Billeder på siden
PDF
ePub

sam refertur, Horatius autem diversa longe sententia dixit superis parem.

Carm. 1, 7.

De argumento carminis et Graecarum urbium nominibus Godofredus Bernhardy in censura ed. Orellianae ita universe expedit:,, Horaz nennt zur Einleitung diejenigen Städte, welche von der Poesie gefeiert worden, und zwar um den Ruhm Tiburs (21. Tiburis umbra tui) auf den Gipfel zu erheben; die wahre Tendenz aber ist, die sittliche Haltung des augustischen Zeitraumes, die innere Zerfallenheit und Characterlosigkeit (tristitia bei Plancus, maestus bei Dellius) mit sicherem Takte auch hier zu bekämpfen. Cfr. II, 3."

v. 1. Mytilenen] Murikývny scribendum esse, non M.Tvλývηv, docuit iam Wesseling. ad Herod. I, 160. De situ urbis pulcherrimae vid. Muret. V. L. IX, 16. Affluebant autem Rhodus et Mytilene eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis: hinc geminae illae exulantium eruditorum sedes, vid. Cicer. ad Fam. IV, 7, 9.

[ocr errors]

V. 2. Epheson

Corinthum] Hae civitates ipsae quoque pulchritudine et amoenitate clarissimae: quarum alteram Asiae lumen" dicunt (Strab. XIV. p. 641. cll. Plin. N. H. V, 29, 31) vocatque Antipater Sid. in Anth. Gr. II. p. 16 B.: θρῶν βασίλειαν Ιώνων Τὰν δορὶ καὶ μούσαις αἰπυτάταν Ἔφεhanc vero Elλádos oroov vocat Polystr. in Anth. Gr. T. II. p. 1. (Mitsch. in Anal.) bimaris] quia Isthmus διθάλασσος, vel, ut quidam malunt, ἀμφιθαλασσος, ἀμφίαλos (Pind. O. VII, 33. XIII, 39. cll. Xenoph. Hell. IV, 2, 13). Euripides vocat in Troad. 1097: Sinogov xovýàv "Io9μov. Cfr. Muret. V. L. I, 7.

Iam commemorat loca, quae non solum sacris V. 3 sq. deorum festis augustissima, sed eadem situs forma ac salubritate celeberrima erant. Laudatur inprimis viriditas agri Thebani, de quo Dicaearchus Vit. Graec. p. 191: xλwav éxovoa τῆν πρόσοψιν. Τέμπη autem elegantissime describuntur a Callim. fr. 32. Bl. et ab Aeliano V. H. III, 1.

v. 5. Sunt quibus est] Haec formula ex Graeco expressa et ὑφ' ἓν accipienda (ἔστιν, εἰσὶν οἷς, Manche, vid.

ad C. I, 1, 3), cui opponitur infra alius aliquis, qui plurimus erit in Iunonis honorem, et mox me, transitum nobis parat ad unum omnium difficillimum locum:

v. 7 sqq.

Undique decerptam fronti praeponere olivam.

Plurimus in Iunonis honorem

Aptum dicet equis Argos ditesque Mycenas.] Quum Interpretum curae me omnino non tangant, nisi ubi Graecismi ratio habenda sit, hic mihi satis erit dixisse, id quod gravissimum est, eos nobis nondum persuasisse, hoc praeponere fronti olivam pro eo, quod est,, praecingi corona oleaginea", et multo minus illud plurimus dicit pro eo, quod est,, plurimi dicunt", Latine dictum esse aut potuisse dici1). Quae quum ita sint, quum in vs. 7. haec una fere optio detur, utrum Magni Bentleii explicatio,, ex argumento undiquaque exhausto coronam sibi poeticam quaerere" amplectenda, an potius cum Godofr. Bernhardy o sit interpretandum: Omnem copiam fabularum de oliva illa per Minervam creata, quas velut flosculos quosdam poeticos undique decerpserunt, statim ab initio carminis perpetui ponunt2): huius sententiae accedere eo minus dubito, quod, ut

[ocr errors]

1) Praeter ceteros Robertus Ungerus De Valgii Poemm. p. 362 seqq. multus est in his versibus undique collustrandis, sed ne longissima quidem demonstratione ea quae dixi mihi probare potuit, quamquam mira doctrina usus fere omnia cum pulvisculo exhausit. Profert quidem ex Ovid. de A. A. lib. I, 734. locum, ubi scriptum sit in libro Palatino: nec turpe putaris Palliolum nitidis pra e posuisse comis“: sed consensus Codd. ibi alteram lectionem imposuisse tuetur, et nusquam simile exemplum exstat nec in Latinitate nec, ut mox videbimus, in Graecitate. Quod vero illud,,plurimus dicit“ pro,, plurimi dicunt" nobis probare conatus est, in ea re prorsus et oleum et operam perdidit, quoniam id genus exempla eo referenda sunt, quo infra revocabimus.

