Billeder på siden
PDF
ePub

Horatio ignotas fuisse admodum probabile fit Od. III, 19, 22.: Parcentes ego dexteras Odi: sparge rosas, ubi propter frigora illa Peligna vs. 8. vix alias licet intelligi nisi aut ab hortulanis, qui eas arte colebant, aut a rosariis petitas illas. Nec florum modo sed etiam coronarum mercatus erat Romae, de quo Ovidius Fast. VI, 792.:

Hic ubi fit docta multa corona manu.

Hanc artem exercebant coronariae, a quibus coronas sic semper paratas licebat petere vel conficiendas pacisci, ut unguenta ab unguentariis. Horat. Od. III, 14, 17.:

I, pete unguenta, puer, et coronas 37).

Atque Horatianis quidem temporibus longe gratissimae usitatissimaeque fuisse videntur rosaceae, quas poeta ipse tot tantisque laudibus celebravit Od. 1, 36, 15. I, 38, 2 sqq. II, 3, 13 sq. II, 11, 13 sqq. III, 15, 15. III, 29, 3. coll. Od. I, 4, 10. I, 17, 27 seq. II, 7, 6 seq. IV, 1, 31 seq. 38).

Proximus locus et honor quas totiens cum rosis nominavi erat violis earumque, ut ait Plinius, plura geñera, purpureae luteae albae, plantis omnes ut olus satae. Ex iis vero quae sponte apricis et macris locis proveniunt purpureae latiore folio statim ab radice carnoso exeunt solaeque nomine a ceteris discernuntur appellatae ia et ab his ianthina

et XIII, 127.:

Dat festinatas, Caesar, tibi bruma coronas:

Quondam veris erat, nunc tua facta rosa est,
Becker Gall. 34.: in Glashäusern getriebene Rosen."
Wüstemann p. 47. cum nota 42.

[ocr errors]

Cfr.

37) De hoc quaestu atque artificio, quo mox Romae ex Aegypto coronarii coronariaeque praeter ceteras excellebant praecipuoque in honore erant, vid. Böttiger Sab. I. p. 231 seq. Adde Aristoph. Them. 457.:

ἀλλ ̓ εἰς ἀγορὰν ἄπειμι· δεῖ γὰρ ἀνδράσι

πλέξαι στεφάνους συνθηματιαίους εἴκοσιν.

quos quidem στεφάνους συνθηματιαίους scholiastes et Athenaeus XV, 680 c. ἠργολαβημένους καὶ ἐκδοσίμους, coronas conducticias, recte interpretantur; perperam Böttiger I. c. p. 230. Cfr. not. 25. 38) De praecipuo rosarum in coronis usu quasi silvam dictorum congessit Paschalius Coron. III, 5. p. 147—165., sed vid. inprimis Wüstemann p. 49 seq. coll. Beckeri Gall. III. p. 32.

vestis. E sativis maxima auctoritas luteis. Ita Plinius XXI, 6 (14), S. 27. itemque XXI, 19 (76), S. 130.: Violae silvestres et sativae. Nempe, ut omnes scriptores veteres, sic ille plane diversi generis flores a calycum tamen, ut opinor, atque odorum similitudine, quum praesertim eodem fere tempore floreant, uno eodemque nomine appellat violas: quorum alterum genus florum nobis est Viola odorata L. (schwarzblaue Viole, Märzveilchen), alterum e Cruciferis nostris duo genera verius quam species amplectitur, Matthiolae incanae R. Br. varietates multicolores (Gartenlevkojen) et Cheiranthum cheiri L. (Lackviole, Goldlack) 39). Etenim quas sponte provenientes purpureas sive ia vocabat Plinius, easdem Graeci vel lu πορφυρᾶ, ἴα μέλανα seu μελάνια, vel simpliciter aut praecipue la nominabant 40). Nicander apud Athen, XV, 684 c. vs. 60.: Σὺν δ ̓ ὑάκινθον ἰωνίδας τε χαμηλάς, Ορφνοτέρας ἃς τύξε μετ ̓ ἄνθεσι Περσεφόνεια. Theocritus Id. 10, 28.:

39) Ita omnino statuunt Sprengel ad Dioscoridem (III, 128.) T. II. p. 550. et Fraas Synops. plant. flor, class. p. 114 seq. 116 seq., quos quidem auctores locupletissimos infra non tam subsecutus quam eos in scriptoribus veteribus explicandis consentire mecum gavisus sum. Cfr. Voss ad Virg. Ecl. 2, 47. et Billerbeck Flor. class. p. 45 seq. 168., qui varias utriusque generis partes non sine manifestis erroribus recenset. De ipso nomine haec habet Wittstein Lex. etymol. - bot.: „Leucojum L. (Coronariae), zus. aus levxos (weiss) und lov (Veilchen), d. h. eine Pflanze, deren weisse Blüthen gleichzeitig mit dem Veilchen erscheinen. Das Дvxoιov der Griechen gehört aber zu den Cruciferen und ist theils Cheiranthus, theils Matthiola (weisse Viole).“ 40) Diosc. IV, 120: Ιον πορφυροῦν οἱ δὲ ἴον ἄγριον, 'Ρωμαῖοι ... βίολα πουρπούρια φύλλον ἔχει μικρότερον κισσοῦ καὶ λεπτότερον, μελάντερον δὲ καὶ οὐκ ἀνόμοιον, καυλίον μέσον ἀπὸ τῆς ῥίζης, ἐφ ̓ οὗ ἀνθήλιον σφόδρα εὐῶδες, πορφυροῦν. Φύε ται ἐν παλισκίοις καὶ τραχέσι τόποις. Fraas 1. c. p. 114.: Viola odorata L., Veilchen ... kɛvxóïov to μshav Hippocr. nat. mul. 570. ἴον τὸ μέλαν Theophr. 6, 6.... ἴον πορφυροῦν Diosc. 4, 120. ... viola (ov appellatum) Plin. 21, 6 Apic. 1, 4. Bioliva hod., nicht häufig! Auf den Xirobunis sehr selten, nur an Quellen (Pentele, Parnes bei 2000 Fuss), häufiger auf den Hochgebirgen, an schattigen Orten, mit V. sylvestris vermischt (Delphi, auf Euboa, Othrys, Oeta etc., um Athen gar nicht!), wuchert, in die Gärten verpflanzt, sehr üppig. “

[ocr errors]

[ocr errors]

66

Καὶ τὸ ἴον μέλαν ἐντὶ καὶ ὁ γραπτὰ ὑάκινθος. Virgilius Ecl. 10, 39. Et nigrae violae sunt et vaccinia nigra. Idem Ge. IV, 275.: violae sublucet purpura nigrae. Claudianus de r. Pros. II, 128.: lilia fuscis Intexit violis. Et ab his auctore Plinio ianthinus seu violaceus color est, ad quem spectat Horatius Od. III, 10, 14. Epist. II, 1, 207. - Eas vero quae, quamquam ipsae quoque in Italiae et Graeciae partibus maritimis frequentes sponte nascebantur, tamen a veteribus quoque in hortis et in violariis magis colebantur, sativas igitur multicolores illas omnes Graeci uno v λevxwv sive lεvxoïcov nomine complecti solebant, itemque Romani violas albas vel simpliciter violas appellabant *1). Ita quidem scriptores veteres loqui solent, ubi tota genera respiciunt eaque vel ipsa inter se contendunt vel aliarum plantarum generibus opponunt, velut Philonides medicus quem supra laudavi (p. 180 seq.) et quos mox laudavero Theophrastus et Hicesius et, ni fallor, Theocritus Id. 7, 63.: Kỷyw tỷvo xať ἆμαρ ἀνήθινον ἢ ὁοδόεντα Ἢ καὶ λευκοΐων στέφανον περὶ xQari quiáσowv xrλ., et Virgilius Ecl. 2, 46.: tibi candida Nais, Pallentis violas et summa papavera carpens, Narcissum et florem iungit bene olentis anethi; Ovidiusque Fast. I, 345.: Si quis erat, factis prati de flore coronis Qui posset violas addere, dives erat, utrumque Cruciferarum nostrarum genus, et Matthiolam et Cheiranthum, intelligere videntur. Hi nimirum hic omnes universe loquuntur, de coronamentorum generibus disserentes. Alias enim alii aut etiam iidem scriptores veteres qui plerumque unum aut duo viola

