Billeder på siden
PDF
ePub

ditus est. Ceterum quod Graeci σμήνος s. ἑσμὸν κακῶν, νόowv eleganter dicunt, eam nova ratione dixit Horatius cohortem. Nam ante eum nemo hoc nomen cohortis tali translatione usurpavit, quum in ea re agmen volgarius esset; nos similiter,, Schwarm". Vid. Blomf. ad Aeschyl. Pers. 133. et Schoene ad Eurip. Bacch. 705. et cfr. C. I, 35, 31.

v. 32. necessitas Leti est Homeri μοῖρα θανάτοιο, quam Eurip. Hipp. 1388. “Αιδου μέλαιναν νύκτερόν τ' ἀνάγκαν vocat. (Mitsch.).

v. 34. vacuum aëra] nove dictum prorsus ut Graecum onμos. Verum iam vidit Muretus, Pindari loco prolato ex Ol. 1, 6: końμas dử aidéços: „ durch die öde, die haltlose Luft, die keine Stütze bietet ". Item Virg. G. III, 109.

66

66

66

v. 36. Herculeus labor] est dictio celebratissima et illustris figura Graecorum, qua primum intelligitur ipse Hercules, deinde eius laboriosa vita cogitatur. Quod enim Graeci poetae constanti usu,, Bin Houxhrɛin" (Hom. II. XI, 690. Od. XI, 601 alibi), „is Hqaxiños“ (Hes. Th. 950), „Bin et σJévos 'Haxλéos" (Pind. O. XI, 26. fr. 5. B.) pro ipsa persona dixerunt, id Horatius paululum variavit:,, Es drang über den Acheron der ausduldende, arbeitsvolle Herkules". Sic prorsus hic locus explicandus videtur. Nam sordet et languet oratio, si omnia transferimus ad facinus:,, Labor s. facinus Herculis periculosum penetravit usque ad Ach." Ut h. l. Peerlkampium, sic C. I, 23, 6. Bentleium decepit idem Hellenismus, de quo vid. Bernhardy. Synt. Gr. p. 52. Sic Propertium maxime et Virgilium constat more Graecorum usurpasse substantiva abstracta pro adiectivis, nec pauca id genus apud Horatium leguntur. Permulta exempla congesserunt Vechnerus in Hellenol. II, 8 et Lambinus ad Hor. C. III, 5, 13. Ceterum de aerumnosa vita uέwv cf. Hom. II. XII, 23. Hesiod. Opp. 156 sqq., Pind. Pyth. III, 86 B., Simonid. Cei fr. 31. Sch.

v. 37. Nil mortalibus arduum est] Eleganter reddidit Graecorum proverbium ὡς οὐδὲν μερόπεσσιν ἀμήχανον. (Muret.). Hinc patet, id quod tota sententia confirmatur, verba ita coniungenda esse, ut arduum praedicati vicem sustineat. Quo quidem ipso conficitur, hanc unam lectionem arduum probari posse.

v. 40. Iracunda fulmina] Eadem hypallage adiectivi Pindarus non de Iovis quidem telo, ut Orellius opinatur, sed de Achillis hasta asus est Nem. VI, 55. B.: 'Ayıhhɛvs φαεννῆς υἱὸν εἶτ ̓ ἐνάριξεν Λοῖς ἀκμᾷ Ἔγχεος ζακότοιο. Vid. ad C. I, 1, 3..

Carm. I, 4.

Argumentum carminis vere Romanum est, non ex Graecis haustum, siquidem statim ab initio de Palilibus ) dicit, ad quae etiam Faunus (vs. 11.) pertinet, eaque coniungit deinde (v. 5. seqq.) cum Veneris festis diebus, quos vere incipiente,, Latiae matresque nurusque" cum pervigiliis illius deae agitabant 2): sed Graecae doctrinae velut flosculis quibusdam idem satis exornatum. Nam Graecas notiones et metaphoras in eo sane plures deprehendas: unde tamen cavendum est, ne cum Mitscherlichio temere coniicias, Graecum Horatio ante oculos fuisse exemplum, velut Siculi alicuius poetae, qui forte Aetnae aestuantis imaginem in veris descriptione memorasset". Eo nulla ducunt vestigia, abhorretque ista, Alexandrinorum puta, ratio prorsus a consuetudine Horatiana.

