Billeder på siden
PDF
ePub

et cantu tremulo pota Cupidinem
lentum sollicitas. ille virentis et
doctae psallere Chiae
pulcris excubat in genis.

importunus enim transvolat aridas

quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae

turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae nec cari lapides tempora, quae semel notis condita fastis

inclusit volucris dies.

quo fugit venus heu, quove color? decens quo motus? quid habes illius, illius,

quae spirabat amores,

quae me surpuerat mihi,

felix post Cinaram, notaque et artium gratarum facies? sed Cinarae brevis

annos fata dederunt, servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen, possent ut iuvenes visere fervidi

multo non sine risu

dilapsam in cineres facem.

[ocr errors][merged small]

XIV.

Ο

UAE cura Patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,

Auguste, virtutes in aevum

per titulos memoresque fastos

aeternet, o qua sol habitabilis
illustrat oras maxime principum?
quem legis expertes Latinae
Vindelici didicere nuper

quid Marte posses. milite nam tuo
Drusus Genaunos, implacidum genus,
Breunosque veloces et arces

Alpibus impositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici.
maior Neronum mox grave proelium
commisit immanisque Raetos
auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio
devota morti pectora liberae
quantis fatigaret ruinis,

indomitas prope qualis undas

exercet Auster, Pleiadum choro
scindente nubes, impiger hostium
vexare turmas et frementem

mittere equum medios per ignis.

ΙΟ

20

sic tauriformis volvitur Aufidus, qui regna Dauni praefluit Apuli, cum saevit horrendamque cultis diluviem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina ferrata vasto diruit impetu,

primosque et extremos metendo stravit humum sine clade victor,

te copias, te consilium et tuos praebente divos.

nam tibi quo die

portus Alexandrea supplex
et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio belli secundos reddidit exitus, laudemque et optatum peractis imperiis decus adrogavit.

te Cantaber non ante domabilis

Medusque et Indus, te profugus Scythes miratur, o tutela praesens

Italiae dominaeque Romae.

te fontium qui celat origines

Nilusque et Ister, te rapidus Tigris, te beluosus qui remotis

obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventis funera Galliae duraeque tellus audit Hiberiae, te caede gaudentes Sygambri compositis venerantur armis.

30

40

50

XV.

PHOEBU

HOEBUS volentem proelia me loqui
victas et urbes increpuit lyra,

ne parva Tyrrhenum per aequor
vela darem. tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes,
et signa nostro restituit Iovi
derepta Parthorum superbis
postibus, et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit, et ordinem
rectum evaganti frena licentiae
iniecit emovitque culpas

et veteres revocavit artes,

per quas Latinum nomen et Italae
crevere vires famaque et imperi
porrecta maiestas ad ortus
solis ab Hesperio cubili.

custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis exiget otium,
non ira, quae procudit ensis

et miseras inimicat urbes.

non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,

non Seres infidive Persae,

non Tanain prope flumen orti.

ΤΟ

20

nosque et profestis lucibus et sacris inter iocosi munera Liberi,

cum prole matronisque nostris rite deos prius apprecati,

virtute functos more patrum duces Lydis remixto carmine tibiis,

Troiamque et Anchisen et almae progeniem Veneris canemus.

30

« ForrigeFortsæt »