Billeder på siden
PDF
ePub

fingere qui non visa potest, commissa tacere

qui nequit, hic niger est, hunc tu, Romane, caveto. saepe tribus lectis videas cenare quaternos,

e quibus unus amet quavis adspergere cunctos praeter eum qui praebet aquam; post hunc quoque

potus,

condita cum verax aperit praecordia Liber. hic tibi comis et urbanus liberque videtur, infesto nigris: ego si risi, quod ineptus pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum, lividus et mordax videor tibi? mentio siqua de Capitolini furtis iniecta Petilli

te coram fuerit, defendas ut tuus est mos:

[ocr errors]

90

100

'me Capitolinus convictore usus amicoque
a puero est, causaque mea permulta rogatus
fecit, et incolumis laetor quod vivit in urbe :
sed tamen admiror quo pacto iudicium illud
fugerit.' hic nigrae sucus lolliginis, haec est
aerugo mera: quod vitium procul afore chartis,
atque animo prius, ut siquid promittere de me
possum aliud vere, promitto. liberius si
dixero quid, si forte iocosius, hoc mihi iuris
cum venia dabis: insuevit pater optimus hoc me,
ut fugerem exemplis vitiorum quaeque notando.
cum me hortaretur, parce frugaliter atque
viverem uti contentus eo quod mi ipse parasset,
'nonne vides, Albi ut male vivat filius, utque
Barus inops ? magnum documentum, ne patriam rem
perdere quis velit :' a turpi meretricis amore
cum deterreret, 'Scetani dissimilis sis :'

ne sequerer moechas, concessa cum venere uti
possem, 'deprensi non bella est fama Treboni'
aiebat: sapiens, vitatu quidque petitu
sit melius, causas reddet tibi. mi satis est si

III

traditum ab antiquis morem servare tuamque, dum custodis eges, vitam famamque tueri incolumem possum : simul ac duraverit aetas membra animumque tuum, nabis sine cortice.' sic me formabat puerum dictis, et sive iubebat

ut facerem quid, 'habes auctorem quo facias hoc :'
unum ex iudicibus selectis obiciebat ;

sive vetabat,' an hoc inhonestum et inutile factu
necne sit addubites, flagret rumore malo cum
hic atque ille ?' avidos vicinum funus ut aegros
exanimat mortisque metu sibi parcere cogit,

sic teneros animos aliena opprobria saepe

absterrent vitiis.

ex hoc ego sanus ab illis,

121

perniciem quaecumque ferunt, mediocribus et quis 130 ignoscas vitiis teneor; fortassis et istinc

largiter abstulerit longa aetas, liber amicus,

consilium proprium. neque enim, cum lectulus aut me porticus excepit, desum mihi. ' rectius hoc est ;

hoc faciens vivam melius; sic dulcis amicis occurram. hoc quidam non belle: numquid ego illi imprudens olim faciam simile?' haec ego mecum compressis agito labris; ubi quid datur oti, illudo chartis. hoc est mediocribus illis ex vitiis unum: cui si concedere nolis, multa poetarum veniet manus, auxilio quae sit mihi (nam multo plures sumus) ac veluti te Iudaei cogemus in hanc concedere turbam.

140

V.

E

GRESSUM magna me accepit Aricia Roma hospitio modico: rhetor comes Heliodorus, Graecorum longe doctissimus : inde Forum Appi, differtum nautis, cauponibus atque malignis.

hoc iter ignavi divisimus, altius ac nos

praecinctis unum: minus est gravis Appia tardis.
hic ego propter aquam, quod erat deterrima, ventri
indico bellum, cenantis haud animo aequo
exspectans comites. iam nox inducere terris
umbras et caelo diffundere signa parabat.
tum pueri nautis, pueris convicia nautae
ingerere. 'huc appelle! trecentos inseris. ohe
iam satis est.' dum aes exigitur, dum mula ligatur,
tota abit hora. mali culices ranaeque palustres
avertunt somnos. absentem ut cantat amicam
multa prolutus vappa nauta atque viator
certatim, tandem fessus dormire viator