41) Diosc. III, 128.: Aèv n ő ï o v

Ρωμαῖοι ἔπουλα ἄλβα, οἱ δὲ βίολα ἄλβα ... — γνώριμόν ἐστιν· ἔστι δὲ αὐτῆς διαφορὰ ἐν dè avtīs ¿v τῷ ἄνθει· ἢ γὰρ λευκόν ἐστιν ἢ μήλινον ἢ κυανοῦν ἢ πορφυ ροῦν εὑρίσκεται. Εστι δὲ αὐτῶν εὔχρηστον πρὸς τὴν ἰατρικὴν zeňow tò μýlivov. ubi Sprengel (T. II. p. 550.): „Sub levnoïų militant Matthiolae incana e R. Br. varietates multicolores et Cheiranthus Cheiri L., quem lutei flores et praecipuus in medicina usus produnt." Fraas p. 107.: Diosc. 3, 128. [λευκόϊον] λευκὸν, κυανοῦν, πορφυροῦν . . . sind wohl Varietäten der damals sehr häufig kultivirten Levkoje." Cfr. eundem infra in nota 44.

[ocr errors]
[ocr errors]

rum genera esse dicunt interdum tria efficiunt, unum dumtaxat ⚫ sponte nascens illud nigrarum violarum, sativarum autem duo, tum λευκότα et ἴα πρόκεα seu albas violas et luteas discernentes. Cuius rei haec fuit ratio, quod quum alterum hoc genus totum complures species complectatur colore inter se differentes, quum inter sativas et albae et luteae et caeruleae et purpureae reperiantur, tamen omnes omnino, si cum purpureis quae proprie vocantur seu cum nigris illis silvestribus comparantur, minus ardere (vπolɛvxíčev) videntur; a quo ipso, non, a canitie cinereove foliorum colore (ut Voss et Billerbeck opinantur), his cunctis antiquitus suxotors sive albis violis nomen inditum est 42); sed quoniam hoc magis

42) Pindarus Οl. 6, 55. : Ιων ξανθαῖσι καὶ παμπορφύροις ἀκτῖσι βεβρεγμένος. ubi scholiastes: ἀκτῖσι δὲ παμπορφύροις εἶπεν, ἐπειδὴ τῶν ἴων τὰ μὲν ὑπολευκίζει, τὰ δὲ πορφυρᾶ otiv. Pallor nimirum fulgori purpureo opponi solet in floribus atque omnino in plantis describendis; quid autem is color vel potius fulgor purpureus proprie fuerit, docet Cassiodorus Variar. I, 2.: Color purpurae est obscuritas rubescens et nigredo sanguinea. Ut igitur apud Horat. Od. II, 12, 3. et Ovid. Met. II, 607. purpureus et puniceus proprie dicta fusi cruoris sunt epitheta, sic eadem pulcherrimorum florum sunt. Horat. Od. III, 15, 15.: flos purpureus rosae; IV, 10, 4.: qui color est puniceae flore prior rosae. Iam vero eadem rosa cuius color purpureus apud poetas veteres saepissime cum rubore surgentis diei contendit interdum etiam nigra dicitur, non alia subiecta sententia quam ruboris sanguinei, velut Achilles Tat. lib. VI. de Indica quadam rosa, cuius puniceum fulgorem satis admirari non potest: μέλαν, inquit, τοῦτο τὸ ῥόδον Ινδῶν. Claudianus de r. Pros. II, 92.:

Sanguineo splendore rosas, vaccinia nigro

Induit, et dulci violás ferruginé pingit.