[ocr errors]

v. 2. Trahuntque machinae carinas] Proprium in re navali verbum deducere commutavit Horatius cum verbo trahendi ad Graecum Elxɛiv, x«9 éλxɛiv accommodato, velut Anth. Pal. II, p. 284: κυλίνδροις Ολκὰς ἀπ ̓ ἐιόνων ἐς βυθὸν λxoμévn. Dillenb.

v. 5 sq. Iam Cytherea choros ducit etc.] Ad sententiam illustrandam apposite conferunt Fragm. τῶν Κυπρίων 3) ap. Athen. 15. pg. 682, ubi idem chorus a Venere in Idam

1) Palilia, Palis deae sollemnia, mense Aprili (d. xxI.) celebrabantur et pastores transiliendo ardentes stipulae acervos lustrabantur. Vid. Tibull. I, 1, 35. Ovid. Fast. IV, 727 sqq. Eodem tempore aut non multo secus navigatio solebat renovari isque quoque dies anni sollemnis habebatur et feriis publieis instaurabatur. Vid. Veget. II, 38 et Turneb. Advers. 18, 24. 2) Ovid. Fast. IV, 123 sqq. Cfr. Lobeck. Aglaoph. p. 651. adn. o. 3) Tа Kúпqα ëлŋ, quae Herodotus II, 117. novit, sed ab Homero quidem abiudicat, nunc Stasino Cyprio antiquissimo poetae cyclico tribuuntur, eorumque pars fuisse perhibetur Homericus ille Hymnus in Venerem.

montem deducitur:

Νύμφαι καὶ Χάριτες, ἅμα δὲ χρυσῆ Αφροδίτη, Καλὸν ἀείδουσαι κατ ̓ ὄρος πολυπιδάκου "Ιδης, et ex Hom. Hymn. in Apoll. v. 194 sqq.:

Αὐτὰρ ἐϋπλόκαμοι Χάριτες καὶ ἐφρονες Ωραι
Αρμονίη θ' "Ηβη τε Διός θυγάτηρ τ' Αφροδίτη

ὀρχεῦντ ̓ ἀλλήλων ἐπὶ καρπῷ χεῖρας ἔχουσαι.

Cytherea Venus, Κυθέρεια Αφροδίτη, sic iunctim hodie rarissime, et inter Graecos Romanosque apud recentiores dumtaxat invenitur, ut apud Musaeum v. 32 et Arnobium 1V, 24: sed quum referant Grammatici in epithetis Αφρο δίτης etiam illud κυθέρεια, et simile certe sit in Hymno Hom merico in Venerem 1: Ἔργα πολυχρύσου Αφροδίτης Κύπριδος, vel apud Theogn. 1386: Κυπρογενὲς Κυθέρεια: eam iuncturam Critici, iudice Ruhnkenio in Epist. Crit. I. p. 51, falso suspectam habuisse videntur. Ceterum de vocis Κυθέρεια originatione varia veteribus excogitata sunt inepte, vid. Muetzell. de Em. Theog. Hesiod. p. 420.

v. 6. Iunctaeque Nymphis Gratiae Συζυγίαι Νύμφαις Χάριτες: quae sic proprie συζυγίαι s. nexu suavi copulatae vocantur ab Euripide in Hipp. 1147. Gratiae decentes] Fulvius Ursinus comparat Sapph. fr. 50 Neue: Δεῦτε νῦν, ἁβραὶ Χάριτες κτλ. Hinc ipsa Venus I, 18. decens (χαρίεσσα) est, quum comites eius sint decentes Gratiae" (anmuthig, liebreizend).

,,

v. 7. Alterno terram quatiunt pede] Callim. Hymn. in Del. 306: 4ἱ δὲ ποδὶ πλήσσοισι χορίτιδες ἀσφαλὲς οἶδας. Wagner.

Cyclopum] Iovi fulmina cudunt, non Homerici quidem, sed Hesiodei illi, Caeli et Terrae filii, Theog. 140: Βρόντης τε Στερόπης τε καὶ ̓Αργης ὀβριμόθυμος, οἳ Ζηνὶ βροντήν τ ̓ ἔδοσαν τεῦξάν τε κεραυνόν. Cfr. Apoll. Argon. I, 728.

v. 8. urit officinas] Est prorsus Graecorum φλέγει, ἐπιφλέγει. Eurip. Troad. 308: φῶς φέρε, φλέγω λαμπάσι τόδ ̓ ἱερόν h. e. ignem propere affer, facibus hoc templum col lustrabo. Cfr. eiusd. Phoen. 258 (251. D.), ubi Valcken., et Aeschyl. Sept. 509 (513. D.), ubi Blomf. et Abresch. consulendi sunt, et Bernhardy. Synt. Gr. p. 110 et 342 ibique

adnot. 3. Simile est Virgilianum Illud adolere aram, flammis adolere penates (in Opferdampf versetzen). Vid. Huschk. Anal. crit. p. 339. Sic h. 1. Vulcanus, Veneris maritus laboriosus operisque sui studio ardens (Virg. A. I, 423), graves Cyclopum officinas urit, i. e. replet flammis, ita ut splendeant:,, er setzt der Cyklopen dumpferdröhnende Werkstätten in Feuer und Flammen".