incipit ac missae pastum retinacula mulae
nauta piger saxo religat stertitque supinus.
iamque dies aderat, nil cum procedere lintrem
sentimus; donec cerebrosus prosilit unus
ac mulae nautaeque caput lumbosque saligno
fuste dolat. quarta vix demum exponimur hora.
ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
milia tum pransi tria repimus atque subimus
impositum saxis late candentibus Anxur.
huc venturus erat Maecenas optimus atque
Cocceius, missi magnis de rebus uterque
legati, aversos soliti componere amicos.
hic oculis ego nigra meis collyria lippus
illinere. interea Maecenas advenit atque
Cocceius Capitoque simul Fonteius, ad unguem
factus homo, Antoni non ut magis alter amicus.
Fundos Aufidio Lusco praetore libenter
linquimus, insani ridentes praemia scribae,
praetextam et latum clavum prunaeque batillum.
in Mamurrarum lassi deinde urbe manemus,
Murena praebente domum, Capitone culinam.

ΙΟ

20

30

postera lux oritur multo gratissima : namque
Plotius et Varius Sinuessae Vergiliusque
occurrunt, animae quales neque candidiores
terra tulit neque quis me sit devinctior alter.
o qui complexus et gaudia quanta fuerunt !
nil ego contulerim iucundo sanus amico.
proxima Campano ponti quae villula, tectum
praebuit, et parochi quae debent ligna salemque.
hinc muli Capuae clitellas tempore ponunt.
lusum it Maecenas, dormitum ego Vergiliusque :
namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
hinc nos Coccei recipit plenissima villa,

quae super est Caudi cauponas. nunc mihi paucis
Sarmenti scurrae pugnam Messique Cicirri,
Musa, velim memores, et quo patre natus uterque
contulerit lites. Messi clarum genus Osci;
Sarmenti domina exstat : ab his maioribus orti
ad pugnam venere. prior Sarmentus 'equi te
esse feri similem dico.' ridemus, et ipse
Messius accipio,' caput et movet.

[ocr errors]

'o tua cornu ni foret exsecto frons' inquit, quid faceres, cum sic mutilus minitaris?' at illi foeda cicatrix

saetosam laevi frontem turpaverat oris.

Campanum in morbum, in faciem permulta iocatus, pastorem saltaret uti Cyclopa rogabat;

nil illi larva aut tragicis opus esse cothurnis.
multa Cicirrus ad haec. donasset iamne catenam
ex voto Laribus, quaerebat: scriba quod esset,
nilo deterius dominae ius esse: rogabat
denique cur umquam fugisset, cui satis una
farris libra foret, gracili sic tamque pusillo.
prorsus iucunde cenam producimus illam.

40

50

60

70

tendimus hinc recta Beneventum; ubi sedulus hospes paene macros arsit dum turdos versat in igni.

N

nam vaga per veterem dilapso flamma culinam
volcano summum properabat lambere tectum.
convivas avidos cenam servosque timentis
tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
incipit ex illo montes Apulia notos

ostentare mihi, quos torret Atabulus, et quos
numquam erepsemus, nisi nos vicina Trivici
villa recepisset, lacrimoso non sine fumo,
udos cum foliis ramos urente camino.

hic ego mendacem stultissimus usque puellam

ad mediam noctem exspecto: somnus tamen aufert
intentum veneri: tum immundo somnia visu
nocturnam vestem maculant ventremque supinum.
quattuor hinc rapimur viginti et milia raedis,
mansuri oppidulo, quod versu dicere non est,
signis perfacile est. venit vilissima rerum
hic aqua; sed panis longe pulcherrimus, ultra
callidus ut soleat umeris portare viator :
nam Canusi lapidosus, aquae non ditior urna
qui locus a forti Diomede est conditus olim.
flentibus hinc Varius discedit maestus amicis.
inde Rubos fessi pervenimus, utpote longum
carpentes iter et factum corruptius imbri.
postera tempestas melior, via peior ad usque
Bari moenia piscosi. dein Gnatia lymphis
iratis exstructa dedit risusque iocosque,
dum flamma sine tura liquescere limine sacro
persuadere cupit. credat Iudaeus Apella,

80

90

100

non ego. namque deos didici securum agere aevum, nec siquid miri faciat natura, deos id

tristis ex alto caeli demittere tecto.

Brundisium longae finis chartaeque viaeque est.

« ForrigeFortsæt »