Billeder på siden
PDF
ePub

cessat voluntas? non alia bibam

mercede. quae te cumque domat Venus,

non erubescendis adurit

ignibus, ingenuoque semper

quicquid habes, age

amore peccas.

depone tutis auribus.

a miser,

quanta laborabas Charybdi,
digne puer meliore flamma!

quae saga, quis te solvere Thessalis
magus venenis, quis poterit deus?
vix illigatum te triformi

Pegasus expediet Chimaera.

20

XXVIII.

ΤΕ

E maris et terrae numeroque carentis harenae

mensorem cohibent, Archyta,

pulveris exigui prope litus parva Matinum
munera, nec quicquam tibi prodest

aerias temptasse domos animoque rotundum
percurrisse polum morituro.

occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
Tithonusque remotus in auras

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque
Tartara Panthoiden iterum Orco
demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
tempora testatus nihil ultra

10

XXXI.

Ο

UID dedicatum poscit Apollinem vates? quid orat de patera novum fundens liquorem ? non opimae

Sardiniae segetes feraces

non aestuosae grata Calabriae

armenta, non aurum aut ebur Indicum,
non rura quae Liris quieta

mordet aqua taciturnus amnis.

premant Calena falce quibus dedit

Fortuna vitem, dives et aureis
mercator exsiccet culullis

vina Syra reparata merce,

dis carus ipsis, quippe ter et quater
anno revisens aequor Atlanticum
impune me pascunt olivae,
me cichorea levesque malvae.

frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones et, precor, integra
cum mente, nec turpem senectam
degere nec cithara carentem.

[ocr errors][merged small]

XXXII.

POSCIMUR. siquid vacui sub umbra

lusimus tecum, quod et hunc in annum

vivat et pluris, age dic Latinum,

barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,
qui ferox bello, tamen inter arma,
sive iactatam religarat udo
litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat,
et Lycum nigris oculis nigroque
crine decorum.

o decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iovis, o laborum
dulce lenimen, tmihi cumquet salve
rite vocanti.

XXXIII. ALBI, ne doleas plus nimio prebills

immitis Glycerae, neu miserabilis

decantes elegos, cur tibi iunior

laesa praeniteat fide;

insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoen: sed prius Apulis
iungentur capreae lupis

quam turpi Pholoe peccet adultero.
sic visum Veneri, cui placet impares
formas atque animos sub iuga aenea
saevo mittere cum ioco.

D

10

XXXIV.

XXXV.

ipsum me melior cum peteret Venus,
grata detinuit compede Myrtale
libertina, fretis acrior Hadriae

curvantis Calabros sinus.

PARC

ARCUS deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae

consultus erro, nunc retrorsum
vela dare atque iterare cursus

cogor relictos: namque Diespiter,
igni corusco nubila dividens
plerumque, per purum tonantis
egit equos volucremque currum,

quo bruta tellus et vaga flumina,
quo Styx et invisi horrida Taenari
sedes Atlanteusque finis

[blocks in formation]

mutare et insignem attenuat deus,
obscura promens; hinc apicem rapax

Fortuna cum stridore acuto

sustulit, hic posuisse gaudet.

[ocr errors]

DIVA, gratum quae regis Antium,
praesens vel imo tollere de gradu

mortale corpus vel superbos

vertere funeribus triumphos;

te pauper ambit sollicita prece
ruris colonus, te dominam aequoris
quicumque Bithyna lacessit
Carpathium pelagus carina.

te Dacus asper, te profugi Scythae, urbesque gentesque et Latium ferox regumque matres barbarorum et purpurei metuunt tyranni,

iniurioso ne pede proruas

stantem columnam, neu populus frequens ad arma cessantis, ad arma

concitet imperiumque frangat.

te semper anteit saeva Necessitas, clavos trabalis et cuneos manu gestans aena, nec severus

uncus abest liquidumque plumbum.

te Spes et albo rara Fides colit velata panno, nec comitem abnegat utcumque mutata potentis

veste domos inimica linquis.

at volgus infidum et meretrix retro
periura cedit; diffugiunt cadis
cum faece siccatis amici

ferre iugum pariter dolosi.

serves iturum Caesarem in ultimos orbis Britannos et iuvenum recens

examen Eois timendum

partibus Oceanoque rubro.

10

20

30

« ForrigeFortsæt »