[ocr errors]

Itemque idem hyacinthus poetarum veterum tum suave rubens (Virg. Ecl. 3, 63.) tum purpureus (Ovid. Met. XIII, 394.) tum niger (Virg. Ecl. 10, 39.) vocatur ob splendorem eius sanguineum', quo Gladiolus byzantinus noster (qui veterum poetarum. hyacinthus fuit, Sprengelii quidem sententia ad Diosc. IV, 20. T. H. p. 583. et Dierbachii Flor. myth. p. 137.) maxime conspicuus est. Contrarium autem pallorem habes apud Virg. Aen. XI, 70.: languentis hyacinthi, Cui neque fulgor adhuc necdum sua forma recessit, et manifestius etiam apud Calpurnium Ecl. 9, 44.:

in ceteras omnes e sativis quam in luteas cadit, ut quae fulgore quodam auri insignes sint, hasce ipsas interdum de Avxoïos excipiunt et in singulare genus secernunt, perinde ac nos Levkojen et Goldlack solemus discernere. Sic de his ipsis sativis Nicander cecinit apud Athen. XV. p. 683 a. vs. 2 seq.: γένη γε μὲν ἰάσι δισσά, Ωχρόν τε χρυσῷ τε φυὴν eis ŵna ngoseidéç. Plinius XXI, 19 (76), §. 131.: et alba autem et lutea (viola) extenuat menses 43). Denique, ut recte ubique varia apud veteres violarum genera discernamus, speetanda ante omnia sunt opposita, quae illi in violis appellandis secuti esse videantur; deinde vero etiam illud considerandum est, quod monent harum rerum intelligentes, violarum omnium longe frequentissimas in Italia atque in Graecia esse Matthiolae incanae varietates multicolores, easque a Graecis praeter ceteras Asvxóïa vel etiam simpliciter breviterque la et a Romanis violas albas vel violas appellari 44). Haec de ge

Te sine, vae misero! mihi lilia nigra videntur,
Pallentesque rosae nec dulce rubens hyacinthus;
Nullos nec myrtus nec laurus spirat odores.

At tu si venias, et candida lilia fient

Purpurea equé rosae et dulce rubens hyacinthus.

Ergo purpureae quae proprie vocantnr violae eaedem sunt quae nigrae et opponuntur pallentibus sive albis,

43) Et sic interdum alibi; notabile vero discrimen, quamquam per se leve est: hîc videlicet lutea viola (ľov ngónsov Theophr. de caus. plant. VI, 14, 11.) per se ipsa efficit genus aliquod quod λευκοίων generi opponatur, quum quod λευκόϊον μήλινον a Dioscoride III, 128., viola lutea a Plinio XXI, 6. appellatur et in L&vxoïwv numero ab utroque refertur non tam genus efficiat quam partem generis, ut intelligatur, quoniam pars saepe pro toto genere et rursus genus pro parte aliqua solet poni, interdum etiam λευκόϊον pro λευκοίῳ μηλίνῳ potuisse dici, velut ab Hippocrate secundum Sprengel h. r. h. p. 45. Qua ipsa re sententia nostra optime comprobatur.

[ocr errors]

44) Audiamus quo locupletiorem hic audire non possumus auctorem Fraasium p. 116 seq.,, Cruciferae. 1. Matthiola incana R. Br., Levkoje. Aɛvnóïov Theophr. h. pl. 6, 7. 6, 8. 7, 13. et alibi passt in den meisten Citaten recht gut hierher, da die Levkoje, namentlich die Stammlevkoje (devdoosides Theophr.), schon mitten im Winter zu blühen beginnt (ebenso und eher noch früher der im wilden Zustande ganz hellgelb blühende Lack)..., Bióla

« ForrigeFortsæt »