Billeder på siden
PDF
ePub

190

scit Genius, natale comes qui temperat astrum, naturae deus humanae, mortalis in unum quodque caput, voltu mutabilis, albus et ater. utar et ex modico quantum res poscet acervo tollam, nec metuam quid de me iudicet heres, quod non plura datis invenerit ; et tamen idem scire volam, quantum simplex hilarisque nepoti discrepet, et quantum discordet parcus avaro. distat enim, spargas tua prodigus, an neque sumptum invitus facias neque plura parare labores,

ac potius, puer ut festis Quinquatribus olim, exiguo gratoque fruaris tempore raptim.

200

pauperies immunda †domus procul absit: ego utrum nave ferar magna an parva, ferar unus et idem. non agimur tumidis velis Aquilone secundo, non tamen adversis aetatem ducimus Austris ; viribus, ingenio, specie, virtute, loco, re extremi primorum, extremis usque priores. non es avarus: abi. quid? cetera iam simul isto cum vitio fugere? caret tibi pectus inani ambitione? caret mortis formidine et ira? somnia, terrores magicos, miracula, sagas, nocturnos lemures portentaque Thessala rides? natalis grate numeras? ignoscis amicis? lenior et melior fis accedente senecta?

quid te exempta iuvat spinis de pluribus una?
vivere si recte nescis, decede peritis.

lusisti satis, edisti satis atque bibisti:
tempus abire tibi est, ne potum largius aequo
rideat et pulset lasciva decentius aetas.

210

DE ARTE POETICA

LIBER.

H

DE ARTE POETICA.

UMANO capiti cervicem pictor equinam

iungere si velit et varias inducere plumas undique collatis membris, ut turpiter atrum desinat in piscem mulier formosa superne, spectatum admissi risum teneatis, amici ? credite, Pisones, isti tabulae fore librum persimilem, cuius velut aegri somnia vanae fingentur species, ut nec pes nec caput uni reddatur formae. pictoribus atque poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.' scimus, et hanc veniam petimusque damusque vicissim; sed non ut placidis coeant immitia, non ut serpentes avibus geminentur, tigribus agni. inceptis gravibus plerumque et magna professis purpureus, late qui splendeat, unus et alter adsuitur pannus, cum lucus et ara Dianae

et properantis aquae per amoenos ambitus agros, aut flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus. sed nunc non erat his locus. et fortasse cupressum

10

scis simulare: quid hoc, si fractis enatat exspes navibus, aere dato qui pingitur? amphora coepit institui: currente rota cur urceus exit?

denique sit quidvis simplex dumtaxat et unum.
maxima pars vatum, pater et iuvenes patre digni,
decipimur specie recti: brevis esse laboro,
obscurus fio; sectantem levia nervi

deficiunt animique; professus grandia turget;
serpit humi tutus nimium timidusque procellae ;
qui variare cupit rem prodigialiter unam,
delphinum silvis adpingit, fluctibus aprum.
in vitium ducit culpae fuga, si caret arte.
Aemilium circa ludum faber unus et unguis
exprimet et mollis imitabitur aere capillos,
infelix operis summa, quia ponere totum
nesciet. hunc ego me, siquid componere curem,
non magis esse velim quam naso vivere pravo,
spectandum nigris oculis nigroque capillo.
sumite materiam vestris, qui scribitis, aequam
viribus, et versate diu, quid ferre recusent,
quid valeant umeri. cui lecta potenter erit res,
nec facundia deseret hunc nec lucidus ordo.
ordinis haec virtus erit et venus, aut ego fallor,
ut iam nunc dicat iam nunc debentia dici,
pleraque differat et praesens in tempus omittat.
in verbis etiam tenuis cautusque serendis,
hoc amet, hoc spernat promissi carminis auctor.
dixeris egregie, notum si callida verbum
reddiderit iunctura novum. si forte necesse est
indiciis monstrare recentibus abdita rerum,
fingere cinctutis non exaudita Cethegis
continget, dabiturque licentia sumpta pudenter';
et nova fictaque nuper habebunt verba fidem, si
Graeco fonte cadent, parce detorta. quid autem

20

30

40

50

« ForrigeFortsæt »