2) Siquidem eius explicationem probe intellexi. Ita enim ille in censura editionis Orellianae: Diese Auffassung findet sich mit Gesner's einsichtiger Kritik über die Bentleysche Note nicht sonderlich ab, auch abgesehen von dem verkünstelten undique decerptam: während im Zusammenhange des Ganzen vielmehr die mythenreiche Olive an der Stirn eines zur Ehre Athens gesungenen Werkes prangen muss.

cetera omittam 1), ne illud quidem constet, quod Bentleius pro gravissimo suae interpretationis fundamento posuit, ita locutos esse Graecos: παραθέσθαι στέφανον ταῖς κόμαις. Comparaverat enim Bentl. Sapphus fragm. 44. Neue., 67. Schneidew.: Σὺ δὲ στεφάνοις 2), ὦ Δίκα 3), παρθέσθ ̓ ἐραταῖς φόβαισιν. Αt hoc ipsum verbum яaqaridɛσdaι hodie VV. DD. ex Sapphus loco expulerunt, substituto pro еo ̧μɛ ̧‡έσ9' i. e. mɛqıdéσθαι. Nam coronae comis τίθενται, ἐπιτίθενται, ἀμφιτίθενται, περιτίθενται, et sic sexcenties; παρατεθεῖσαι cogitari non possunt 4). Quodsi tu tutius ibis cum Magno Bernhardyo, un dique decerptam Graecorum more modoque de flosculis illis decerptis ex prato poeseos s. Musarum (v. Muret. V. L VIII, 1 et Valcken. in Eurip. Hipp. 73. cll. C. I, 26, 6. et Cic. p. Sest. 56. §. 119.), fronti autem sic proprie de fronte libri dictum esse intelliges ex Ovid. Trist. I, 1, 8 sqq. et I, 7, 33:

Hos quoque sex versus, in prima fronte libelli
Si praeponendos esse putabis, habe.

Iam vero quae sequuntur verba Plurimus in Iunonis honorem, Aptum dicet equis Argos etc. eiusdem Bernhardyi vestigiis primis insistens sic interpretor,, Alius aliquis, qui plurimus feretur in Iunonis praedicationem, dicet.“ Ita explico, uti apparet, ex Graecismo, qui certe hic mihi pluris est quam multae illae ac variae Interpretum opinationes, siquidem Horatius in primo Carminum libro fere totus pendet e Graecis. Sic enim Graeci loquuntur: πolis vel nλɛíwv xai πλείων ῥεῖ ὁ ποταμὸς, deinde πολὺς λέγω et πολὺς ὑμνοῦμαι. Aeschyl. Sept. 5, ubi vid. Blomf., Callim. fr, 115. Bernh. Synt. p. 335, idem Eratosth. p. 188. Krüger. Gr. §. 57, 5, 1. Itemque Latini interdum per Hellenismum protulerunt multus et plurimus,,, intensam vim et studium notantes. " Vid. Vechn. Hellenol. p. 417, cuius exemplis addas Ovid. M. XI,

1) Vid. Gesnerum a Bernhardyo laudatum et Peerlkampium ad h. 1. 2) Accusativus Aeolicus, cum infinitivo constructus, qui ex veteris sermonis consuetudine imperativi vicem implet.

3) Est id ὑποκοριστικὸν nominis Μνασιδίκα (fr. 66), quod Ovidio Mnais est. Schneidew.

4) Vid. Neue. p. 65.

562. Trist. IV, 10, 128. Am. I, 15, 38:,, in toto plurimus orbe legar". Et sic,, plurimus in honore" (quae Oudendorpii et Cuninghami emendatio est, probata Peerlkampio) Graece sane esset πλεῖστος ὢν ἐν τῷ ἐπαίνῳ: sed stat antiqua lectio, videturque Horatius praetulisse Graecorum imaginem a flumine ductam, quam et alibi secutus est. Eurip. Hipp. 443: Κύπρις γὰρ οὐ φορητόν, ἢν πολλή (i. e. multa, tota, nimia) évỹ, sc. ès Pooτav yέvos: cuius versus memor Horatius scripsit C. I, 19,9:,,in me tota ruens Venus". Pseudophocyl. Eleg. v. 192. Bergk: Μηδ' ἐς ἔρωτα γυναικὸς ἅπας ῥεύσῃς ἀκάθεκτος. axú extos. Sic porro de hac ipsa re, de qua agitur, noAus géw: Demosth. de Cor. p. 272. R., ubi orator Philippi Python Byzantius, cui solus Athenis obloqui poterat Demosthenes, θρασυνόμενος καὶ πολὺς ῥέων dixisse dicitur, hoc est, multus fluens, ut ipse Horatius. Sat. I, 7, 28. (vid. Bentl.) Latine reddidit. Quod igitur Noster h. 1. novavit, hoc unum est, quod pro eo, quod est ,, plurimus fluens", breviter admodum ac simpliciter scripsit plurimus in Iunonis honorem, ut alias Graeci davóratos ès (Eurip. Andr. 159); nec dubitandum, quin in ea quoque re feliciter audax fuerit: horos ῥυεὶς ἐς κλυτὰς τιμὰς s. ἐς ἐπαίνους (in honorem, vid. C. I, 26, 10) "Hoas, wer sich mit mächtigem Redefluss verbreitet über den Ehrenpreis der Juno, vel, ut Bernhardyus mavult, wer auf der Jnno Ruhm seine Kraft setzt".

