Billeder på siden
PDF
ePub

6

Festus dies,' inquit,,tibi mecum agendus est, Phylli; apparata sunt iam omnia splendide: noli tu moram facere in crinibus, tarda arte comendis, sed veni propere simplex munditiis, religata coma; coronam vero apud me nectes vel ex apio vel potius ex hedera, qua soles fulgere. In quibus v. fulges, e quo pendet-ablativus qua, fere idem esse apparet quod,florés, conspicua es,' adiuncta tamen notione fulgoris aurei aut laetae viriditatis, quibus virtutibus insignis est Bacchica illa hedera. Perinde auctor Ciris vs. 121.; florebant tempora lauro; Appuleius Met. XI. p. 261.: coronamine verno florentes mulieres; Claudianus de r. Pros. I, 17.: procedit Jacchus Crinali florens hedera; Lucretius V, 785.: Florida fulserunt viridanti prata colore 54). Primum igitur

temque eius pulcritudinem vel nitorem praedicant, ut vix possit dubitari quin Bacchicam illam dixerint.

[ocr errors]
[ocr errors]

54) Interpretor igitur:,,cuius hederae fulgore aureo, etiamsi simpliciter religatis crinibus accesseris, nosti tamen te satis conspicuam in dessen goldfore, utpote virentem puellam;" vernacule: blinkendem Schmuck, (auch) bei schlicht geknotetem Haar, du (gleichwohl) prangst. Nam hac una ratione omnes tolluntur difficultates, quae alioquin satis magnae ac vix superandae esse videantur. Etenim iungenda necessario aut qua reliğata (sicut est apud Senecam Oed. 413.: Hederave mollem baccifera religare frontem, et sicut Acron schol. explicavit:,,reliyata, id est, coronata") aut qua fulges; tertium non datur, esset enim perversum propter obscuritatem. Atqui coniungenda sine dubio sunt qua fulges et propter proprietatem dictionis, qua crines dicuntur religari, quum retrorsum aut in verticem undique, in unum' vel,in comptum nodum colliguntur, et propterea quod alias puellarum crines auro gemmisque fulgere solent, quibus hic hederae fulgor opponitur. Magister amoris Am. III, 13, 25.; Virginei crines Petronius Fragm. 1, 13.: Guttura auro gemmaque premuntur. nunc aliae magnis monilibus ornent, Aut gemmas aptent capiti: tu sola placere Vel spoliata potes. Adde Horat. Od. IV, 13, et Tibull. I, 8, 15 seq. cl. vs. 39. De religatis autem crinibus cfr. Horat. Od. I, 5, 4. II, 11, 23 seq., Ovid. A. A. I, 530. III, 143., Tacit. Germ. 38, 3. coll. Hor. Od. III, 14, 22.: Mur- ́ reum nodo cohibere crinem; Ovid. Met. III, 169. (de Diana): sparsos per colla capillos Colligit in nodum; ib. VIII, 318. (de Atalanta venante): Crinis erat simplex, nodum collectus in unum; Senec. Herc. Oet. 1547.: Et comas nullo cohibente nodo; ej. Hipp. 402. (de Amazone venatrice): nodo Comus 15*

13.

hedera, ut eo redeam unde digressus sum, et ipsa specie commendabatur et quod refrigerandi quandam vim habere putabatur 55). Deinde vero, quoniam hedera, laetitiae datori Baccho' erat sacra, corona hederacea laetitiae convivalis testis esse videbatur. Bacchus enim curas diluit, ut ait Euripides in Bacchis 381.: xiaogopis v Julius. Pseudanacreon 26, 5.: Κισσοστεφὴς δὲ κεῖμαι, Πατῶ δ ̓ ἅπαντα θυμῷ.

