Billeder på siden
PDF
ePub

---

quae et ipsa alienum amorem adumbrant? Cur compositio carminum differt a Tibulliana? Cur elocutio tot discrimina et vitia habet a Tibulli limata arte aliena? Has res enim sequentia capita ostendent. Quare nihili etiam haec opinio, nemini quod sciam praeter Vulpium et Huschkium placita. Postremo de quarti libri elegidiis pulchris nonnulla sunt dicenda. Quomodo fieri potuerit per temporum rationem, ut Tibullus post Deliae et Glycerae perfidiam, cum videret Sulpiciae praeclarum amorem in Cerinthum, hunc depingeret et alius generis puella ornanda recreare vellet animum, vidimus in Vita poetae. In quo quidem argumento tractando cum veritatis et fictionis poeticae rationes coniunxerit, alia similia, alia dissimilia exspectabis ceteris Tibulli carminibus. Non reguat hic ruris amor Tibullianus nec rusticarum rerum laudes reperiuntur, cum non suos sed Sulpiciae et Cerinthi mores adumbret. Nec quas ipse suorum carminum eroticorum causas habet, clausas fores, duritiam aut perfidianı puellarum, sic pariter in his elegidiis exspectaveris, ubi Sulpiciae sunt primariae partes, et iuvenis, qui amatur, timidior est. Postquam poeta corporis decus laudavit, exhibet aliis in carminibus sensus puellae, quae nunc natalitiis festis vota facit pro amore Cerinthi, nunc absentiam amati queritur venatum urbe egressi, nunc ipsa recusat in rus ire procul a Cerintho, nunc zelotypia puellari angitur, alio tempore morbo laborat. His atque talibus causis nituntur argu-, menta horum carminum, ubi etiam iuvenis mores modesti simul apparent, etsi hic nusquam loquitur. Amoris autem vis, qui hic depingitur, Tibulli ingenio plane familiaris: puella fervide amat, quemadmodum placet Albio, vivere nequit sine Cerintho, et hos ignes libere

omnia.

et aperte prodit; nihil molle, nihil languidi aut fucati in sensibus eius inest, sed simplicia, inaffectata, nervosa Ut in ceteris Tibulli carminibus querimonia regnat, sic haec elegidia curas amoris exhibent pleraque; hilare primum, et plane laetum, ne de nono dicam, septimum: quod in suis quidem amoribus non admisit Tibullus, potuit vero facere iucunde puellae amores depingens. Vis affectuum, ut notavit etiam Manso, paullo minor quam in primo et secundo libro, quod non mireris in alieno amore parvis elegidiis adumbrato; illud vero observa quantum vigorem nihilominus omnia hic habeant et quam similem ceteris Tibullianis carminibus, cum Lygdami liber multum hac re discrepet.

II. DE FORMA ET COMPOSITIONE ELEGIARUM TIBULLI.

Postquam de argumento elegiarum Tibulli dictum, nunc de compositionis ratione exponam, quae res formalis est, sed non minus iucunda cognitu et ad intelligenda haec carmina necessaria, ut mireris eam hucusque neglectam necdum a quoquam explicatam. Neque vero solum in rebus per se spectatis vis et pulchritudo poeseos inest, sed non minus etiam in earum apta compositione, si et inter se bene conveniant partes partiumque partes et ad unum summum finem suaviter conspirent. Ac Tibulli carmina vel imprimis talem disquisitionem desiderabant, cuius ars in hoc ipso imperfecta creditur, cuius carmina Heynius lacunarum signis implebat, cui nuper Vossius quattuor elegias ex duabus fecit. Num sufficere possunt vulgaria argumenta interpretum ad talia diiudicanda? Sed antequam ad rem accedam,

unum est quod praemonendum videam. Scio, sine ingenio, alacritate phantasiae, vigore sensuum non posse fieri carmina vere poetica, sed hae res maximae censeri debent atque etiam a me censentur; verum scio etiam hoc, ingenii forma et usu tractationis nasci necessario distinctam quandam speciem compositionis propriam carminibus eiusdem poetae omnibus. Hanc ingenio pariter et arti debitam nunc quaerimus in Tibulli poesi; quare noli credere, mi lector, negligere nos ingenium et phantasiam poeticam et talia, si formas dum explanamus, non repetimus in quaque pagina etiam illud, quod nemo nescit, ceterum per totum hunc librum multis modis significatum videas. Disquisitiones de compositione et forma operum veterum ut difficillimae sunt ita necessariae maxime, et tamen vix est quod vulgo iniquius accipiant. Hoc igitur facere noli. Iam veniamus ad rem.

