Billeder på siden
PDF
ePub

affectione pectoris, neque ad poesin se sentiebat excitari, ubi vero adversa tempora erant, et clausae fores, dissidia, perfidia, superbia puellarum obstabant desideriis suis, tunc carmina amor docebat, si posset querela, persuasione, obtestatione commoveri amica et revocari ad bonam frugem - ad dominam faciles aditus per carmina quaero nec non ipse sedatiorem statum animi recuperare effuso in verba dolore. Vidimus autem ut plurimum infelicem eum fuisse in amoribus suis. Quodsi quis tam proclivis ad desideria mollia, ad sublimes sensus, ad imaginationes felicitatis pulchrioris, ut Tibullus, quot putabis tempora doloris incidere, quam familiarem huic querimoniam! Quare etiam rusticae vitae descriptionibus et laetioris argumenti carminibus immiscet fere, ut vidimus, suspiria et querelas, nunc bonorum amissorum recordatus, nunc agrestium suosve dolores amatorios adumbrans. Factus erat Tibullus si quis alius ad flebiles modos elegiae: intimo animo insidens tristitia et felicitatis nunquam plane effectae desiderium indelebile quem non commovit haec carmina legentem!

Verum enim vero I. H. Vossius ad multas elegias annotavit: non ex animo dixisse Tibullum, non nimis urgenda verba, iocari poetam specie sumpta gravitatis, veluti iocari monet Albium in sexta libri primi, non nimis serio queri in secunda, et in quarta secundi, quae omnes tam alienae sunt a lusu ut nihil magis. Eundem errorem iteravit Richterus, qui post Vossium transtulit Tibullum. Sed nihil est perversius hac opinione, quae vim admirabilem horum carminum plane frangit, pro affectu lusum, pro dolore iocum ut lubet substituens in his amoribus, quibus nihil sincerius, interius fuit unquam. Illud tamen largiar, si quis carmina ad Marathum quodammodo excipiat. Nam hoc genus, quod pueris scriptum, credam suum sibi proprium morem habuisse; ut lasciviam habet sibi propriam, cum vulgo Musa Tibulli pudica sit, sic etiam ira et dolor videri potest hic arte vehementior ab eo expressus quam pro vero. Atque artem prodit etiam elegantia magna horum carminum. Nempe puerorum amor postquam e Graecia ad Romanos translatus erat, usi etiam poetae hac re sunt ad lusus elegantes Musae. Nunc immitis est formosus quidam puer amatori, nunc ab alio corrumpitur, nunc a libertina allicitur, tum superbe habetur, et si qua alia ratio ornatum admittebat. Tibullus, pro simplicitate sua alienus si quis alius ab inani lusu, non potuit plane ficta commenta canere, sed amavit Marathum et amavit calide, ut erat ingenium suum; cum tamen natura maxime ad puellarum amores factus esset, fortasse arte colores paullo fortiores illati. Atque haec quidem de his. Praeterea exstant, ut par est, hic illic etiam in ceteris carminibus artificia poetica et figurae dicendi, quas non dubites dedita opera positas, non tamen lusibus iocosis inservire, sed serio affectu inferri et gravem sensum continere videas. Quaedam ex his statim in sequenti capite considerabo, alia aliis locis; ad universam autem tractationem rerum nihil huiusmodi pertinet, ut possis male intellecta re abuti ad alia multa secus interpretanda. Postremo ioci ironica hilaritas non abest quidem a Tibullo, sed nonnisi in singulis quibusdam locis reperitur, veluti I, 8, 71 sqq. II, 1, 61., nec multis; non reperio quod Paldamus I, 2, 55. 6, 47.56. Vulgo seria tota hacc poesis. Ac Vossius perperam laxa interpretatione multa ad leves sententias revocat in his carminibus, ne quid gravius dicatur; tu vero cum plerisque omnibus admirabili vi affectuum laetaberis ex intimo pectore profecta, nec detrahi quidquam temere patieris de genuina praestantia huius poeseos, nativa veritate sensuum tantopere conspicuae. Vividum admodum natura erat ingenium Tibulli et proprius est his elegiis insignis quidam vigor affectuum, quem omnia disticha, omnes versus ostendunt luculenter, nec reperias alium poetam elegiacum parem ei in hoc. Sentit quod sentit toto pectore; amat quam amat penitus, nec alias laudavit simul, sed uni deditus fuit totus semper, donec per puellam liceret. Ubi vero adversa fortuna amoris est, non leviter, sed graviter, gravissime dolet, et erumpens querela fluminis instar copiosi diffunditur in omnes partes. Atque ex hoc fervore praeclaro sensuum explicanda magnam partem, ut statim videbimus, compositio elegiarum Tibulli, quas qui negligenter struetas, multis in locis nexu carentes, unitate rerum accuratą destitutas dixerunt, specie decepti sunt, nec satis perspexerunt ordinem pulchrum in hoc motu liberiori. Debetur eidem fervori omnino vegetus color, nitor praeclarus rerum et verborum, qui vel leviter attendenti lectori ubique in hac poesi se offert; languidam, fractam, iciunam nemo dixit querimoniam Tibulli, sunt nervosa, contenta, mascula, quasi vita plena omnia. Etiam hoc quale sit cognosces infra paullo propius, ubi data opera de elocutionis Tibullianae virtute dicetur. Talis est et tanti momenti in hac poesi proprius ille fervor Tibulli, quo nihil verius, nihil minus fictum fuit unquam. Atque haec hactenus. Omnino absolvimus nunc quae in hoc capite disputationis de Tibulli laude dicenda habebamus, et speramus nihil quod gravius sit omissum.

