De rerum natura libri sex

Forsideomslag
Sumptibus et typis B.G. Teubneri, 1879 - 198 sider

Fra bogen

Indhold

Almindelige termer og sætninger

Populære passager

Side 27 - Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est. suave etiam belli certamina magna tueri per campos instructa tua sine parte pericli. sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies...
Side 18 - Quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, cum tamen inter se versus ac verba necessest 825 confiteare et re et sonitu distare sonanti. tantum elementa queunt permutato ordine solo. at rerum quae sunt primordia, plura adhibere possunt unde queant variae res quaeque creari.
Side 29 - ... augescunt aliae gentes, aliae minuuntur, inque brevi spatio mutantur saecla animantum et quasi cursores vitai lampada tradunt.
Side 28 - Acherusia templa petentes. nam veluti pueri trepidant atque omnia caecis in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus interdum, nilo quae sunt metuenda magis quam quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura. 90 hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest non radii solis neque lucida tela diei discutiant, sed naturae species ratioque.
Side 88 - Nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras pocula circum contingunt mellis dulci flavoque liquore. ut puerorum aetas improvida ludificetur labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat...
Side 1 - ... sed mutarentur, ferre omnes omnia possent. quippe, ubi non essent genitalia corpora cuique, qui posset mater rebus consistere certa? at nunc seminibus quia certis quaeque creantur, inde enascitur atque oras in luminis exit, 170 materies ubi inest cuiusque et corpora prima; atque hac re nequeunt ex omnibus omnia gigni, quod certis in rebus inest secreta facultas.
Side 60 - ... et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae 80 percipit humanos odium lucisque videndae, ut sibi consciscant maerenti pectore letum, obliti fontem curarum hunc esse timorem...
Side xi - ... ergo vivida vis animi pervicit, et extra processit longe flammantia moenia mundi atque omne immensum peragravit mente animoque...
Side 27 - ... fruatur iucundo sensu cura semota metuque ? 20 ergo corpoream ad naturam pauca videmus esse opus omnino, quae demant cumque dolorem, delicias quoque uti multas substernere possint.
Side 147 - ... nec commune bonum poterant spectare neque ullis moribus inter se scibant nec legibus uti quod cuique obtulerat praedae fortuna, ferebat sponte sua sibi quisque valere et vivere doctus.

Bibliografiske oplysninger