Billeder på siden
PDF
ePub

plexi sunt, prorsus abhorruit, et in hac quoque parte,, varius et felicissime audax" fuit, id quod,,callida verborum iunctura" maxime consecutus est (Epist. II, 1, 166. A. P. 47.). Sed quoniam res grammaticae tum denique, quum sub uno veluti conspectu propositae sunt, recte existimari possunt, eae nec hic nos diutius retinere debent, nec in singulis Carminum locis ubique explicandae et retractandae, sed ad universa quaedam genera revocanda et generibus tanquam species exempla subiicienda fuerunt. Quare in Excursus reieci, ubi invicem sibi lucem donarent deberentque.

Qui unus hac de ipsa re ab Henrico Wagnero compositus est libellus et eiusdem Orphanotrophei Halensis impensis an. 1770. et cum additt. an. 1771. in lucem prodiit,,, Q. Horatii Flacci carmina collatione scriptorum Graecorum illustrata", est opusculum multis partibus imperfectum et, ut nunc quidem tempora sunt, parum utile, quamvis probatum olim Ch. A. Klotzio, qui ei praefatus est —, maxime quod eius auctor iusti iudicii firmitate caruit, quum etiam alia omnia quae ad hoc propositum nihil pertinebant congesserit, multis necessariis plane omissis. Quo nomine graviter et vere reprehensus est in Wytt. Bibliotheca critica, ab ipso ni fallor Wyttenbachio, cuius familiaritatem ille frustra iactaverat (Addit. ad C. I, 34, 8).

Ex Horatii Interpretibus post Lambini, Ianii, Mitscherlichii aliorum industriam laboriosam nec tamen inutilem laetioris et nitidioris commentarii speciem praebet ed. Orelliana, quae Horatii explicationem ex Graecis exemplaribus delibavit, minime absolvit. Accedunt Graecorum scriptorum Interpretes, e quibus non pauca Iacobsii, Schneidewini, Bergkii, Liebelii, Matthiaei, Neuii, Boeckhii, Stolli, Dindorfii diligentiae accepta refero 51). Nonnulla

51) Horum editiones, quae infra saepe per compendia literarum citantur, hae sunt: Fr. Jacobs: Anthologia Graeca ex rec. Brunckii, 13 Voll. Lips. 1794-1803, et eiusd.: Anthologia graeca ad fidem Cod. Palatini, 3 Voll. Lips. 1813-17, Schneidewin: Delectus poet. Elegiacorum, Jambicorum, Melicorum, Gott. 1838-39, Bergk: Poetae Lyrici, Lips. 1843, Liebel: Archilochi Rel., Lips. 1818, Matthiae: Alcaei Rel., Lips. 1827, Neue Sapphonis Fragm., Berol. 1827, Bergk: Anacreontis Rel., Lips. 1834, Boeckh: Pindari Opp., 3 Vol. Lips. 1811–

quae ab illis relicta erant ipse collegi. Multa autem in hoc libello adhuc omissa esse quae omitti non debuerunt, multa vero inchoata minimeque perfecta inesse, quae quasi primis labris degustavi, sat ipse equidem scio; at infinita suapte natura quaestio est et hoc initium tamen esse arbitror rei dignissimae, quae fortiorum virorum studia ac vires in se convertat. Interim hoc non egregiae alicuius operae in Horatio collocatae specimen, verum probae persuasionis ac bonae voluntatis documentum exstare volui. Itaque hisce studiorum primitiis ut ab iis qui haec legent aequa venia detur, summum in modum rogo.

21, Stoll: Anth. griech. Lyriker, Hann. 1851, Dindorf: Poctae Scenici Gr., Lips. 1830, ed. alt. Oxonii 1852. Ubi nulla indicata sunt nomina editorum, Schneide wini et Dindorfii contextum versuumque descriptionem secutus sum.

Carm. I, 1.