[ocr errors]
[ocr errors]

Reliquum est, ut de Graecis poetis, qui Horatio obversati sint, paucis dicendum videatur. Quamquam enim de certis carminibus in Athenarum et Argorum laudem compositis nihil iam restat; nobilissimas tamen Graeciae urbes suos nactas esse laudatores sive syxauia earum composuerunt, sive v naдód earum meminerunt, ut Choerilus in Persicis satis credibile est, et Athenas certe a poetis popularibus cantatas esse testantur Athenaeus VI, 229. E. et Pindarus fr. 46. Β.: 4ἵ τε λιπαραὶ καὶ ἀοίδιμοι, Ἑλλάδος ἔρεισμα, ̓Αθῆναι, h. 1. Et splendidae et carmine celebres, Graeciae columen, Athenae.

[ocr errors]

et

v. 9 sq. Argos - Mycenas Lacedaemon] Has ipsa Iuno commemorat apud Homerum urbes sibi carissimas et tanquam domicilia sua, Il. IV, 51:

"Ητοι ἐμοὶ τρεῖς μὲν πολὺ φίλταταί εἰσι πόληες Αργος τε Σπάρτη τε καὶ εὐρυάγυια Μυκήνη, Cfr. Pind. N. 10, 2.

aptum equis Argos] Ex Homerico epitheto "Agros inлóßorov, II. II, 287. al. quod constanter servarunt Pindarus Isth. VI, 17. Nem. X, 41.') et Euripides Iph. in T. 700. Suppl. 365. Troad. 1087. Eiusque rei laudem Argivis Horatii etiam aetate constitisse suam, quum gravissimi auctores sint Strabo IX. p. 388. et Gabius Bassus ap. Gellium III, 9, perperam Lübkerus eam Thessalicis Argis transscribendam esse Wachsmuthio Graec. Antiq. I, p. 38. credit. Vid. Unger 1. 1. p. 374 seqq.

ditesque Mycenas] Haec quoque ex Hom. II. VII, 180: βασιλῆς πολυχρύσοιο Μυκήνης 3). Horatii quidem temporibus iam diu disturbatas fuisse,, Agamemnonias Mycenas" inter omnes constat (Ovid. M. 15, 426 sqq.); sed ita iacuerunt illae, ut tamen 99 magnarum rerum magna sepulcra" manerent (Paus. II, 16, 5. p. 271): ad quae pertinent Horatii verba.

v. 10. patiens Lacedaemon] est non tam talaoiyowv, πολύτλας, πολυτλήμων, quae nota de Ulixis virtute Homeri eademque Nostri Epist. I, 7, 40. praedicatio est, quam victus tenuitate et duritie toleranda insignis 3)

v. 11. Larissae campus opimae] Homerum secutus est, qui Φθίην et Λάρισσαν ἐριβώλακα dixit (Ιl. ΙΧ, 479. ΙΙ, 811. XVII, 301).

v. 15 sqq. Albus Notus] Homerus doyɛo appellat

1) inлоτçoçоv äotv, ubi Boeckhius: Audit enim ita proprie planities totius illius regionis pascuis equorum aptissima. Nam satis aquarum habebat planities, urbs vero in loco sicco fuit sita; cf. Strab. VIII, p. 371.

2) Soph. Electr. 9: Μυκήνας τὰς πολυχρύσους.

[ocr errors]

3) Ungerus I. I. p. 381 seqq. nobis satis probavit, Horatium hoc dicere: Mihi Tibur placet, quod tantum a Spartae patientia et nimia frugalitate abest, quantum a Larissae opulentia et luxuria“. Nam ut Larissa non solum opima (¿ß☎la§) et ditissima (evtvχεστάτη), sed etiam delicata audivit (πολυτελέστατοι, εὐτράπεζοι, πολυφάγοι Θετταλο): sic nihil fuit Spartanis parcius et frugalius (Nep. Ag. 7, 4. Alc. 11, 4).

« ForrigeFortsæt »