Billeder på siden
PDF
ePub

pidis Bacch. 278 sqq.: ὁ Σεμέλης γόνος
Βότρυος ὑγρὸν πῶμ' εὗρε κεἰσηνέγκατο

Θνητοῖς, ὃ παύει τοὺς ταλαιπώρους βροτούς
Λύπης, ὅταν πλησθῶσιν ἀμπέλου ῥοῆς,

Υπνου ') τε λήθην τῶν καθ' ἡμέραν κακῶν
Δίδωσιν, οὐδ ̓ ἔστ ̓ ἄλλο φάρμακον πόνων.

Similiter Chorus ibidem 380 sq. D.: Βρόμιος, ὃς τάδ ̓ ἔχει), ἀποπαῦσαί τε μερίμνας κτλ. Cfr. Hor. C. II, 11, 17: Dissipat Evius curas edaces; et C. I, 7, 17 sq., coll. cum Eurip. Alc. 794 sqq. Hinc λυσιμελής Βάκχος, v. Jacobs. ad Anth. Gr. T. VII, p. 339.

9v

Mordaces sollicitudines] „, Graeci γυιοκόρους et θυμοδακεῖς μελεδώνας, et θυμαλγεῖς et θυμοβόρους nominant, quasi membra rodentes et animum mordentes. "Lambin. Illud crepat autem quotidiani potius sermonis est, quam Graecismi (λάσκειν, λελακέναι, Heindorf. ad S. II, 3, 33) cfr. Plaut. mil. gl. 3, 1, 57.

v. 6. teque, decens Venus] Eurip. Bacch. 773 sq.: Οἴνου δὲ μηκέτ' ὄντος οὐκ ἔστιν Κύπρις,

Οὐδ ̓ ἄλλο τερπνὸν οὐδὲν ἀνθρώποις ἔτι.

v. 7. At ne quis modici transiliat munera Liberi

The ogn. 509 sq.:

Οἶνος πινόμενος πουλὺς κακὸν ἢν δέ τις αὐτόν

Πίνῃ ἐπισταμένως, οὐ κακὸν ἀλλ ̓ ἀγαθόν.

Id. v. 479 sq.:

Ὃς δ ̓ ἂν ὑπερβάλλῃ πόσιος μέτρον, οὐκέτι κεῖνος
Τῆς αὐτοῦ γλώσσης καρτερὸς οὐδὲ νόου.

Quibus versibus totum huius carminis argumentum commode reddi posse Mureti eademque Dillenburgeri sententia est. Verum fundus eius dicti iam inest in Homeri versibus Od. XXI,

[blocks in formation]

Οινός σε τρώει μελιηδής, ὥστε καὶ ἄλλους

Βλάπτει, ὃς ἂν μιν χανδὸν ὅλῃ μηδ' αἴσιμα πίνῃ.

1) Ita Schoenius: „Der eine Genitiv, ύπνου, drückt das bewirkende Mittel für die λήθη aus, der andere, κακῶν, die Wirkung "; alii ὕπνον. Illud praeferendum: Efficit Bacchus pater, ut homines somno consopiti, sic plusculum laxamenti a perpetuis vitae laboribus nanciscantur.

2) ὃς τάδ ̓ ἔχει, id est, qui haec munera habet.

Ex eodemque fonte fluxit certe Centaurea cum Lapithis rixa, vs. 8. ab Horatio memorata, Hom. 1. 1. 295, seqq.:

[ocr errors]

Οἶνος καὶ Κένταυρον ἀγάκλυτον Ευρυτίωνα

Λασεν ἐν μεγάρῳ μεγαθύμου Πειριθόοιο

Ες Λαπίθας ἐλθόντ' κτλ.

[ocr errors]

v. 9. Evius Bassareus] Quatuor in hoc uno carmine sunt nomina unius dei, Bacchus, Liber, Evius, Bassareus; quorum duo in superiore parte, quae est de commodis vini, mite et benignum numen, duo in inferiore parte, quae est de incommodis vini, ferum respiciunt et indomitum numen. Evius enim et Bassareus nomina sunt petita ex orgiis et mysteriis Thraciis. Evius a clamore bacchantium εὐοῖ, εὐάν (Εὔιος), Bassareus a voce Thracia Baooaga." Dillenb. Bacσúga βασσάρα. enim est pellis volpina, inde baccha. Bacchae Thraciae autem non νεβρίδας gestabant, sed βασσάρας s. βασσαρίδας 1).

v. 11 sqq. Non ego te, candide Bassareu, Invitum quatiam cet.] Ut Graece dicitur xvεiv Jɛov, sic Latine movere deum pro movere S. commovere eius sacra: quod ipsum proprie dictum esse docet Heynius ad Virg. A. IV, 301; itemque Graeci κινεῖν τὰ ἱερὰ, τὰ μυστήρια. Erat enim in his sacris etiam dei simulacrum, (iegòv qúoμa) 2). Sed illud quatere apposite Voigtius meus in Prog. Hal. Reg. Paed. 1844. ad unam maxime thyrsos quatiendi actionem refert, ita ut sit quatiendo thyrso celebrare s. colere deum" (de quo usu Graecis non minus familiari dictum est ad C. I, 15, 15 et I,

