Billeder på siden
PDF
ePub

VI.

NON

ON quia, Maecenas, Lydorum quicquid
Etruscos

incoluit finis, nemo generosior est te,

nec quod avus tibi maternus fuit atque paternus
olim qui magnis legionibus imperitarent,
ut plerique solent, naso suspendis adunco
ignotos, ut me libertino patre natum.

cum referre negas quali sit quisque parente
natus, dum ingenuus, persuades hoc tibi vere,
ante potestatem Tulli atque ignobile regnum
multos saepe viros nullis maioribus ortos

et vixisse probos, amplis et honoribus auctos :
contra Laevinum, Valeri genus, unde Superbus
Tarquinius regno pulsus fugit, unius assis
non umquam pretio pluris licuisse, notante
iudice, quo nosti, populo, qui stultus honores
saepe dat indignis et famae servit ineptus,
qui stupet in titulis et imaginibus.` quid oportet
nos facere a volgo longe longeque remotos?
namque esto, populus Laevino mallet honorem
quam Decio mandare novo, censorque moveret
Appius, ingenuo si non essem patre natus :
vel merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
sed fulgente trahit constrictos Gloria curru

non minus ignotos generosis. quo tibi, Tilli,
sumere depositum clavum fierique tribuno?
invidia accrevit, privato quae minor esset.

nam ut quisque insanus nigris medium impediit crus pellibus et latum demisit pectore clavum,

audit continuo 'quis homo hic aut quo patre natus?' ut siqui aegrotet quo morbo Barrus, haberi

ut cupiat formosus, eat quacumque, puellis

20

30

iniciat curam quaerendi singula, quali
sit facie, sura, quali pede, dente, capillo ;
sic qui promittit, civis, Urbem sibi curae,
imperium fore et Italiam, delubra deorum,
quo patre sit natus, num ignota matre inhonestus,
omnis mortalis curare et quaerere cogit.
'tune, Syri, Damae, aut Dionysi filius, audes
deicere de saxo civis aut tradere Cadmo?'

40

' at Novius collega gradu post me sedet uno > namque est ille, pater quod erat meus.' 'hoc tibi Paulus

et Messalla videris ? at hic, si plostra ducenta concurrantque foro tria funera, magna sonabit cornua quod vincatque tubas : saltem tenet hoc nos.' nunc ad me redeo libertino patre natum, quem rodunt omnes libertino patre natum, nunc quia sim tibi, Maecenas, convictor; at olim quod mihi pareret legio Romana tribuno. dissimile hoc illi est; quia non, ut forsit honorem iure mihi invideat quivis, ita te quoque amicum, praesertim cautum dignos adsumere, prava ambitione procul. felicem dicere non hoc me possim, casu quod te sortitus amicum : nulla etenim mihi te fors obtulit; optimus olim Vergilius, post hunc Varius dixere quid essem. ut veni coram, singultim pauca locutus, infans namque pudor prohibebat plura profari, non ego me claro natum patre, non ego circum me Satureiano vectari rura caballo,

50

sed quod eram narro. respondes, ut tuus est mos, 60 pauca: abeo; et revocas nono post mense, iubesque esse in amicorum numero, magnum hoc ego duco, quod placui tibi, qui turpi secernis honestum, non patre praeclaro, sed vita et pectore puro.

atqui si vitiis mediocribus ac mea paucis
mendosa est natura, alioqui recta, velut si
egregio inspersos reprendas corpore naevos,
si neque avaritiam neque sordis nec mala lustra
obiciet vere quisquam mihi, purus et insons,
ut me collaudem, si et vivo carus amicis,
causa fuit pater his, qui macro pauper agello
noluit in Flavi ludum me mittere, magni
quo pueri magnis e centurionibus orti,
laevo suspensi loculos tabulamque lacerto,
ibant octonis referentes Idibus aera ;

sed puerum est ausus Romam portare, docendum
artis quas doceat quivis eques atque senator

semet prognatos.

