Billeder på siden
PDF
ePub

Sacra catenatus via,

sed ut, secundum vota Parthorum, sua

urbs haec periret dextera.

neque hic lupis mos nec fuit leonibus,

umquam nisi in dispar feris.
furorne caecos an rapit vis acrior

an culpa? responsum date.
tacent, et albus ora pallor inficit
mentesque perculsae stupent.
sic est acerba fata Romanos agunt
scelusque fraternae necis,

ut immerentis fluxit in terram Remi
sacer nepotibus cruor.

ΙΟ

20

VIII.

R

OGARE longo putidam te saeculo
vires quid enervet meas?

cum sit tibi dens ater et rugis vetus

frontem senectus exaret, hietque turpis inter aridas natis

podex velut crudae bovis?

sed incitat me pectus et mammae putres,

equina quales ubera,

venterque mollis et femur tumentibus

exile suris additum.

esto beata, funus atque imagines

ducant triumphales tuum,

nec sit marita quae rotundioribus

onusta bacis ambulet.

quid, quod libelli Stoici inter sericos
iacere pulvillos amant?

[ocr errors]

IX.

inliterati num minus nervi rigent?

minusve languet fascinum?

quod ut superbo provoces ab inguine,
ore adlaborandum est tibi.

20

Ο

UANDO repostum Caecubum ad festas

QUA dapes

victore laetus Caesare

tecum sub alta-sic Iovi gratum-domo,

beate Maecenas, bibam?

sonante mixtum tibiis carmen lyra,

hac Dorium, illis barbarum :

ut nuper, actus cum freto Neptunius
dux fugit ustis navibus,

minatus Urbi vincla, quae detraxerat
servis amicus perfidis.

Romanus eheu-posteri negabitis-
emancipatus feminae

fert vallum et arma miles et spadonibus

servire rugosis potest,

interque signa turpe militaria

sol adspicit conopium.

ad thunc frementis verterunt bis mille equos

Galli canentes Caesarem,

hostiliumque navium portu latent

puppes sinistrorsum citae.

io Triumphe, tu moraris aureos

currus et intactas boves?

io Triumphe, nec Iugurthino parem
bello reportasti ducem,

L

10

20

neque Africanum, cui super Carthaginem

virtus sepulcrum condidit.

terra marique victus hostis punico

lugubre mutavit sagum.

aut ille centum nobilem Cretam urbibus

ventis iturus non suis,

exercitatas aut petit Syrtis Noto,

aut fertur incerto mari.

capaciores adfer huc, puer, scyphos
et Chia vina aut Lesbia,

vel quod fluentem nauseam coerceat
metire nobis Caecubum.

curam metumque Caesaris rerum iuvat
dulci Lyaeo solvere.

X.

ALA soluta navis exit alite

MA

ferens olentem Maevium.
ut horridis utrumque verberes latus,
Auster, memento fluctibus.
niger rudentis Eurus inverso mari
fractosque remos differat,

insurgat Aquilo quantus altis montibus

frangit trementis ilices,

nec sidus atra nocte amicum appareat,
qua tristis Orion cadit,

quietiore nec feratur aequore

quam Graia victorum manus,

cum Pallas usto vertit iram ab Ilio

in impiam Aiacis ratem.

o quantus instat navitis sudor tuis,
tibique pallor luteus

30

ΤΟ

et illa non virilis eiulatio,

preces et aversum ad Iovem,
Ionius udo cum remugiens sinus
Noto carinam ruperit.

opima quodsi praeda curvo litore
porrecta mergos iuveris,
libidinosus immolabitur caper
et agna Tempestatibus.

20

XI.

ETTI, nihil me sicut antea iuvat

PETTI,

scribere versiculos amore percussum gravi,

amore qui me praeter omnis expetit
mollibus in pueris aut in puellis urere.
hic tertius December, ex quo destiti
Inachia furere, silvis honorem decutit.
heu me, per urbem, nam pudet tanti mali,
fabula quanta fui ! conviviorum et paenitet
in quis amantem et languor et silentium
arguit et latere petitus imo spiritus.
'contrane lucrum nil valere candidum

pauperis ingenium!' querebar adplorans tibi,
simul calentis inverecundus deus

fervidiore mero arcana promorat loco.

'quodsi meis inaestuet praecordiis

libera bilis, ut haec ingrata ventis dividat
fomenta volnus nil malum levantia,
desinet imparibus certare summotus pudor.'
ubi haec severus te palam laudaveram,
iussus abire domum ferebar incerto pede
ad non amicos heu mihi postis et heu
limina dura, quibus lumbos et infregi latus.

10

20

XII.

nunc gloriantis quamlibet mulierculam
vincere mollitia amor Lycisci me tenet ;
unde expedire non amicorum queant
libera consilia nec contumeliae graves,
sed alius ardor aut puellae candidae

aut teretis pueri longam renodantis comam.

UID tibi vis, mulier nigris dignissima barris?

QUID

munera quid mihi quidve tabellas

mittis nec firmo iuveni neque naris obesae ?
namque sagacius unus odoror,

polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis,

quam canis acer ubi lateat sus.

qui sudor vietis et quam malus undique membris
crescit odor, cum pene soluto

indomitam properat rabiem sedare, neque illi
iam manet umida creta colorque

stercore fucatus crocodili, iamque subando

tenta cubilia tectaque rumpit ;

vel mea cum saevis agitat fastidia verbis:

'Inachia langues minus ac me;

Inachiam ter 1octe potes, mihi semper ad unum
mollis opus. pereat male quae te

Lesbia quaerenti taurum monstravit inertem,
cum mihi Cous adesset Amyntas,

cuius in indomito constantior inguine nervus
quam nova collibus arbor inhaeret.
muricibus Tyriis iteratae vellera lanae

cui properabantur? tibi nempe,

ΙΟ

20

« ForrigeFortsæt »