Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PRAEFATIO.

In recognoscendo Lucretiano carmine eam persequutus sum viam, quam olin significavi in commentatione de emendatione Lucretii Novi Musei Rhenani volumini V, 533 inserta. Prope eandem viam cum Lachmannus teneret in recensione sua, cuius virtutes laudare velle ambitiosum foret: tamen evenit ut ab aliquot recedendum mihi esset Lachmannianis scripturis. In quo nihil me indulsisse libidini seorsum a tali viro sentiendi ex ipsis, ut spero, rebus in quibus cernitur dissensus quivis candidus harumque rerum peritus iudex intelliget. Nihilominus aegerrime fero quod per leges, quas huic praefandi negotio bibliopola imposuit, omnium mutationum quas institui rationem reddere nunc quidem nequaquam licet. Donec igitur ampliore dicendi loco, qui mihi alibi paratur, uti licebit, eo redactus sum ut, quoad huius spatii fines patiantur, generatim et strictim pauca quaedam complectar.

Ac primum quidem saepius quam Lachmannus fecit graviores corruptelas a prava vicinorum vocabulorum iteratione repetivi. Quod mendorum genus quam facile vel peritissimum fallere possit, nullo patefit exemplo luculentiore quam illud est quod praebent versus 562, 563 libri VI. Hi sic scribuntur in Quadrato codice:

562 Ad caelumq. magif quanto funт ediraqueq.

563 Inclinata minent in eadem pdiT partē aqueq.

quicum consentit Oblongus codex nisi quod versiculi 562 clausulam sic scriptam exhibet: aedita queq. versiculi autem 563 clausulam sic: prodit partem. a. a. q. q. cum rasuris infra puncta, quae post utrumque q cernuntur. Iam sic duobus illis versibus sub uno conspectu positis, quivis, puto, semel admonitus concedet, Quadrati aqueq. in versu 563 nil esse nisi pravam iterationem earum litterarum, quae priorem versum 562 claudunt: edıraqueq. Neque aliorsum spectant a. a. q; q; Oblongi codicis. Alterum enim a inde pervenit in hunc codicem,

244001

...

neque

quod qui eum exaravit in exemplari suo ā litteram supra prodit scriptam repperit, ubi re vera etiamnunc a correctore ascripta exstat in Quadrato, ut, quod sententia postulat, efficiatur prodita. Id vero quid sibi vellet cum non intelligeret librarius Oblongi, reiecit à illud ad reliquas singulares litteras in finem versiculi. Hanc igitur originem huius rei cum Lachmannus non perspiceret, atque secundum morem suum inferiores partes Quadrato tribuens a portentosiore Oblongi scriptura proficisceretur, in ipso autem Oblongo non prodita exstare sed prodit parum memorabile existimaret: eo pervenit ut haec annotaret ad versum 563: 'INCLINATA MINENT IN EADEM PRODITA PARTEM. A. A. Q. Q. Quadratus prodit partem aqueq., ut appareat librarium illa a. a. q. q. non intellexisse ego quid per ea significetur exputare possum neque vero, siquis hic notae alicuius Probianae vestigium remansisse suspicetur, ad versum ipsum emendandum mihi quicquam proficere videbitur.' Unde qui virum paucissimorum verborum cognoverint haud immerito concludent, ne ipsum quidem a Probiana nota ibi suspicanda alienum fuisse, ubi potius prava iteratio agnoscenda erat iam in archetypo nostrorum codicum admissa. Idem vero librariorum error, qui in hoc loco ab ipsa versus mensura redarguitur, per locum autem лaqάllylov (V, 421) corrigitur in versu 1023 libri primi, solius sententiae ope indagari potest in multorum aliorum versuum clausulis. Quod fecimus e sententia Lachmanni cum alibi II, 422, 467 [cf. Nov. Mus. Rhen. V p. 573], 630; V, 468; VI, 15 tum IV, 987 ubi saepe quiete per librarios perperam ex versu qui post eum est proximus illatum ita expulit Lucretianam clausulam, ut coniiciendo recuperari nequeat. Atque adeo in versu 491 libri IV. dubitari potest utrum necessest ex versu post eum secundo 493 an ex tertio ante eum 488 irrepsisse dicas. Huiuscemodi autem peccatum librariorum etiam VI, 1010 persentiscere mihi videor in vocabulis ex elementis, in quorum explicatione ipse sibi non satisfecisse videtur Lachmannus. Confitetur certe adesse ibi 'concisum quoddam dicendi genus cuius simile exemplum non possit promere.' Quare, donec tale exemplum inventum erit, satius fuerit idem in his vocabulis factum putare quod totiens alibi accidisse vidimus; praeter rem, nimirum,

« ForrigeFortsæt »