Sed haec hactenus de convivali usu coronae hederaceae 56). Nam ad sacrum vel ad poeticum potius quam ad convivalem eius usum spectat Horatius Epist. II, 1, 110.: Fronde comas vincti cenant et carmina dictant.

coegit Emisitque; ej. Oed. 414.: te decet, Bacche, Spargere effusos sine lege crines, Rursus adducto revocare nodo; Tac. Germ. 38, 2.: Insigne gentis obliquare crinem nod o que substringere; Stat. Theb. II, 238.: Pallas et asperior Phoebi soror, utraque telis, Utraque torva genis flavoque in vertice nodo. Adde schol. Acron. ad Od. II, 11, 22. Festinantes enim mulieres pexum tantum capillum in nodum colligere consueverunt. Similiterque Graeci dvadsiodai xaitas (Apoll. Arg. III, 50.), ἀνάπτεσθαι ἐθείρας (ib. 829.), ἀναπλέκεσθαι τὰς τρίχας (Paus. X, 25, 4.), паçαμяvиisiv nóuny (Aristoph. Lysistr. 1317.). Ac yidendi ea de re praeter eos quos iam supra laudavi in nota 14. Spannheim ad Callim. h. in Cer. 5. p. 745 seqq., Winckelmann in Hist. art. V, 1, 14. (Opp. T. IV. p. 82 seqq.) ib. V, 2, 9. (p. 118.) et in Tractatu praevio 4, 66. (Opp. T. VII. p. 129 seq.), Becker Gall. III, 151 seq. Ergo iure optimo mihi videor sic interpretari; vides enim structuram esse legitimam, servatam dictionis proprietatem, sententiam. vero optimam, - praesertim quum Horatius hîc, id quod in ipso inest nomine, virentem Phyllida consulto sic hedera fulgere dixisse videatur, sicut Od. III, 15, 15. vetulam Chlor in negavit decere florem purpureum rosae.

55) Philonides medicus apud Athén. XV. p. 675 d.: naì ènì ròv nioσινον στέφανον ἦλθον αὐτόματόν τε καὶ πολὺν ὄντα καὶ κατὰ πάντα τόπον γεννώμενον, ἔχοντα καὶ πρόςοψιν οὐκ ἀτερπῆ, χλω ροῖς πετάλοις καὶ κορύμβοις σκιάζοντα τὸ μέτωπον καὶ τοὺς ἐν τῷ σφίγγειν τόνους ὑπομένοντα, προς έτι δὲ ψύχοντα χωρὶς ὀδμῆς καρούσης. Adde Servium ad Virg. Ecl. 8, 12. et quae supra protuli p. 180.

56) Plura ea de re Paschalius Cor. I, c. 17. p. 57 seqq. Ceterum de hedera ab omni antiquitate Baccho sacra idem I, c. 16. p. 48 seqq.

Ubi hederacea fronde ornati afflatuque quodam divino furoris Bacchici instincti poetae isti, sacri hederae cultores' divinos quoque sibi versus fundere videntur 57), quamquam iidem cenant. Erat enim corona hederacea non modo convivalis laetitiae testis sed etiam furoris poetici, cuius auctor vel praecipuus idem Bacchus habebatur 58). Sed haec in transitu: nunc cetera exsequi pergam.

Non magis mirabimur quod apium a veteribus poetis saepe in coronamentis commemoratur, si modo quale coronarium illud apium fuerit ab ipsis paulo accuratius cognoverimus. Fuit autem e palustri genere sativum apium Plinii, σélivov załoν Graecorum, quod est nostrum Apium graveoléns L. (Sellerie) ex Umbelliferarum familia 59); sed idem tamen apii

57) Ovid. Trist. V, 3, 15.; eandemque ellipsis elegantiam habes ápud cundem Met. III, 542. et alibi, perinde ut rosa saepe in hac re flos vocatur. Non erat igitur cur Ritter ad lauream Apollinarem, magnam illam poetarum coronam (v. Winckelmann Opp, T. II. p. 502. coll. Paschal. V, 12. p. 320 seqq.), aberraret.

