iandudum apud me est. eripe te morae, nec semper udum Tibur et Aefulae declive contempleris arvum et Telegoni iuga parricidae. fastidiosam desere copiam et molem propinquam nubibus arduis ; omitte mirari beatae fumum et opes strepitumque Romae. plerumque gratae divitibus vices mundaeque parvo sub lare pauperum cenae sine aulaeis et ostro sollicitam explicuere frontem. iam clarus occultum Andromedae pater sole dies referente siccos; iam pastor umbras cum grege languido rivumque fessus quaerit et horridi dumeta Silvani, caretque ripa vagis taciturna ventis. tu civitatem quis deceat status curas et Urbi sollicitus times quid Seres et regnata Cyro Bactra parent Tanaisque discors. prudens futuri temporis exitum caliginosa nocte premit deus, ridetque si mortalis ultra fas trepidat. quod adest memento IO 20 30 componere aequus: cetera fluminis stirpesque raptas et pecus et domos volventis una, non sine montium clamore vicinaeque silvae, cum fera diluvies quietos irritat amnis. ille potens sui laetusque deget, cui licet in diem dixisse vixi: cras vel atra nube polum Pater occupato vel sole puro; non tamen irritum Fortuna saevo laeta negotio et ludum insolentum ludere pertinax transmutat incertos honores, nunc mihi, nunc alii benigna. laudo manentem: si celeres quatit pennas, resigno quae dedit et mea virtute me involvo probamque pauperiem sine dote quaero. non est meum, si mugiat Africis malus procellis, ad miseras preces decurrere et votis pacisci, ne Cypriae Tyriaeque merces 40 50 60 102 Q. HORATI FLACCI CARM. LIB. III. (XXIX. addant avaro divitias mari. XXX. Expliquenit ptum iatum Patius; XEGI monumentum aere perennius E quod non imber edax, non Aquilo impotens I. CARMINUM LIBER QUARTUS. INTERMISSA, Venus, die rursus bella moves? parce precor, precor. non sum qualis eram bonae sub regno Cinarae. desine, dulcium mater saeva Cupidinum, circa lustra decem flectere mollibus quo blandae iuvenum te revocant preces. tempestivius in domum Pauli purpureis ales oloribus comissabere Maximi, si torrere iecur quaeris idoneum : namque et nobilis et decens ΤΟ et quandoque potentior largi muneribus riserit aemuli, Albanos prope te lacus ponet marmoream sub trabe citrea. illic plurima naribus duces tura, lyraque et Berecyntia delectabere tibia mixtis carminibus non sine fistula ; illic bis pueri die numen cum teneris virginibus tuum laudantes pede candido in morem Salium ter quatient humum. me nec femina nec puer iam nec spes animi credula mutui, nec certare iuvat mero, nec vincire novis tempora floribus. sed cur heu, Ligurine, cur manat rara meas lacrima per genas? cur facunda parum decoro inter verba cadit lingua silentio? nocturnis ego somniis iam captum teneo, iam volucrem sequor te per gramina Martii campi, te per aquas, dure, volubilis. 20 30 40 |