Billeder på siden
PDF
ePub
[ocr errors]

runt, et ipse etiam Estreius falsus est, qui in Horatiana Prosopographeia p. 524 censuerit,,, inprimis multa Horatii carmina ex Graecis carminibus expressa fuisse, cuius rei exemplum Catullus reliquisset." Nam qui paulo accuratius in ea re versatus fuit, facile invenerit, non esse consuetudinis Horatianae integra Graecorum carmina imitatione exprimere et eadem sententiarum serie, nedum iisdem verbis, Latine reddere. Exordia carminum, unde initium dicendi et propositum sumat, et principales sententias, in conspicua plerumque sede, vel in principio vel in media parte vel in clausula collocatas, quibus carmina sua distinguat et doctos amicos moveat vel oblectet, a Graecis auctoribus repetere solet, et vero etiam multiplicem illum ac varium orationis ornatum, in quo vix dici potest quantopere e Graecis suis exemplaribus pendeat 9). Ut haec. sibi iusta ac necessaria esse putavit, ita his fere finibus se continuit, vid. infra de Archilocho et Euripide et cfr. de Lyricis ad C. I, 1, 3 et I, 18, 1. Unde simul apparet, quam liberale ei in imitandis Graecorum poetarum carminibus fuerit studium, quantoque iudicio et arte illud aggressus sit, adeo ut non tam rerum ac verborum novitatem ac suavitatem ab aliis mutuatus esse, quam satis sibi ipse fisus et liberis vestigiis, ut vere gloriatur Epist. I, 19, 21, eos subsecutus ingenium suum, suas vires in iisdem argumentis tractandis experiri omninoque de palma cum illis ipsorum artibus certare voluisse videri debeat. At vero quum ipse ingenue professus esset C. IV, 2, 27. se,,apis more modoque ad carmina fingenda" res omnemque apparatum undecunque conferre ,,per plurimum laborem, " recte his moniti iam pridem Interpretes eos locos investigare studuerunt, unde vates Venusinus,, poetica sua mella" conquisivisset; nec ea res omnino iis frustra fuit: sat multa in sua horrea condiderunt. Sed

manerent Horatio propria.
66 Huius auctoritas fefellit etiam Mit-
scherlichium saepissime, v. ad C. I, 18. vs. 1 et 11.

[ocr errors]

9) Huc spectat Wenschii commentatio de Horatii Graecos imitandi studio ac ratione brevis expositio" (Viteberg. 1829), cuius haec fere summa est: Horatium et in metrorum ratione, ubi tamen severioribus usus est legibus, et in verborum structura, et in sententiarum adornatione saepe omnia debere Graecis, saepe vero iis discedere inferiorem. "

quum multa alia opinionum ludibria, tum haec maxime eos ab vera via ineunda averterunt et in transversum egerunt: quod et in Carminibus sententias imaginesque fere omnes ex melicis poetis translatas esse crediderunt, certissima quaeque Graecae imitationis vestigia una cum deperditis Graecorum exemplaribus intercidisse opinati, et quod in Satiris et Epistolis certas quasdam philosophiae formulas explicatas esse statuerunt. Quorum illud idcirco minus recte putasse mihi videntur, quia proprium lyricae Horatianae habitum, sententiarum ornatum dico, nimium neglexerant, in hoc autem non satis attenderant, quid ipse Horatius de optimis philosophiae fontibus palam professus esset. Quod enim in epistola ad Lollium de Homero scripsit:

Qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit,

vel ex en satis conficere possumus, illum non id egisse, ut philosophorum placitis abstrusioribus adumbratam, sed ut summis poetarum ingeniis expressam virtutis imaginem consequeretur et eorum praeceptis se sapientiae doctorem et humanitatis conformaret.

Haec ita universe et summatim exposita nos ad ipsa eius exemplaria Graeca" perducunt, quae Pisones iubet Nocturna versare manu, versare diurna.

[ocr errors]

Ac ne ipsum quidem Horatium nisi iis auctoribus, quos imitandos sibi proposuisset, accuratissime lectis et cognitis, se ad scribendi studium contulisse, eo facilius nobis persuadere poterimus, si quo ordine poematum eius genera composita sint, consideraverimus. Nam quamquam in temporibus, quibus singula carmina Venusina nata sint, accuratius definiendis ii qui fastos Horatianos condiderunt dissententiunt adhuc inter se, nec desunt quae etiam contra novissimas Caroli Frankii rationes 10) disputari possint: de generibus tamen hoc nunc constat, quod in hac quidem disquisitione plane sufficiat, Horatium primo conscripsisse Satiras et Epodos, post ad carmina melica aggressum tres priores libros edidisse, his Epistolas

10) C. Franke Fasti Horatiani, Berol. 1839, de quibus vide C. Passovii (Berl. Jahrb. 1840. Nr. 87. sqq.) et Teuffelii (Zeitschr. f. Alt. 1842. p. 1103. sqq.) recensiones et passim Estreium.

libri prioris, quas eodem fere tempore composuisset, subiunxisse, postremo, interiecto quo Epistolam ad Pisones scripsit et longo post cetera intervallo, quarti libri Carmina et duo reliquos Epistolarum fasciculos addidisse. Quae quum constent, perspicuum debet esse, ut tria omnino poematum et tempora et genera, sic tres Graecae imitationis gradus et aetates commode discerni posse, quarum prima, ut ita dicam Archilochia s. satirica poetam iuvenem satiricae Musae armis instruxerit, altera s. melica corroboratum et senescentem paulatim virum feliciore semper profectu „laurea donaverit Apollinari", tertia denique sive philosophiae aetas totius vitae parnassiae quasi fructus et praemia collegerit 11).