v. 9. caput impedire myrto] Hoc est: caput corona myrtea eaque satis copiosa, tamquam mole aliqua, vincire: ,, reichlich umwinden. " Est prorsus Graecanica ratio, non Romana, πυκάζεσθαι στεφάνοις sub dei ad ventum'). De verbo лváčɛv vid. Blomf. Gloss. ad Aeschyl. Sept. 137, et Eurip. Alc. 812 ibique Wuestem., de re autem Schoene ad Eurip. Bacch. p. 5 et ad vs. 108 sqq. et eiusdem libell. de personarum in Eurip. Bacch. habitu scenico c. IX sq.

v. 13 sq. Mors pulsat pede] Ex communi Graecorum opinione intelligendum: Fores concutiuntur et aperiuntur, quoniam adventante deo omnia contremiscunt et patefactum aditum praebent. Ita Mors h. 1. deus est tam formidabilis, ut ei contremiscant fores et aperiantur ipso eius incessu et adventu s. pedem inferente. Callimachi locum Hym. in Apoll. 3:

Καὶ δή που τὰ θύρετρα καλῷ ποδὶ Φοῖβος ἀράσσει Horatio admovit iam doctissimus Heinrich. Obss. in Auctt. Vet. P. I. p. 24. Cfr. praeterea Theocr. II, 6 et eiusdem Idyllii v. 160. Quod autem dixit,, aequo pulsat pede pauperum tabernas Regumque turres", solitas in hac re Graecorum phrases respexit. Sic enim loquuntur illi: xoivos dns, xoνὸς θάνατος. Pindarus N. VII, 30. B.: ἀλλὰ κοινὸν γὰρ ἔρχεται Κῦμ' 'Αΐδα: paulo ante dixerat v. 19: ἀφνεὸς πενιχρός τε θάνατον πάρα Θαμὰ νέονται, h. e. Sed communis venit fluctus Orci; dives pauperque ad mortem una tendunt": unde huius loci sententia Lambino expressa videtur. Equidem non repugno, verum in re tam communi nihil

[ocr errors]

1) Ita memini Magnum Bernhardyum quondam, quum Seminarii philologici exercitationes moderaretur, interpretari, cui etiam in sequentibus Graecanicam illam verbi pulsat et fabularum Manium explicationem debeo, ut optima quaeque in primis hisce carminibus eidem auctori gravissimo accepta refero.

certi liceat affirmare. Et eodem iure haec ex Euripidis Alc. v. 782 D. repetere possum, ubi Hercules iterum iterumque inculcat illud: βροτοῖς ἅπασι κατθανεῖν ὀφείλεται (cfr. A. P. 63 cll. Simonid. fr. 105, 2. Schn.), deinde hanc subiungit sententiam vs. 799: ὄντας δὲ θνητοὺς θνητὰ καὶ ¶govεïv xqɛáv: quae certe magis respondent iis, quae iam sequuntur vs. 15:

Vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam. Nam spes longa eadem est, quae sera, longinqua, quae in longinquum extenditur, Graecorum εὐρεῖαι, μακραὶ ἐλπίdes (v. Bentl. ad A. P. 172), eandemque sententiam C. IV, 7, 7 ita scripsit Hor.:,,Immortalia ne speres", in his procul dubio secutus Euripidem. Cfr. Prooem. p. XVII sq. et ad C. I, 11, 6.

v. 16. premet nox] Homericum illud ἐρεβεννῇ νυκτὶ xαλúπτεiν (I. XIII, 425). Alibi Graeci mortem vocant μaxoàv víxτa, „, perennem noctem", (Anth. Gr. I, p. 213).

Fabulaeque Manes] Sunt Manes, de quibus multa iactant et confabulantur homines in utramque partem, ut neutris contingat aut tollere aut confirmare eos: sunt πολύμυθοι, πολυJúliηro. Is homo qui argumentum fabulae vel sermonis θρύλλητοι. fit, recte dicitur fabula (Epod. 11, 8) vel sermo, vid. Nic. Heins. ad Ovid. Amor. I, 33, 36 et Oudendorp. ad Appul. Metam. II. p. 119: sed in eo Horatius a consuetudine Latini sermonis recessit, quod licentia quadam lyrica primus ausus est pluralem numerum (fabulae) ita ponere ad exemplum Graecorum: μύθοι, λόγοι, ἀνθρώπων φάτεις, vid. Interpretes ad Eurip. Hipp. 198. D., ad Callim. epigr. 14, 3, ad Pind. P. III, 112. B. Vertas igitur:,, und die Fabelgebilde, die Manen ".

v. 17. domus exilis Plutonia] Poeta quum in antecedentibus fabulas Manes memoravisset, vix mihi dubitandum videtur, quin iam in iis, quae excipiunt illa, domum exilem Plutoniam de propria Umbrarum sede, de Orco intellexerit, Graecorum persuasionem secutus, non de parvulo et pauperculo sepulcro quae ipsorum Romanorum opinio erat putantium animas defunctas versari iuxta sepulcra 1). Domus

1) Qua sepulcri et inferorum confusione apud veteres poetas, Roma

« ForrigeFortsæt »