Billeder på siden
PDF
ePub

EPISTULARUM.

I.

LIBER PRIMUS

RIMA dicte mihi, summa dicende camena,

PRIMA

spectatum satis et donatum iam rude quaeris, Maecenas, iterum antiquo me includere ludo. non eadem est aetas, non mens. Veianius, armis Herculis ad postem fixis, latet abditus agro, ne populum extrema totiens exoret harena. est mihi purgatam crebro qui personet aurem, 'solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.' nunc itaque et versus et cetera ludicra pono: quid verum atque decens curo et rogo et omnis in hoc

sum:

condo et compono quae mox depromere possim.

ac ne forte roges quo me duce, quo lare tuter;
nullius addictus iurare in verba magistri,
quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.
nunc agilis fio et mersor civilibus undis,
virtutis verae custos rigidusque satelles ;
nunc in Aristippi furtim praecepta relabor,

[ocr errors]

et mihi res, non me rebus subiungere conor. ut nox longa quibus mentitur amica, diesque longa videtur opus debentibus, ut piger annus pupillis quos dura premit custodia matrum, sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem consiliumque morantur agendi naviter id quod aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit. restat ut his ego me ipse regam solerque elementis. non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungui; nec, quia desperes invicti membra Glyconis, nodosa corpus nolis prohibere cheragra. est quadam prodire tenus, si non datur ultra. fervet avaritia miseroque cupidine pectus : sunt verba et voces quibus hunc lenire dolorem possis et magnam morbi deponere partem. laudis amore tumes: sunt certa piacula quae te ter pure lecto poterunt recreare libello. invidus, iracundus, iners, vinosus, amator, nemo adeo ferus est ut non mitescere possit, si modo culturae patientem commodet aurem. virtus est vitium fugere, et sapientia prima stultitia caruisse. vides, quae maxima credis esse mala, exiguum censum turpemque repulsam, quanto devites animi capitisque labore ; impiger extremos curris mercator ad Indos, per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignis : ne cures ea, quae ștulte miraris et optas, discere et audire et meliori credere non vis?

quis circum pagos et circum compita pugnax magna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae? vilius argentum est auro, virtutibus aurum.

20

30

40

50

'o cives, cives, quaerenda pecunia primum est;
virtus post nummos :' haec Ianus summus ab imo
prodocet, haec recinunt iuvenes dictata senesque
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto.
est animus tibi, sunt mores, est lingua fidesque;
sed quadringentis sex septem milia desunt :
plebs eris. at pueri ludentes 'rex eris' aiunt,
'si recte facies.' hic murus aeneus esto,
nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Roscia, dic sodes, melior lex an puerorum est
nenia, quae regnum recte facientibus offert,
et maribus Curiis et decantata Camillis?
isne tibi melius suadet qui, rem facias, rem,
si possis, recte, si non, quocumque modo rem,
ut propius spectes lacrimosa poemata Pupi;
an qui Fortunae te responsare superbae
liberum et erectum praesens hortatur et aptat?
quodsi me populus Romanus forte roget, cur
non ut porticibus sic iudiciis fruar isdem,
nec sequar aut fugiam quae diligit ipse vel odit,
olim quod volpes aegroto cauta leoni

60

70

respondit referam : quia me vestigia terrent, omnia te adversum spectantia, nulla retrorsum.' belua multorum es capitum. nam quid sequar aut quem?

pars hominum gestit conducere publica; sunt qui
crustis et pomis viduas venentur avaras,

excipiantque senes quos in vivaria mittant;
multis occulto crescit res fenore. verum
esto aliis alios rebus studiisque teneri :
idem eadem possunt horam durare probantes?
'nullus in orbe sinus Bais praelucet amoenis'
si dixit dives, lacus et mare sentit amorem
festinantis eri: cui si vitiosa libido

80

fecerit auspicium: 'cras ferramenta Teanum
tolletis, fabri.' lectus genialis in aula est :
nil ait esse prius, melius nil caelibe vita :
si non est, iurat bene solis esse maritis.
quo teneam voltus mutantem Protea nodo?
quid pauper? ride: mutat cenacula, lectos,
balnea, tonsores, conducto navigio aeque
nauseat ac locuples, quem ducit priva triremis.
si curatus inaequali tonsore capillos
occurri, rides; si forte subucula pexae

trita subest tunicae vel si toga dissidet impar,
rides: quid, mea cum pugnat sententia secum,
quod petiit spernit, repetit quod nuper omisit,
aestuat et vitae disconvenit ordine toto,
diruit, aedificat, mutat quadrata rotundis ?
insanire putas sollemnia me neque rides,
nec medici credis nec curatoris egere
a praetore dati, rerum tutela mearum
cum sis et prave sectum stomacheris ob unguem
de te pendentis, te respicientis amici.

ad summam, sapiens uno minor est Iove, dives,
liber, honoratus, pulcher, rex denique regum,
praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est.

90

100

ROIANI belli scriptorem, Maxime Lolli, relegi:

II. TRO

qui quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit. cur ita crediderim, nisi quid te detinet, audi. fabula, qua Paridis propter narratur amorem Graecia barbariae lento collisa duello,

stultorum regum et populorum continet aestus.

Antenor censet belli praecidere causam.

quid Paris? ut salvus regnet vivatque beatus
cogi posse negat. Nestor componere lites
inter Peliden festinat et inter Atriden :

hunc amor, ira quidem communiter urit utrumque.
quicquid delirant reges, plectuntur Achivi.
seditione, dolis, scelere atque libidine et ira
Iliacos intra muros peccatur et extra.
rursus quid virtus et quid sapientia possit,
utile proposuit nobis exemplar Ulixen,
qui domitor Troiae multorum providus urbes
et mores hominum inspexit, latumque per aequor,
dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa
pertulit, adversis rerum inmersabilis undis.
Sirenum voces et Circae pocula nosti :
quae si cum sociis stultus cupidusque bibisset,
sub domina meretrice fuisset turpis et excors,
vixisset canis immundus vel amica luto sus.
nos numerus sumus et fruges consumere nati,
sponsi Penelopae nebulones, Alcinoique
in cute curanda plus aequo operata iuventus,
cui pulcrum fuit in medios dormire dies et
ad strepitum citharae cessatum ducere curam.
ut iugulent hominem surgunt de nocte latrones :
ut te ipsum serves non expergisceris? atqui
si noles sanus, curres hydropicus ; et ni
posces ante diem librum cum lumine, si non
intendes animum studiis et rebus honestis,
invidia vel amore vigil torquebere. nam cur
quae laedunt oculum festinas demere; siquid
est animum, differs curandi tempus in annum?
dimidium facti qui coepit habet; sapere aude:
incipe. qui recte vivendi prorogat horam,
rusticus exspectat dum defluat amnis: at ille

ΤΟ

20

30

40

« ForrigeFortsæt »