[ocr errors]

1) Hesychius et Gramm. Bekkeri p. 222: Baooάgai xiτwves diorvoiazol ποικίλοι, οὓς ἐφέρουν αἱ Θρᾴκιαι Βάκχαι. cf. Lobeck. Agl. p. 288 sq. 2) Sacrorum autem nomine tam Graeci quam Romani praecipue signa et imagines deorum, omnemque sacram supellectilem dignari solent, vid. Lobeck. Agl. p. 51. Eademque sacra, quae in initio caerimoniae excitabantur et post in pompa circumferebantur, quaeque in profanorum conspectum proferre (rà iɛgà dexviva) aut disturbare (ovvtagáttεv) inexpiabile scelus erat, quoniam nefas putabatur ea ab hominibus non initiatis curiosis oculis contrectari, passim dicebantur etiam äéénta isà vel simpliciter απόῤῥητα et ἐξάγιστα, vid. Hesych. s. h. v. et Lobeck. Agl. p. 56. Hinc Sophocles explicandus videtur Antig. 1061. D.: xνεῖ (τἀκίνητα, arcana), μόνον δὲ μὴ ἐπὶ κέρδεσιν λέγων, et Oed. C. 1526: ἃ δ ̓ ἐξάγιστα μηδὲ κινεῖται λόγῳ, itemque Virgilius de Iove A. I, 262: volvens fatorum arcana movebo.

17, 23). Nam quatere thyrsum, sic proprie dictum, Graece est θύρσον ἀνατινάσσειν, θύρσῳ κροτεῖν γῆν, κτυπεῖν Júgrov, Eurip. Bacch. 80. 188. 240. Non invitum te quatiam = οὐκ ἄκοντος, οὐ πρὸς βίαν σου, κανυβριστὶ βασ raghow" (vid. ad C. I, 37, 1 et Anacr. fr. 40, 5 sq. Schn.). - De rebus autem quae his versibus difficillimis significantur et de omni extremi carminis ratione pluribus dicere a consilio meo alienum est. Satis est addidisse verba pertinere ad sacra Bacchi trieterica, quibus non initiatum interesse nefas erat (Ovid. M. III, 510 sq., VI, 587 sq.), ad usum cistarum mysticarum, quibus instrumentum sacrum recondebatur in iisque inerant inter alia variis frondibus involuta δράκων, ῥοιαὶ καὶ μήκωνες, itemque φάλλος velatus ad furorem fanaticum, qui Cybeles, Bacchi aliorumque deorum numinibus et excitari et sedari (hinc: saeva tene cet.) credebatur; de quibus omnibus adeundi sunt quum alii, ut Heynius et Bacchius ad Virg. et Ovid. 1. c., tum Hermanni Gracc. antiquit. sacr. §. 3. S. 32. §. 64. et Lobeck. Aglaoph. p. 54 sqq. 271. 285 sq. 294 sq. 619. 639 sq. 698.

Ceterum quum Horatius, Pindarum suum, ut videtur, secutus (vid. in Boeckhii ed. ad Nem. VII, 17. p. 421), pro sententiis generalibus exempla ponere consueverit quo pertinet etiam multorum mythorum usus quibus subtiliora docet interpretatione eruenda, cf. v. 8, illud,, Non ego quatiam" perinde dictum esse puta, quasi dixerit:,, Nemo omnino debet quatere": ut nihil attineat illud quaerere, utrum ipse Horatius sacris Bacchicis initiatus fuerit necne fuerit.

Quod autem Mitscherlichius opinatur, universum hunc locum obscurae aliquid affectationis habere, quod facile exemplum Graecum prodat anxie expressum, id mihi non persuasit. Solet enim Horatius non ita anxie premere vestigia Graeca, praesertim in exitu carminum. De Alcaeo quidem, quem ille putaverat, ne cogitandum quidem erat. Plane alius is homo, quam qui talia praecepta fundere potuerit. Athen. 10, 33: Αλκαῖος μεθύων ἔγραψε τὰ ποιήματα.

v. 16. Arcanique fides prodiga perlucidior vitro] Redit carminis sententia ad Alcaeum, ut videtur: cuius haec sunt, Fr. 44. Schn.:

Οἶνος γὰρ ἀνθρώποις δίοπτρον

et Fr. 47: Οἶνος, ὦ φίλε παῖ, καὶ ἀλάθεα: quod ipsum proverbium factum est, v. Provv. Bodl. 751. Illud Aeschylus quoque, qui saepe Alcaeum ante oculos habuit, imitatus videtur Fr. 274 D.: Κάτοπτρον εἴδους χαλκός ἐστ ̓, οἶνος δὲ

νοῦ.

Carm. I, 19.