Sunt igitur primum imitationis spatium decurrenti, in Satiris et Epodis, quum ii qui ab ipso nominantur Sat. II, 3, 11: Quorsum pertinuit stipare Platona Menandro, Eupolin, Archilochum, comites educere tantos? antiquae et novae comoediae scriptores 12) et,, Socraticarum

11) De Horatii studiis Graecis consulendi sunt Grote fendus in Vita Hor. (Hall. Encyklopädie 1833. p. 463 sqq.), Passo vius in commentatione de Horatii vita et aetate conscripta et Epistolarum editioni (Lips. 1833) praemissa not. 181. 187. 195. 197. cet., Rotterus,, de Horatii studiis Graecis“ (Progr. Gleiwitz 1836), Th. Arnoldius in Diss.,, de Horat. Graecorum imitatore", (qui iuvenis priusquam ampliorem de eodem argumento librum absolvit, nuper praematura morte literis ereptus est) Estreius in Horatiana Prosopographeia" p. 9 seqq. p. 122 sqq. alib.

66

[ocr errors]
[ocr errors]

12) Quanti Horatius inprimis,, comoediae priscae viros“ fecerit, colliges praeter I. 1. ex Sat. 1, 4, 1 sq., 1. 10. 18. sq., Epist. 1. 19. 1. Ad eorum potissimum imitationem sermones suos in dialogo (Cic. ad Fam. 1. 9. 67.) conscripsit et metri quoque libertate atque incuria quadam sermonis quotidiani consuetudinem et sonum felicissima arte expressit. Vid. Rotter p. 14. Atque in Sat. 1. 2. principio memor fuit Aristophanis (åɣiętaı, qaqμακοί, φαρμακοπώλαι, βωμολόχοι, Nub. 749. 766. al.) eiusdemque Pac. 1140 – 1143 in Sat. II, 2. vss. 118 sqq. et 124 sqq. (vid. Bentlej.), Sat. I, 3. 25 seq. autem ad Menandri, ap. Mein. p. 302: Τί τἀλλότριον, ἄνθρωπε βασκανώτατε, Κακὸν ὀξυ δερκεῖς, τὸ δ ̓ ἴδιον παραβλέπεις; et Sat. I, 1. 73 - 75 ad eiusdem exemplum p. 103. Mein. (vid. Orell.) videtur composuisse. Cratino quidem debuit Epist. I, 19. init., cl. eius fr. in Ivtivy

chartarum" auctores inprimisque summus dialogi et ɛiqwvɛías magister Plato 13) et iamborum inventor Archilochus 14) et

ap.

qua ille fabula palmam eripuerat Aristophanis Nubibus
Runkel. p. 81: Οἶνος ποιητῇ γέγονεν ὡς ἵππος ταχύς· “Υδωρ δὲ πίτ
vwv ovdiv äv ténoɩ oogòv, et sententiam Carm. III, 29. cll. ap.
Suidam : "Ανδρας σοφοὺς ἐχρῆν τὸ παρὸν πραγμ ̓ εἰς δύναμιν
θέςθαι καλῶς. Alia nonnulla imitationis vestigia collegit Pas-
sov. not. 181.

13) Eundem commemorat S. II, 4. 3 cum magistro Socrate et cum Pythagora, philosophis praestantissimis, vocatque doctum Platona. Erant qui (ut Dacerius et Passovius not. 66) intelligere mallent Platonem Comicum. Ita vero epitheton doctum minus appositum foret; nec mirum est in academiae discipulo quod Platonem, in poeta quod solutae orationis scriptorem maxime poeticum legerit, quod idem Pisonum maiori ipse suadet A. P. 310: Scribendi recte sapere est et principium et fons:

Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae. Atque Socraticum Platonem imitari videtur Lambino in Sat. I, 3, 38 sq., cl. celeberrimo de vлоxopiouaou amatorum loco e Rep. IV. 29. p. 474. D., Bentlejo in Sat. II. 2. 77 sq. cl. Phaedon. pg. 83. D., Wyttenbachio in C. I. 34. 8. cl. Phaedr. pg. 246. E: Zevs šlavvov πtyvòv äqua. Cfr. Valcken. in Theocr. Adoniaz. p. 326.

