Billeder på siden
PDF
ePub

CARMINUM LIBRUM PRIMUM

COLLATIONE SCRIPTORUM GRAECORUM

ILLUSTRAVIT

HENRICUS HERMANNUS GARCKE,

PHIL. DOCTOR ET GYMNASII ALTENBURGENSIS PROFESSOR.

ADIECTI SUNT EXCURSUS DE CORONIS CONVIVALIBUS ET CONSPECTUS

SCRIPTORUM GRAECORUM CUM HORATIO COLLATORUM.

•BODI

[merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

ALTERUM VOLUMEN EXCURSUS DE GRAECISMO

HORATIANO CONTINEBIT.

PATRI OPTIMO

HENRICO ADAMO GARCKE,

VERBI DIVINI APUD DEERSHEMIENSES MINISTRO,

ET

PATERNI IN SE ANIMI

VIRO SPECTATISSIMO SUMMEQUE VENERANDO

HENRICO EDUARDO FOSS,

PHILOSOPHIAE DOCTORI, DUCI SAXONUM ALTENBURGENSIUM A CONSILIIS REI SCHOLASTICAE, ILL. GYMNASII FRIDERICIANI RECTORI,

HOC QUALECUNQUE OPUS

PIO GRATOQUE ANIMO

D. D.. D.

HERMANNUS GARCKE.

[ocr errors]

Prooemium.

De Horatio Graecorum imitatore.

Si quid ego in Graecismo Horatiano, cultissimi poëtae horrido sane et inculto agello, tractando quod non male mihi cesserit profeci: summi viri Bernhardyi est, quem grato animo confiteor mihi auctorem humanissimum et ad ingrediendam et ad suscipiendam rationem horum studiorum exstitisse. Huius enim censurae recensionis Peerlkampii 1) et editionis Orellianae 2) ut Germaniae decori sunt, ita Interpretibus Horatii pleni commentarii instar et veluti lucida quaedam sidera esse debent, utpote per tenebras micantia et rectas ac salutares vias longe lateque collustrantia: ad quae ego certe inceptum iam aliquot abhinc annis, sed intermissum interdum aut plane aberrantem hunc cursum direxi. Is igitur, quae vera vis et ratio poësis Augustanae esset, melius ac planius quam Interpretes edocuit, et 'postquam supra omnem dubitationis aleam constituit eam omnino arte factam et ex bona magnaque parte rhetoricam habendam esse, quae inde profecta sunt iuxta incommoda atque virtutes contra Peerlkampium aequissima lance et certissimo iudicio ponderavit et exaequavit.3) Itaque cum vel in omnibus scriptoribus classicis et prudentibus plenam ac propriam interpretationem iustissime postulemus, tum in his ipsis aevi Augustani poëtis summa lex interpretandi nos iubet ea semper inquirere et sequi, quae vim quandam afferant sermoni, ut eos quo quisque doctius ac prope dixerim artificio

1) Berl. Jahrb. f. wiss. Kritik. 1835 mensis Maii Nr. XCl. sqq. 2) Allgem Literaturztg. 1837. Nov. Vol. III. Nr. 202 sq.

3) In censura Peerlkampii 1. c. p. 750 sq. Cfr. eiusd. Hist. litt. Rom. ed. alt. p 237 sq., et qui eius fere vestigia subsecutus est, Eichstadii Paradoxa Hor. (Jena 1836) VI. extr.

« ForrigeFortsæt »