Huius carminis principium et argumentum :
Mater saeva Cupidinum

iubet me

Finitis animum reddere amoribus

procul dubio a Graecis Lyricis repetiit, quorum complura exstant in eandem sententiam fragmenta, velut Alcmanis Fr. 17., Sapphus Fr. 20., Ibyci Fr. 2., Anacreontis Fragm. 26. 38.51. Schneidew. Sed praeter ceteros comparandus Alcman, qui in isto quidem genere aliis exemplo fuit, quod sequerentur 1), eiusque haec sunt:

Ἔρος με δαύτε Κύπριδος κατι

γλυκὺς κατείβων καρδίαν ἰαίνει.

Nam Horatius et in superioribus eandem sententiam exprimit, et pergit sic dicere: Urit me Glycerae nitor, quae plane respondent Graeci poetae verbis: Ἔρος με γλυκὺς ἰαίνει, et eundem Alcmanem alibi saepe imitatus videtur, v. infra ad vs. 9 sq. et ad C.I, 30, 1. Huc ipsum quoque Glycerae nomen referam, quod nomen certe fictum et Graecum est et huic carmini quam maxime accommodatum, quum yλvxɛou sit puella grata et idonea, quae amatores,, dulci desiderio capiat". Ita enim iam Homerus quum alibi frequentissime tum in II. III, 446, ubi Paris ad Helenam: με γλυκὺς ἵμερος αἱρεῖ, et praecedit gapai oov, ut alterum per alterum explicetur; et Hesiodus Th. 206 in Veneris muneribus refert téquv yλv xɛq ý v; unde illud ipsum apud Almanem"Egos y λuxus. Hunc dulcem igitur amorem Horatius sub ficto Glycerae puellae nomine

1) Athenaeus XIII, 600. F. ex vetere quodam auctore haec refert: Αλαμάνα γεγονέναι τῶν ἐρωτικῶν μελῶν ἡγεμόνα, καὶ ἐκδοῦναι πρῶτον μέλος ακόλαστον ὄντα καὶ περὶ τὰς γυναῖκας καὶ τὴν τοις αὐτην μοῦσαν εἰς τὰς διατριβάς· διὸ καὶ λέγειν ἔν τινι τῶν με λῶν· ̓́Ερος με δαύτε κτλ.

et persona induxit ut poeta, ne rem nude atque exiliter narrare videretur. Cfr. Exc. II.

Nec argumentum solum fictum et aliunde assumtum, sed totum carmen ita plenum est Graecismi, ut primitiis huius generis non dubitem annumerare. Frankius quidem in primis hisce carminibus amatoriis interdum falsus est, quum etiam ca ad veram vitam poetae pertinere opinatus sit, quae ad Graeca eius exemplaria referenda essent. Concedendum vero, ni fallor, aliquot annis prius hoc carmen scribi potuisse, quam Carm. II, 4. in quo poeta vere praedicat se iam quadragenarium factum amoribus defunctum esse.

v. 1. Mater saeva Cupidinum] Plane similiter Philodemus in Anthol. Gr. II, p. 89 Br., Epigr. XXIV, init.: Κύπρι γαληναίη, φιλονύμφιε, Κύπρι δικαίων

σύμμαχε, Κύπρι Πόθων μῆτερ ἀελλοπόδων. Eundem versiculum Horatius in persimili Carm. IV, 1. vs. 5., hoc ipsum carmen significaturus, consulto repetiit; incertum vero, num in re tam communi et ubivis obvia certum auctorem secutus sit, quamquam eundem Philodemum 1) saepe imitatus est.

v. 2. Semelae puer] Codd. consensus favet h. 1. Latinae formae Semelae. Vide Excurs. III. Bacchus autem Graecis saepe Amoris comes ac sodalis. Aoxet yùo exe, ait Athenaeus V, p. 185. Β., πρὸς φιλίαν τι ὁ οἶνος ἑλκυστικὸν παραθερμαίνων τὴν ψυχὴν καὶ διαχέων. Adde quod κώμους s. commissationes regebat Bacchus. Quare quum Amori praesentissimum auxilium praestare putaretur, eius opem una cum illo invocabant poetae melici et erotici, πρόπολον βαρυγδούπων

1) Fuit nobilis Epicureus, philosophus et poeta, cuius festiva poemata Cicero, eius aequalis, dilaudat in Or. in Pison. c. 29. et Horatius in Sat I, 2. vs. 32 sq. et vs. 120-122. aperte expressit ipsumque nominavit. Vide sis Jacobs. in Anthol. Gr. II, p. 88. Br. ad Epigr. XXI, 1 sq. et II, p. 85. ad Ep. X, 3 seqq. Nam epigramma IX, cuius clausula est: τὴν δ ̓ ἄρα Γάλλος ἔχοι, ex ceteris et ex ipso Hor. I. c. Sat. I, 2, 120 sq. a Batavo quodam satis affabre ac prope antiquo artificio confictum et suppositum esse idem Jacobsius demonstravit in Leett. Venus. XII, p. 264.

« ForrigeFortsæt »