Propria est elegiae, ut constat, latior et fusior expositio; non tangit summa tantum fastigia rerum, ut ode multa breviter complectens sublimi volatu, sed explicate et verbose pertractat affectum, quo forte commovetur animus, cum metrum elegiacum simplicitate et amplitudine iusta prae aliis ad hoc sit aptum et plane factum, nec habeatur aliud ullum in lyricis commodius. Sed ita fit ut etiam varietas quaedam rerum apprime conveniat elegiae, quae aliter facile ieiuna fit et languida; ipsa natura huius poeseos invitante diffunditur affectus in varias partes et huc illuc vertitur, donec levato pectore exitum qualemcunque carmen inveniat. Videbimus infra ut etiam in simplici argumento suavis varietas affectuum possit esse, tamen non omne argumentum magnae varietati tractationis aptum, nec poetarum omnium ingenium simile. Sed Tibullum quidem levis

lectio docet varietate affectuum tanta conspicuum esse, qualis apud nullum alium deprehenditur poetam elegiacum. Erat admodum vividum, fervidum eius ingenium, ut iam supra vidimus, et cum toto pectore sentiret, doleret, cuperet, amaret, et si quod urgeret desiderium, omnes id sensus suos et cogitationes impleret, orta est sic illa insignis fluctuatio animi, ille varius motus huc illuc se vertens, et omnia agitans, percurrens, quae ad finem propositum ducere viderentur. Nunc queritur, nunc irascitur, exsecratur, alias precatur, mox terret minis poenarum coelestium, et nunc ianuam appellat, nunc puellam hortatur, nunc se alloquitur, nunc denique praetereuntes admonet, et quae sunt alia huiusmodi. Sed de varietate rerum et affectuum apud Tibullum in universum constat inter omnes, cum vero illud non explicarent interpretes, quomodo tota haec varietas ad unitatem poeticam composita sit, vulgo artis ignarum et coeco impetu vagari credunt multi optimum poetam, qui nullo non in carmine pulchrum ordinem et concentum rerum finxit, quemadmodum videbimus. Procedamus ordine.

rum,

Est vulgo omnino elegia alia lenior, tranquillior, remissior, alia nervosior, incitatior, vehementior, sed nulla sine vividiore quodam sensu. Earum autem reeorum sensuum et affectuum, quos carmen habet aliud alios, quemadmodum in musicis compositionibus primarium modum et harmoniam dicunt, sic in elegia affectus quidam est primarius aut sententia summa. Ac plerumque quidem affectum aliquem reguare videas, cui cetera omnia subiecta sint; dico autem affectum nunc generatim quidquid laetitiae, doloris, metus, cupiditatis, desiderii, precum, irae, minarum elegia habet, et pri

marium affectum in carmine summum et ceterorum omnium fontem: sed aliis in elegiis sententiam tamen summam appellabis rectius, ubi idea quaedam poetica mente informata proponitur, ut in prima elegia libri primi felicitas idealis vitae otiosae rure et in amore agendae, in septima gloria Messalae, in prima secundi sacrum ambarvale. Minime tamen existimo nihil vividiorum sensuum in tali elegia esse, nam sine his, ut dixi, nulla facile elegia sit, sed ex universa ratione carminis sic ut indicavi appello sententiam. Atque ita quod generatim thema carminis voco, speciali nomine pro ratione argumenti nunc sententia nunc affectus a me dicitur. Similiter in aliis generibus poeseos res habet: aut sensu et affectu quodam praevalente continetur summa poematis, aut idea quadam vel sententia ideali; ac Pindari epiniciis hymnis sententias ideales ostendi subiectas: cum enim in laude victorum ista poesis versetur, proponitur nunc virtutis nunc felicitatis forma idealis quaedam, nec potuit facere aliter sublime ingenium Pindari. Neque vero opus est ut simplicia et individua sint themata poematum: nam apud Tibullum quidem in prima elegia libri primi oppositione belli et inertis vitae constat summa sententia, quemadmodum in decima; alio modo in eleg. II, 5. concentu duarum rerum componitur argumentum, ut plerisque in Epiniciis Pindari duorum membrorum harmonica compositione conflata est summa sententia. Ad aliud pergo. Quaeras enim etiam illud, consilium carminis quale dicam, differatne a themate an sit idem. Nempe consilium est, cui rei destinatum aliquid, et cernitur in eo, quid efficere et consequi velis singulis rebus et toto. Ac primum quidem singulae res in carmine omnes eum finem, id consilium

e

« ForrigeFortsæt »