnes habuit Quippe Tibullus statura pulcher corpore agilis Facie iocundus gua comis moribus dulcis † et familiaris erat alios vero sibi omni officio I et benevolentia Messalla corvinus favit Erat hic orator insignis atque conscilio et opera Octavius princeps gravibus in rebus ac maximis utebatur† Amavit quidem Tibullum Messalla † Eundemq et domi et foris multis donis et favoribus sublevavit + Neque vero Tibullus fide minus integra quacunque in re obeunda solicitus† Sed percupidus honoris eius et cultor erat Aegaeum vero cum eo navigans mare mala valitudine captus est Tunc salutis causa proximam in terram phaeatiam bona cum Messallae licentia conscilio voluntate concessit armaque posuit ibi Ac spraetis qui divitias auro fulvo cugererent Ad litterarum ocia quae iam reliquerat rediit † Epistolas familiares ad Amicos complures et delectabiles metro et prosa dedit † Libros autem tres amatoria de re suam ad deliam eligiato metro scripsit† Sic enim quae nomine vero Plautia vocaretur hoc isto ficto nomine ac non suo appellavit plura non scri

*) Descripsit Huschkius ex editione Regiensi, servata interpunctione. Exstat ea etiam in Cod. Colbert. et edit. Venet. an. 1475.

« ForrigeFortsæt »