[ocr errors]

58) Vid. Paschalius Cor. I c. 17. p. 52 seq, Jácobs Anth, Gr. T. VIII. p. 306., Hertzberg ad Prop. II, 30, 38. p. 206. Servius ad Virg. Ecl, 7, 25. :- Hedera autem ornantur poetae, quasi Libero consecrati, qui et ut Bacchae insaniunt. Sic Horatius [Epist. 1, 19, 3.]: Ut male sanos Ascripsit Liber Satyris Faunisque poetas." Plutarchus Quaest. Rom. c. 112.: éyovras, ὅτι (ὁ κιττὸς) καὶ πνεῦμα μανίας ἔχων ἐγερτικὸν καὶ παρακινητι κὺν ἐξίστησι καὶ ταράττει κτλ. Hinc corona hederacea quum communis omnium poetarum corona esset, tum maxime dithyrambico ac lyrico carminum generi, quae quidem carmina praeter cetera e commotiore quodam animi affectu proficisci crederentur, erat apta, ut dictum est ad Carm. I, 1, 29.; v. de ea Paschal. I, 18. p. 59-61. Athenis praeterea propter Dionysia dramatico carminum generi 'dicata erat; v. Jacobs Anth. Gr. VI. p. 331. VIII. 306. XII. 164.

[ocr errors]

59) Plinius XIX, §. 123 seq.: Contra plura genera sunt. . apio. Id enim quod sponte in umidis nascitur helioselinum vocatur, -uno folio nec hirsutum, rursus in siccis hipposelinum, pluribus foliis, simile helioselino; tertium est oreoselinum cicutae foliis, radice tenui, semine aneti, minutiore tantum. Et sativi autem differentiae in folio denso, crispo aut rariore et leviore, item caule tenuiore aut crassiore; et caulis aliorum candidus est, aliorum purpureus, aliorum varius. Diosc. III, 67.: Σέλινον κηπαῖον· ἁρμό ζει ἡ πόα πρὸς ἃ καὶ τὸ κόριον κτλ. Idem III, 68. : Ελειοσέλι

genus in Italia Graeciaque multo est odoratius multoque ad speciem formae elegantius ac pulcrius 6o). Audiamus iam ipsos scriptores veteres de eo disserentes; saepe enim virtutes eius praedicant. Ac primum quidem paratam semper ac pérennem eius copiam laudant. Nicander Ther. 211.: cédırov ásígullov. Horatius Od. I, 36, 16.: vivax apium. Deinde pulcram eius viriditatem praedicant, quam quum diu conservet etiam in coronis, tum singularem refrigerandi vim habet. Theocritus Id. 13, 42.: θάλλοντα σέλινα. Moschus Id. 3, 107.: τὰ χλωρά

2ον – οἱ δὲ πεδινόν, οἱ δὲ ὑδροσέλινον ἄγριον, Ρωμαῖοι ἄπιουμ ῥούστικουμ γεννώμενον ἐν τοῖς ἐφύδροις τόποις, μεῖζον τοῦ ἡμέρου σελίνου, ποιεῖ δὲ ὅσα καὶ τὸ κηπευτόν. ubi Sprengel (T. II. p. 523.): „Apium hortense, in omni antiquitate celebratissimum, spontaneum est in locis asperis Gracciae et ad saepes Sardiniae. Plantatum in ɛqixinois, atriis hortorum, fuisse legimus (schol. Aristoph, vesp. v. 478.): unde proverbium de eo qui rem nondum orditus est: οὐδ ̓ ἐν σελίνοις ἐστίν. Apium palustre vocatur a Linnaeo graveolens, vulgaris notitiae.“ Fraas Synops. pl. flor. class. p. 146 seq.:,, Apium graveolens L., Sellerie. Ελειοσέλινον (μονόφυλλον καὶ οὐ δασὺ) Theophr. h. pl. 7, 6 et alibi. hetootlivóv Diosc. 3, 68. helioselinum Plin. 19, 8. 20, 2. argioolivov hod., sehr häufig in allen feuchten Meeresniederungen, an Wassergräben (Attika, Argolis, Astros). A. graveolens cult. Eikavov Theophr. h. pl. 7, 6. olivov иηяаłoν Diosс. 3, 67. othıra plur. hod., häufig kultivirt und gebraucht, nicht aber die wilde, welche sehr bitter und ungeniessbar ist. Name und Gebrauch bestimmten mich zunächst für diese Annahme. Sellerie ist noch heutzutage bei den Neugriechen eine Glückspflanze und wird nebst Knoblauch und Zwiebel in Zimmern aufgehangen, an Seidenwurmhürden angebunden, den kleinen Kindern beigegeben etc.... Bei den Römern geht a pium meist auf Sellerie, da meistens Sumpf oder Ufer damit in Verbindung gebracht wird, wo die Petersilie nicht wächst, die übrigens wohl erst später in die Gärten zur Kultur gekommen ist. 60) Böttiger Sab. I. p. 244.:,, Apium, das Gewächs, welches die Alten so gern zu ihren Kränzen nehmen, ist nicht der Bergeppich, sondern der Sumpfeppich, ein Doldengewächs, das vier Fuss in die Höhe schiesst und dessen Blätter dem Riesenfenchel gleichen. S. Forster zu Swineborne's Reise durch beide Sicilien Th. II. S. 305... Man wählte diese Pflanze mit feinem Sinn wegen ihrer zarten, malerisch gekräuselten und fein ausgekerbten Blätter zu Bekränzung des Haupthaars, weil so gleichsam Locke zu Locke kann.“

