Q. Horati Flacci opera [ed. by F.W. Cornish].

Forsideomslag
Kegan Paul, Trench & Soc, 1882 - 293 sider
0 Anmeldelser
Anmeldelserne verificeres ikke af Google, men Google tjekker indholdet og fjerner det, hvis det er falsk.

Fra bogen

Hvad folk siger - Skriv en anmeldelse

Vi har ikke fundet nogen anmeldelser de normale steder.

Udvalgte sider

Indhold

Andre udgaver - Se alle

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 102 - Aura feret geminusque Pollux. XXX. EXEOI monumentum aere perennius Regalique situ pyramidum altius, Quod non imber edax, non Aquilo impotens Possit diruere aut innumerabilis Annorum series et fuga temporum. Non omnis moriar, multaque pars mei Vitabit Libitinam : usque ego postera Crescam laude recens dum Capitolium Scandet cum tacita virgine pontifex.
Side 136 - Neque excitatur classico miles truci, Neque horret iratum mare, Forumque vitat et superba civium Potentiorum limina. Ergo aut adulta vitium propagine Altas maritat populos...
Side 232 - De te pendentis, te respicientis amici. 105 Ad summam : sapiens uno minor est Jove, dives, Liber, honoratus, pulcher, rex denique regum, Praecipue sanus, nisi cum pituita molesta est. EPISTOLA II. TROJANI belli scriptorem, maxime Lolli, Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi, Qui, quid sit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non, Planius ac melius Chrysippo et Crantore dicit.
Side 57 - Euro. laetus in praesens animus quod ultra est oderit curare et amara lento temperet risu; nihil est ab omni parte beatum.
Side 268 - Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit, Irritat, mulcet, falsis terroribus implet, Ut magus, et modo me Thebis, modo ponit Athenis.
Side 279 - HIIMANO capiti cervicem pictor equinam Jungere si velit, et varias inducere plumas Undique collatis membris, ut turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne, Spectatum admissi risum teneatis, amici...
Side 291 - Saxa movere sono testudinis et prece blanda Ducere quo vellet. Fuit haec sapientia quondam, Publica privatis secernere, sacra profanis, Concubitu prohibere vago, dare jura maritis, Oppida moliri, leges incidere ligno ; Sic honor et nomen divinis vatibus atque 400 Carminibus venit.
Side 281 - Si possum, invideor, cum lingua Catonis et Enni Sermonem patrium ditaverit et nova rerum Nomina protulerit ? Licuit, semperque licebit, Signatum praesente nota producere nomen. Ut silvae foliis pronos mutantur in annos, 60 Prima cadunt ; ita verborum vetus interit aetas, Et juvenum ritu florent modo nata vigentque.
Side 42 - Aequam memento rebus in arduis Servare mentem, non secus in bonis Ab insolenti temperatam Laetitia, moriture Delli, Seu maestus omni tempore vixeris, Seu te in remoto gramine per dies Festos reclinatum bearis Interiore nota Falerni.
Side 229 - Quid verum atque decens euro et rogo, et omnis in hoc sum ; Condo et compono quae mox depromere possim. Ac ne forte roges, quo me duce, quo lare tuter : Nullius addictus jurare in verba magistri, Quo me cumque rapit tempestas, deferor hospes.

Bibliografiske oplysninger