V. 3 sq. Sunt quos curriculo pulverem Olympicum Collegisse iuvat cet.] Exemplum e Graecia sumtum vitio verti possit Horatio: excusatur, quod Pindari locus persimilis oculis eius obversabatur, a Sexto Empirico Pyrrh. Hypoth. I, p. 23 nobis servatus, fragm. 242. B.:

. . Πελλοπόδων μέν τιν ̓ εὐφραίνοισιν ἵππων

Τίμια και στέφανοι, τοὺς δ ̓ ἐν πολυχρύσοις θαλάμοις βιοτά· 1) Τέρπεται δὲ καί τις ἐπ ̓ οἶδμ ̓ ἅλιον να τοᾷ

Σῶς διαστείβων 2).

[ocr errors]

Ex hoc iam loco, quem primus Rich. Bentleius, ni fallor, cum Horatio contulit, ultro etiam colligunt Interpretes, totum hoc carmen, quo itidem Horatius, ut Graecum poetam id fecisse probabile sit, volgaria atque diversa hominum studia accuratius describat ac quodammodo percenseat, ut iis omnibus suas denique poetae lyrici vitae rationes opponat - easque et sibimet ipse et Maecenati suo docto sermones utriusque linguae" comprobet atque commendet de Pindaro adumbratum esse. Haec est Mitscherlichii Orellii aliorum sententia. Est vero locus Pindaricus et splendidum exordium (vid. C. I, 18, 1) et veluti stamen quoddam, cui Horatius suum carmen tanquam subtemen intexuit, eaque ipsa re, quod statim ab initio Carminum sive Prologi loco hoc carmen posuit, simul tacite significavit, Pindarum inprimis sibi in gravioris argumenti carminibus melicis exempli instar esse, quod rite consequi nulla quidem imitatio posset (C. IV, 2, 1), sed quod propositum tamen esset, in quod ipse in

1) i. e. in auratis conclavibus (in quibus habitatur, non thesauri asservantur) vita.

2) Perperam Rich. Bentleius Saotɛizon correxit, quum etiam oreißelv (calcare viam, emetiri cursum) de navigantibus dicatur. Boeckh.

XXI.

tueretur utpote,, Romanae fidicen lyrae" (vid. Prooem. p. xxi. et cfr. infra ad v. 29): sicut alibi, in amatorio et ludicro poesis lyricae genere, se apertius et confidentius cum Alcaeo et Anacreonte comparavit. Ceterum pulverem colle gisse et metaque evitata rotis revocant in memoriam Homeri verba de certamine aurigarum, quod instituit Achilles in funere Patrocli, II. XXIII, 372: oi d'énérovτo xovíovTεs nɛdiolo, et Nestoris praeceptum ibid. v. 340: λíðov (i. e. καμπτῆρος s. νύσσης, metae) δ ̓ ἀλέασθαι ἐπαυρεῖν (Lambin.). Item Simonides in Epinicio, fr. 7. Schneidew. p. 381: Κονία δὲ παρὰ τροχὸν μεταμώνιος 1) ἀέρθη (Orelli). Cfr. etiam Theocr. XXIV, 117 sq.

Sunt quos iuvat] Sunt qui, ioiv oi ac potius otev of (Bernh. Synt. Gr. p. 417. Prop. III, 9, 17: est quibus concurrit palma.) est loquendi formula Graecanica eaque iunctim et v accipienda, qua significatur pars hominum neque ea prorsus mediocris:,, Manche, ein Theil". Pind. 1. 1. „μév tiva": manch Einen, ut infra vs. 19: est qui spernit. Vide Bentl. ad h. 1., Heusinger. ad Vechneri Hellenol. p. 538 sqq. et Exc. IV, 5.: ubi etiam de modo indicativo dicetur.

Curriculo pulverem Olympicum] Prosae orationis scriptor h. 1. coniunxisset curriculo Olympico; sed non imprudenti consilio adiectivum cum notione secundaria copulavit Horatius, vid. Exc. IV, append. de hypallage Adiectivorum.