vestem servosque sequentis,

in magno ut populo, siqui vidisset, avita

70

80

ex re praeberi sumptus mihi crederet illos. ipse mihi custos incorruptissimus omnis circum doctores aderat. quid multa? pudicum, qui primus virtutis honos, servavit ab omni non solum facto, verum opprobrio quoque turpi : nec timuit, sibi ne vitio quis verteret, olim si praeco parvas aut, ut fuit ipse, coactor mercedes sequerer; neque ego essem questus: at hoc

nunc

laus illi debetur et a me gratia maior.

nil me paeniteat sanum patris huius; eoque
non, ut magna dolo factum negat esse suo pars
quod non ingenuos habeat clarosque parentis,
sic me defendam. longe mea discrepat istis
et vox et ratio. nam si natura iuberet

a certis annis aevum remeare peractum,

atque alios legere ad fastum quoscumque parentis, optaret sibi quisque, meis contentus honestos fascibus et sellis nollem mihi sumere, demens

90

iudicio volgi, sanus fortasse tuo, quod

nollem onus haud umquam solitus portare molestum. nam mihi continuo maior quaerenda foret res atque salutandi plures, ducendus et unus

et comes alter, uti ne solus rusve peregreve exirem, plures calones atque caballi

[ocr errors]

pascendi, ducenda petorrita. nunc mihi curto
ire licet mulo vel si libet usque Tarentum,
mantica cui lumbos onere ulceret atque eques armos;
obiciet nemo sordis mihi quas tibi, Tilli,

cum Tiburte via praetorem quinque sequuntur
te pueri, lasanum portantes oenophorumque.
hoc ego commodius quam tu, praeclare senator,
milibus atque aliis vivo. quacumque libido est
incedo solus; percontor quanti holus ac far;
fallacem Circum vespertinumque pererro
saepe Forum; adsisto divinis; inde domum me
ad porri et ciceris refero laganique catinum :
cena ministratur pueris tribus, et lapis albus
pocula cum cyatho duo sustinet; adstat echinus
vilis, cum patera gutus, Campana supellex.
deinde eo dormitum, non sollicitus, mihi quod cras
surgendum sit mane, obeundus Marsya, qui se
voltum ferre negat Noviorum posse minoris.
ad quartam iaceo; post hanc vagor, aut ego lecto
aut scripto quod me tacitum iuvet; unguor olivo,
non quo fraudatis immundus Natta lucernis.
ast ubi me fessum sol acrior ire lavatum

admonuit, fugio † Campum lusumque trigonem.†
pransus non avide, quantum interpellet inani
ventre diem durare, domesticus otior.
vita solutorum misera ambitione gravique ;
his me consolor victurum suavius ac si

haec est

quaestor avus pater atque meus patruusque fuisset.

ΙΙΟ

120

130

VII.

ROSCRIPTI Regis Rupili pus atque

PROSCRI

venenum

hybrida quo pacto sit Persius ultus, opinor omnibus et lippis notum et tonsoribus esse. Persius hic permagna negotia dives habebat Clazomenis, et iam lites cum Rege molestas, durus homo atque odio qui posset vincere Regem, confidens tumidusque, adeo sermonis amari, Sisennas, Barros ut equis praecurreret albis. ad Regem redeo. postquam nihil inter utrumque convenit-hoc etenim sunt omnes iure molesti quo fortes, quibus adversum bellum incidit: inter Hectora Priamiden, animosum atque inter Achillem ira fuit capitalis, ut ultima divideret mors, non aliam ob causam nisi quod virtus in utroque summa fuit; duo si discordia vexet inertes, aut si disparibus bellum incidat, ut Diomedi cum Lycio Glauco, discedat pigrior, ultro muneribus missis, -Bruto praetore tenente ditem Asiam, Rupili et Persi par pugnat, uti non compositum melius cum Bitho Bacchius. in ius acres procurrunt, magnum spectaculum uterque. Persius exponit causam ; ridetur ab omni conventu ; laudat Brutum laudatque cohortem, solem Asiae Brutum appellat stellasque salubris appellat comites, excepto Rege; Canem illum, invisum agricolis sidus, venisse: ruebat flumen ut hibernum, fertur quo rara securis. tum Praenestinus salso multoque fluenti expressa arbusto regerit convicia, durus vindemiator et invictus, cui saepe viator

10

20

30

« ForrigeFortsæt »