Restat vero ut etiam de Lygdamo dicatur, quantum quidem huius loci. Hic Neaeram amabat. Volebat autem in matrimonium eam ducere, unde vv. coniunx, coniugium, gener, vir, in hoc libro leguntur, quae aliena ab amoribus Tibulli supra descriptis. Atque omni laude maior castitas sensuum est, qua Lygdami carmina ita distincta sunt, ut nihil simile reperiatur in poesi Romana. Similitudo vero aperta haec est, quod cum Neaera alium iuvenem praeferret, etiam hic ut apud Tibullum querimonia regnat, nisi quod tamen sexta elegia quodammodo discrepare videtur. Nam postulat quidem etiam Tibullus I, 2, init. vinum in primo dolore, ut consopiat intolerabiles aerumnas amoris, sed statim resurgunt et per totum carmen tractantur. Lygdamus vero id agit memorato in carmine, ut ad perpetuam oblivionem aerumnarum, quae ipsum ante male habuerunt, se excitet vino et valedicat Neaerae, quale carmen | apud Tibullum non exstat, nec videtur ab eo scribi potuisse. Cum hic Deliam relinqueret, tacitus discessit cum dolore. Ad alia ut veniam, desiderat Vossius in Lygdamo furtivos dolos, quos in Tibulli aliquot carminibus egregie descriptos videmus; sed hi nec per totum Tibullum habentur et ab hoc castiore amore alieni erant, etiamsi potuisset talia Lygdamus describere bene. Illud autem rectissime urget, quod vitae rusticae nullum studium deprehenditur in his carminibus. Quod enim aliis levius hoc discrimen visum est, ut Bachio, in eo falluntur egregie: demonstravimus supra quam arcte vitae rusticae studium cum amoris Tibulliani vera ratione coniunctum fuerit, et plane cogitari nequit scripta a Tibullo sex carmina de amoribus suis, in quibus ne verbum quidem ruris occurreret; nam ut adolescens in primo carmine (I, 10.) rura celebrat, ita circa finem

vitae in carmine ad Messalinum, ut nullo tempore vitae coniugii sui felicitatem, si amasset Neaeram, sic potuerit seiungere a ruris otio. Enimvero clarum est Lygdamum ignorare rura, religiones agrestes, Lares avitos praedii, nec quidquam talium sensuum in eo fuisse. Ac cum Tibullus simplicitatem vitae tantopere diligat, tentat quidem etiam hic simile quid, affirmans se divitias contemnere prae amore et vel paupertatem iucundam fore cum Neaera, nihilominus tamen ita sibi placet in descriptionibus opulentiae, honorum post mortem supremorum, libri Neaerae missi ornati, habitus Apollinei pulchri, ut elegantiae et magnificentiae natura amantem facile agnoscas, qui tamen ad Tibulli modestiam se composuerat. Postremo recte monitum est ardorem amoris in Lygdamo longe minorem nec Tibullianam illam vim affectuum hic deprehendi. Unde factum ut etiam querela Lygdami languida sit, cum apud Tibullum omnia nervosa videas. Haec hactenus. Patet ex argumentis allatis non haberi in hoc libro amores quosdam Tibulli, quos poeta sub alio nomine cecinerit. Quid vero si amici cuiusdam amore casto adumbrando Tibullus lusit, ut post Vulpium Huschkio placuit? Iam rusticae vitae omissas laudes ita explices, ut alienum ab ea dicas amicum fuisse, similiterque quae de elegantiae studio notavimus aliisque sensibus diversis, ad ea respondeas, Lygdami ingenium moresque expressos. Melius ita partes tuas agas quam Huschkius, qui nonnisi futilia attulit ad opinionem suam stabiliendam et quae indigna refutatione seria. Tamen nihil efficias; obstant alia multa. Nam quid est quod varietas affectuum, vis, vigor universae tractationis tam dissimilis Tibullianae rationi nervosae, et aperte minor quam in elegidiis quarti libri,

« ForrigeFortsæt »