14) A. P. 79 et Epist. I, 19, 23: Parios ego primus iambos Ostendi Latio, numeros animos que secutus

Archilochi, non res et agentia verba Lycamben. Libera hac Archilochi imitatione quam ipse sibi fisus esset, ante dixerat vs. 21: Libera per vacuum posui vestigia princeps, Non aliena meo pressi pede. Qui sibi fidit, Dux regit examen. Ceterum plus quam Archilochi oroua, Br. Anthol. II. 167:

notum erat πικρόχολον ὅς ποτε πικρὴν

[ocr errors]

Μοῦσαν ἐχιδναίῳ πρῶτος ἔβαψε χόλῳ. Cfr. v. c. fr. 28 sq. et 74 seq. Schneidew. Huius igitur animorum 66 vehementiam, sed temperatam illam, et,, carminis artem “ eamque immutatam assumpsit Horatius, singulis rebus et verbis spretis ipsique relictis. Quare ne Mitscherlichii quidem diligentiae contigit, ut ulla certa aut probabilia Archilochiae imitationis vestigia ex eius fragm. colligeret (veluti ad Epod. VI. extr. e fragm. 31. Schneid., et ad Epod. XVI. 34. e fr. 66. 7. sq.), nec vero ex Hipponacte, altero illo iamborum auctore (Epod. VI. 14.), quidquam repertum est. In rebus metricis autem et musicis omnino plurimum Parii poetae ingenium valuit et auctoritas, cui Hor. quoque nec invitus obsequutus est. Vid. Exc. metr.

alii nonnulli 15), tum longe gravissimi ei et omnis Graecitatis et sententiarum auctores Homerus et Euripides, nec in Satiris solum aut Epodis, sed iidem illi etiam in Carminibus sive in altero imitationis gradu. Ut igitur Homeridae ab Iove incipiendum putarunt, sic nos rite ab Homero coepturi videmur in eodemque desinemus, totius antiquitatis consensu sedes summas occupanti. Neque enim Horatius ab hoc iudicio dissensit: Homerus est illi magnus (Sat. I, 10, 52), insignis (A. P. 401), qui nil molitur inepte (ib. 140) et principatum tenet inter omnes (C. IV, 9, 5.). Sed praecipue eum hoc nomine laudat A. P. 73:

Res gestae regumque ducumque et tristia bella, Quo scribi possent numero, monstravit Homerus. Itaque ab illo fonte ingeniorum non tantum poeticae descriptionis modum legitimum et ornatum, sed vitae etiam praecepta repetiit (Epist. I, 2, 3. vid supra), quum non improbaret illam Stoicorum sententiam, doctrinam egregiam latere sub Homeri fabulis. Dispositionem inprimis carminum Homeri laudibus extulit (A. P. 148 seqq.) eiusque exemplum secutus hanc ipsam politam et concinnam diaoxevv suis versibus adhibuit. Homeri

15) Ut Xenarchus comicus (ap. Athen. XIII. p. 596 B.) in Sat. I, 2, 83 — 85, 94-103, Isocrates orator (p. 37. lin. 52. ed. Wolf. ap. Muret. V. L. 1. 5) in Sat. 1, 3, 103 sqq., Xenophon Socraticus (Oec. I. 10) in Sat. II, 2, 104 107, Philodemus Epicureus (vid. Orell. ad Sat, 1, 2, 92 et 120 sq.); e Tragicis S ophocles (cf. Sat. 1, 9, 59 cum Electr. 945 Dind., Sat. II, 3, 187 sq. 104, 197 sqq. cum Aiac. 1047 sq. 1050. 1273 sqq., Sat. II, 5, 68 cum Phil, 283 sq., S. II, 6, 49. cum Oed. R. 1090 sq. aliaque cum aliis); ex Lyricis Anacreontis fr. 42. Schn. iam memor fuit in toto Epod. IV., et fr. 6. in Epod. XIII. init., Simonidis Cei fr. 34, 2 sqq. in Sat. II, 6, 95 sq., Pindari Nem. X. 61. B. in Sat. 1, 2, 90, Bacchylidis fr. 10, 9 sq. in Epod. II. 4. sq. (cf. Tibull. I. 10, 49); ex Alexandrinis denique Callima chum (Epigr. 33. Ern. p. 302) in Sat. 1, 2, 105-108 agnoscimus, et multis locis Theocritum, cuius Pharmaceutriam, archetypon illud scenarum magicarum, sicut Virgilius Ecl. VIII. et Tibullus Eleg. ll. 5, sic Horatius et saepius et manifestius secutus est: cf. vs. 14. et 28 sqq. cum Sat. 1, 8, 30 sqq., vs. 15 sq. cum Epod. V. 61 sq., vs. 88 sqq. cum Epod. XVIl, 21 sq., vs. 30 sq. cum Ep. XVII, 7; praeterea vs. 127 seq. c. C. III. 26, 6—8. ap. Bentl. et vs. 55 sq. c. A. P. extr.

« ForrigeFortsæt »