65 Te semper natamque tuam te propter amabo: Et mihi sint durae leges, laudare nec ullam At, quae fida fuit nulli, post victa senecta Ducit inops tremula stamina torta manu Firmaque conductis adnectit licia telis 80 Tractaque de niveo vellere ducta putat. Hanc animo gaudente vident iuvenumque catervae Commemorant merito tot mala ferre senem, Hanc Venus ex alto flentem sublimis Olympo Spectat et infidis quam sit acerba monet. 85 Haec aliis maledicta cadant: nos, Delia, amoris Exemplum cana simus uterque coma. V. 66. agit, recte. Male BROUKHUSIUS, VOSSIUS, WUNDERLICHIUS, BACHIUS, GOLBERYus ex aliis agat, quod alienum. V. 71. Praefero cum ITALIS puter, ut alii viri. LACHMANNUS putet, quod Puccius offert. Libri putat, putor. V. 86. simus. Quod praeterea habetur stemus, videtur emendatio esse. ELEGIA VII. Hunc cecinere diem Parcae fatalia nentes Stamina, non ulli dissoluenda deo; Hunc fore, Aquitanas posset qui fundere gentes, Quem tremeret forti milite victus Atax. 5 Evenere: novos pubes Romana triumphos Vidit et evinctos brachia capta duces: At te victrices lauros, Messala, gerentem Portabat niveis currus eburnus equis. Non sine me est tibi partus honos: Tarbella Pyrene Testis et Oceani litora Santonici, 10 Testis Arar Rhodanusque celer magnusque Garumna, Carnuti et flavi caerula lympha Liger. An te, Cydne, canam, tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per vada serpis aquis, 15 Quantus et aetherio contingens vertice nubes Frigidus intonsos Taurus alat Cilicas? Quid referam, ut volitet crebras intacta per urbes Alba Palaestino sancta columba Syro, Utque maris vastum prospectet turribus aequor 20 Prima ratem ventis credere docta Tyros, V. 12. Carnuti SCALIGER, quod nunc etiam LACHMANNUS mihi significavit se probare, qui in sua editione Carnoti posuerat ex libris. Excerpta FRISING. Carnutis et. - V. 14. Lectio corrupta. Vulgo non melius Caeruleis placidus. Praestat ceteris Vossii emendatio placidae V.16. alat de conaquae. iectura ITALORUM. Lectio antiqua arat, quam etiam LACHMANNUS habet. Qualis et, arentes cum findit Sirius agros, Fertilis aestiva Nilus abundet aqua? Nile pater, quanam possim te dicere causa Aut quibus in terris occuluisse caput? 25 Te propter nullos tellus tua postulat imbres, Arida nec Pluvio supplicat herba Iovi. Te canit atque suum pubes miratur Osirim Barbara, Memphiten plangere docta bovem. Primus aratra manu sollerti fecit Osiris 30 Et teneram ferro sollicitavit humum, Primus inexpertae commisit semina terrae Pomaque non notis legit ab arboribus. Hic docuit teneram palis adiungere vitem, Hic viridem dura caedere falce comam : 40 35 Illi iucundos primum matura sapores 1 50 Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Huc ades et centum ludis Geniumque choreis V. 47. dulcis defendit GEBHARDUS allato HORAT. I, 17, 10. et PROPERT. IV, 4, 5. V. 49. ludis EBORAC. rec. aliique pauci. Et sic bene emendatum est a STATIO pr. ludos, quae est librorum fere omnium lectio, ideoque reposita ab LACHMANNO. V. 51. Illius et. Cur probem Illius e aliorum codicum lectionem, ut alii fecerunt, expositum in Explicatione. V.58. Candida quem vulgo de coniectura BROUKHUSII, sed aliena hic emphasis. V. 61. canit recte. Vulgo canet ex VATICANO STATII, quo non opus. Non ELEGIA VIII. on ego celari possum, quid nutus amantis Quidve ferant miti lenia verba sono. Nec mihi sunt sortes nec conscia fibra deorum, 5 Ipsa Venus magico religatum brachia nodo 10 Quid succo splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu? Frustra iam vestes, frustra mutantur amictus, Ansaque compressos colligit arta pedes. 15 Illa placet, quamvis inculto venerit ore Nec nitidum tarda compserit arte caput. Num te carminibus, num te pallentibus herbis Devovit tacito tempore noctis anus? Cantus vicinis fruges traducit ab agris, Cantus et iratae detinet anguis iter, 20 V. 1. possum libri, quos sequitur etiam Vossius. possim primus SCALIGER dedisse videtur. V.11. ornare. ITALI ornasse. Vulgo onerasse de coniectura mala SCALIGERI. V. 15. Illa libri. Vulgo Ipsa iam inde ab editione mai. 1472. V.17. pallentibus libri. Vulgo pol lentibus incerto auctore, quod tamen magis placet. |