Denique de infinitivi collegisse usu, quem vix Graecanicum esse dicas, vid. Exc. IV, 4. Vertas utique: Manche entzückt der Gedanke, auf Olympias Rennbahn wirbelnden Staub aufgeregt zu haben, und dass mit brausenden Rädern das Mahl glücklich gemieden sei.

v. 4 sq. palmaque nobilis Terrarum dominos evehit ad deos] Pleni commentarii instar est Pindari, nimium neglecti ab Horatii Interpretibus, locus Nem. V, 75 sq. (41. B.):` Τὺ δὲ Αἰγίνῳ Θεοῦ, Εὐθύμενες,

Νίκας ἐν ἀγχώνεσσι πιτνών ποικίλων ἔψαυσας ὕμνων.

Quo in loco eadem inest, quae apud Horatium, sententia haec: Graecis hominibus victoriam ludis sollemnibus deportatam feli

1) Primaria vocis significatione: „ánó tov μerà tăv ávéμov iéναι, ἀνεμοφόρητος“. Schol.

citatis fastigium fuisse, quo paene ad deorum immortalium condicionem evecti sibi viderentur, si praesertim poetarum praeconiis celebrarentur. Nam,,Tu vero, Euthymenes, Aeginae Victoriae de ae in amplexus ruisti", sive ,, ipsa dea Victoria te amplexa est", splendide sane dictum est pro eo quod simpliciter dicendum erat:,, Tu victoriam Aeginae tulisti": sed consulto tamen et ita quidem dictum est, ut quasi divinitas eius victoriae indicata sit, quam prope divini ac sempiterni nobilium hymnorum honores consequerentur. Cfr. C. IV, 2, 17. Non dubito, quin Horatius vel ad hunc ipsum vel ad alium similem locum respexerit Pindari, a quo victoriam Olympicam mutuatus esset. Ceterum palma, teste Livio X, 47, certo quodam tempore addita est coronae oleagineae: quarum haec capiti victoris Olympici imponebatur, illa in dexteram dabatur: de quo Pausan. VIII, 48, 2. dixit quantum satis est, si Horatii auctoritas non sufficiat. Vide Boeckh. in Pind. fr. 45. p. 578.

v. 8. certat tollere] ut vs. 11: gaudentem findere, vs. 20: demere spernit, vs. 34: refugit tendere, vid. Exc. IV, 4. Tergeminis honoribus autem casus sextus est, non dativus Graecanicus Lübkeri:,,Wenn mit dreifachen Ehren zu erhöhen kämpft, wetteifert". Cfr. Tac. Ann. I, 3. ap. Orell. Contra C. I, 35. Fortuna vertit funeribus triumphos, ἀνατρέπει, καταβάλλει.

v. 11. findere sarculo] Conferri potest Solonis locus similis de diversis hominum studiis, Eleg. fr. 11, v. 47 seq. Schneidew.:

Αλλος γῆν τέμνων πολυδένδρεον εἰς ἐνιαυτὸν

Λατρεύει, τοῖσιν καμπύλ ̓ ἄροτρα μέλει. (Wagn.) Cfr. infra ad vs. 22., quamquam res dubia, num eum imitatus sit. Nam ἄρουραν τέμνειν, διατμήξασθαι ἀρότρῳ pervulgatum, ut opinor, genus loquendi fuit: Apoll. Rh. I, 628. 1215. alibi. v. 14. secet mare] πέλαγος μέσον τέμνειν, Hom. Od. ΙΙΙ, 174; Ιονίαν τέμνων θάλασσαν, Pind. P. III, 119; τέμνεθ álós στεvæпÓν, Apoll. II, 333. Wagn.

v. 15. Luctantem Icariis fluctibus Africum],, In animo forte habuit Hom. II. II, 144:

Κινήθη δ' ἀγορή, ὡς κύματα μακρά θαλάσσης

Πόντου Ικαρίοιο, τὰ μέν τ' Ευρός τε Νότος τε
Ωρορ ̓ ἐπαΐξας Mitscherl.

« ForrigeFortsæt »