Billeder på siden
PDF
ePub

SATIRARUM

LIBER PRIMUS.

I.

Q

UI fit, Maecenas, ut nemo, quam sibi sortem seu ratio dederit seu fors obiecerit, illa contentus vivat, laudet diversa sequentis ? 'o fortunati mercatores' gravis annis

miles ait multo iam fractus membra labore.

contra mercator, navim iactantibus austris,
'militia est potior. quid enim ? concurritur : horae
momento cita mors venit aut victoria laeta.'
agricolam laudat iuris legumque peritus,
sub galli cantum consultor ubi ostia pulsat.
ille, datis vadibus qui rure extractus in urbem est,
solos felices viventis clamat in urbe.

cetera de genere hoc, adeo sunt multa, loquacem
delassare valent Fabium. ne te morer, audi
quo rem deducam. siquis deus 'en ego' dicat
' iam faciam quod voltis: eris tu, qui modo miles,
mercator; tu, consultus modo, rusticus: hinc vos,
vos hinc mutatis discedite partibus. eia.
quid statis?' nolint. atqui licet esse beatis.

ΤΟ

quid causae est, merito quin illis Iuppiter ambas iratus buccas inflet, neque se fore posthac tam facilem dicat, votis ut praebeat aurem? praeterea, ne sic ut qui iocularia ridens percurram : quamquam ridentem dicere verum quid vetat? ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima : sed tamen amoto quaeramus seria ludo. ille gravem duro terram qui vertit aratro, perfidus hic caupo, miles nautaeque per omne audaces mare qui currunt, hac mente laborem sese ferre, senes ut in otia tuta recedant, aiunt, cum sibi sint congesta cibaria: sicut parvola-nam exemplo est-magni formica laboris ore trahit quodcumque potest atque addit acervo quem struit, haud ignara ac non incauta futuri. quae, simul inversum contristat Aquarius annum, non usquam prorepit, et illis utitur ante quaesitis sapiens, cum te neque fervidus aestus demoveat lucro, neque hiemps, ignis, mare, ferrum, nil obstet tibi, dum ne sit te ditior alter.

quid iuvat immensum te argenti pondus et auri
furtim defossa timidum deponere terra?

'quod si comminuas, vilem redigatur ad assem.'
at ni id fit, quid habet pulcri constructus acervus?
milia frumenti tua triverit area centum,

non tuus hoc capiet venter plus ac meus: ut si
reticulum panis venalis inter onusto

forte vehas umero, nihilo plus accipias quam qui nil portarit. vel dic, quid referat intra naturae finis viventi, iugera centum an

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]

mille aret? 'at suave est ex magno tollere acervo.' dum ex parvo nobis tantundem haurire relinquas, cur tua plus laudes cumeris granaria nostris ?

50

ut tibi si sit opus liquidi non amplius urna

vel cyatho, et dicas: 'magno de flumine malim quam ex hoc fonticulo tantundem sumere.' plenior ut siquos delectet copia iusto,

eo fit,

cum ripa simul avolsos ferat Aufidus acer.

70

at qui tantuli eget quanto est opus, is neque limo turbatam haurit aquam neque vitam amittit in undis. 60 at bona pars hominum decepta cupidine falso 'nil satis est' inquit, 'quia tanti quantum habeas sis.' quid facias illi? iubeas miserum esse, libenter quatenus id facit: ut quidam memoratur Athenis sordidus ac dives, populi contemnere voces sic solitus: 'populus me sibilat; at mihi plaudo ipse domi, simul ac nummos contemplor in arca.' Tantalus a labris sitiens fugientia captat flumina. quid rides? mutato nomine de te fabula narratur : congestis undique saccis indormis inhians et tamquam parcere sacris cogeris aut pictis tamquam gaudere tabellis. nescis quo valeat nummus, quem praebeat usum ? panis ematur, holus, vini sextarius, adde quis humana sibi doleat natura negatis. an vigilare metu exanimem, noctesque diesque formidare malos fures, incendia, servos, ne te compilent fugientes, hoc iuvat? horum semper ego optarim pauperrimus esse bonorum. at si condoluit temptatum frigore corpus, aut alius casus lecto te adfixit, habes qui adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te suscitet ac natis reddat carisque propinquis? non uxor salvum te volt, non filius; omnes vicini oderunt, noti, pueri atque puellae. miraris, cum tu argento post omnia ponas, si nemo praestet quem non merearis amorem?

M

80

at si cognatos nullo natura labore

dives

quos tibi dat retinere velis servareque amicos,
infelix operam perdas, ut siquis asellum
in Campo doceat parentem currere frenis?
denique sit finis quaerendi, cumque habeas plus,
pauperiem metuas minus, et finire laborem
incipias parto quod avebas; ne facias quod
Ummidius quidam. non longa est fabula.
ut metiretur nummos, ita sordidus ut se
non umquam servo melius vestiret, ad usque
supremum tempus ne se penuria victus
opprimeret metuebat. at hunc liberta securi
divisit medium, fortissima Tyndaridarum.
'quid mi igitur suades? ut vivam Naevius aut sic
ut Nomentanus?' pergis pugnantia secum
frontibus adversis componere: non ego, avarum
cum veto te fieri, vappam iubeo ac nebulonem.
est inter Tanain quiddam socerumque Viselli :
est modus in rebus, sunt certi denique fines,
quos ultra citraque nequit consistere rectum.
illuc unde abii redeo, tqui nemo, ut avarus,
se probet ac potius laudet diversa sequentis,
quodque aliena capella gerat distentius uber,
tabescat, neque se maiori pauperiorum
turbae comparet, hunc atque hunc superare laboret,
sic festinanti semper locupletior obstet,

ut, cum carceribus missos rapit ungula currus,
instat equis auriga suos vincentibus, illum
praeteritum temnens extremos inter euntem.
inde fit ut raro, qui se vixisse beatum
dicat et exacto contentus tempore vita
cedat uti conviva satur, reperire queamus.
iam satis est. ne me Crispini scrinia lippi
compilasse putes, verbum non amplius addam.

90

100

ΙΙΟ

120

II.

A

ΙΟ

MBUBAIARUM collegia, pharmacopolae, mendici, mimae, balatrones, hoc genus omne maestum ac sollicitum est cantoris morte Tigelli. quippe benignus erat. contra hic, ne prodigus esse dicatur metuens, inopi dare nolit amico, frigus quo duramque famem propellere possit. hunc si perconteris, avi cur atque parentis praeclaram ingrata stringat malus ingluvie rem, omnia conductis coemens obsonia nummis, sordidus atque animi quod parvi nolit haberi, respondet. laudatur ab his, culpatur ab illis. Fufidius vappae famam timet ac nebulonis dives agris, dives positis in fenore nummis : quinas hic capiti mercedes exsecat, atque quanto perditior quisque est, tanto acrius urguet; nomina sectatur, modo sumpta veste virili, sub patribus duris tironum. 'maxime' quis non 'Iuppiter' exclamat simul atque audivit ? 'at in se pro quaestu sumptum facit hic.' vix credere possis quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terenti fabula quem miserum gnato vixisse fugato inducit, non se peius cruciaverit atque hic.

si quis nunc quaerat 'quo res haec pertinet?' illuc :
dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui
inguen ad obscenum subductis usque facetus.
pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

nil medium est. sunt qui nolint tetigisse nisi illas
quarum subsuta talos tegat instita veste :
contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
quidam notus homo cum exiret fornice, 'macte

20

30

« ForrigeFortsæt »