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

oéleva. Virgilius Ge. IV, 121.: Et virides apio ripae, Huc rettulerim Horatii quóque udum apium (Od. II, 7, 23.), quod quidem epitheton ab illo non audacter novatum esse arbitror, ut idem esset quod vyoov seu, flexibile (Orell., Duentz.), sed proprie dictum, ut esset vel, umido gaudens, sicut Plinius XIX, 8 (47), S. 159. de eodem apio, unde etiam nomen traxisse videtur 61), vel, viride apium, ab interno humore udum ei appellatum, xλwoov oέhivov, quale in Nemeis dabatur, quum Isthmiaca corona drò Engwv σɛlívwv esset 62). Tum suavi odore eius delectantur. Theocritus Id. 3, 23.: svódμoio Gεlivos. Plinius. XXI, 7 (18), §. 38.: Hortensiorum odoratissima quae sicca, ut ruta menta apium. Saepissime denique in apio crispam, foliorum speciem flexilemque eius naturam laudibus efferunt. Theocritus Id. 7, 45.: πολυγνάμπτῳ τε σελίνῳ. Idem Id. 20, 23.: χαῖται δ ̓ οἷα σέλινα περὶ κροTágoι XÉXVνTO. Philodemus Epigr. 10, 1. (Anth. Gr. T. II. τάφοισι κέχυντο. p. 72.): cεlívov Obloréon 63). Columella XI, 3, 33.: crispae frondis apium. Quae quum ita sint, quum multae et apertae conveniant caussae, quamobrem veteres apio in coronamentis usi esse videantur, nihil reconditae caussae quaerendum videtur; nec est profecto, ut frequentem eius in hac re usum explicemus, cur cum Vossio ad lugubrem eiusdem apii usum confugiamus. Voss quidem vult hoc coronae genus ad indi

61) Ab aqua enim dictum videtur apium. Wittstein Lex. etymol. bot.: ,, Apium L. (Umbelliferae). 'Anιov vom celtischen apon (Wasser) wegen des Standorts. Angeblich von apis (Biene`, weil die Bienen den Eppich lieben; oder von apex (Spitze, Kopf), weil das Haupt der Sieger in den heiligen Kämpfen damit bekränzt wurde. "

Vossii errorem

62) Schol. Pindari Ol. y', 27. p. 96 Bkh. O1. y', 45. p. 274. Bkb. Cfr. Dissen ad Pind. Ol. 2, 73. Isthm. 2, 16 ́ad Virg. Ecl. 6, 68. opinantis hoc dorostlivov, illo élecovélivov significari, verbo tetigisse sufficiat, quum satis constet palustre genus in utrisque datum esse. Ceterum de persimili anetho similiter alicubi Galenus: Υγρότερον καὶ ἧττον θερμόν ἐστι τὸ χλωρὸν ἔτι καὶ ἔγχυμον. - τοῦ ξηροῦ . . . διὰ τοῦτό μοι δο κοῦσι καὶ οἱ παλαιοὶ ἐξ αὐτοῦ στεφάνοις χρῆσθαι παρὰ τὰ συμnoota. Idem videlicet de apio potuit dici.

63) Zshivæv ovliтyra solemnem in crispa coma describenda fuisse similitudinem pluribus ib. demonstrat Jacobs T. VIII. p. 220.

[ocr errors]
« ForrigeFortsæt »