Billeder på siden
PDF
ePub
[merged small][merged small][graphic][subsumed][merged small][merged small][merged small]

Atthide temptantur gressus, oculique in Achaeis 1115 finibus. inde aliis alius locus est inimicus

partibus ac membris: varius concinnat id aër. proinde ubi se caelum quod nobis forte alienum commovet atque aër inimicus serpere coepit, ut nebula ac nubes paulatim repit et omne 1120 qua graditur conturbat et immutare coactat, fit quoque ut, in nostrum cum venit denique caelum, corrumpat reddatque sui simile atque alienum. haec igitur subito clades nova pestilitasque aut in aquas cadit aut fruges persidit in ipsas 1125 aut alios hominum pastus pecudumque cibatus, aut etiam suspensa manet vis aëre in ipso, et, cum spirantes mixtas hinc ducimus auras, illa quoque in corpus pariter sorbere necessest consimili ratione venit bubus quoque saepe 1130 pestilitas et iam pigris balantibus aegror. nec refert utrum nos in loca deveniamus nobis adversa et caeli mutemus amictum, an caelum nobis ultro natura alienum deferat aut aliquid quo non consuevimus uti, 1135 quod nos adventu possit temptare recenti.

[ocr errors]

Haec ratio quondam morborum et morti' fera finibus in Cecropis funestos reddidit agros vastavitque vias, exhausit civibus urbem. nam penitus veniens Aegypti finibu' morbus 1140 aëra permensus multum camposque natantis, incubuit tandem populo Pandionis omni. inde catervatim morbo mortique dabantur. principio caput incensum fervore gerebant et duplicis oculos suffusa luce rubentes. 1145 sudabant etiam fauces intrinsecus atrae

sanguine, et ulceribus vocis via saepta coibat, atque animi interpres manabat lingua cruore, debilitata malis, motu gravis, aspera tactu. inde ubi per fauces pectus complerat et ipsum 1150 morbida vis in cor maestum confluxerat aegris, omnia tum vero vitai claustra lababant.

spiritus ore foras taetrum volvebat odorem, rancida quo perolent proiecta cadavera ritu. atque animi prorsum tum vires totius, omne 1155 languebat corpus, leti iam limine in ipso. intolerabilibusque malis erat anxius angor adsidue comes et gemitu commixta querella. singultusque frequens noctem per saepe diemque corripere adsidue nervos et membra coactans 1160 dissoluebat eos, defessos ante, fatigans. nec nimio cuiquam posses ardore tueri

corporis in summo summam fervescere partem, sed potius tepidum manibus proponere tactum et simul ulceribus quasi inustis omne rubere 1165 corpus, ut est per membra sacer dum diditur ignis. intima pars hominum vero flagrabat ad ossa, flagrabat stomacho flamma ut fornacibus intus. nil adeo posses cuiquam leve tenveque membris vertere in utilitatem, at ventum et frigora semper. 1170 in fluvios partim gelidos ardentia morbo

membra dabant, nudum iacientes corpus in undas. multi praecipites lymphis putealibus alte inciderunt, ipso venientes ore patente: insedabiliter sitis arida, corpora inurens, 1175 aequabat multum parvis umoribus imbrem. nec requies erat ulla mali: defessa iacebant corpora. mussabat tacito medicina timore, quippe patentia cum totiens ac nuntia mortis lumina versarent oculorum expertia somno. 1180 multaque praeterea mortis tum signa dabantur, perturbata animi mens in maerore metuque, triste supercilium, furiosus voltus et acer, sollicitae porro plenaeque sonoribus aures, creber spiritus aut ingens raroque coortus, 1185 sudorisque madens per collum splendidus umor, tenvia sputa minuta, croci contacta colore salsaque, per fauces raucas vix edita tussi. in manibus vero nervi trahere et tremere artus a pedibusque minutatim succedere frigus

1190 non dubitabat: item ad supremum denique tempus conpressae nares, nasi primoris acumen

tenve, cavati oculi, cava tempora, frigida pellis
duraque, inhorrescens rictum, frons tenta tumebat.
nec nimio rigidi post artus morte iacebant.

1195 octavoque fere candenti lumine solis
aut etiam nona reddebant lampade vitam.
quorum siquis vix vitarat funera leti,
ulceribus taetris et nigra proluvie alvi
posterius tamen hunc tabes letumque manebat,
1200 aut etiam multus capitis cum saepe dolore
corruptus sanguis expletis naribus ibat:
huc hominis totae vires corpusque fluebat.
profluvium porro qui taetri sanguinis acre
exierat, tamen in nervos huic morbus et artus
1205 ibat et in partis genitalis corporis ipsas.
et graviter partim metuentes limina leti
vivebant ferro privati parte virili,

et manibus sine nonnulli pedibusque manebant in vita tamen, et perdebant lumina partim : 1210 usque adeo mortis metus his incesserat acer. atque etiam quosdam cepere oblivia rerum cunctarum, neque se possent cognoscere ut ipsi. multaque humi cum inhumata iacerent corpora supra corporibus, tamen alituum genus atque ferarum 1215 aut procul apsiliebat, ut acrem exiret odorem, aut, ubi gustarat, languebat morte propinqua. nec tamen omnino temere illis solibus ulla comparebat avis, nec tristia saecla ferarum. exibant silvis languebant pleraque morbo 1220 et moriebantur. cum primis fida canum vis strata viis animam ponebat in omnibus aegre: extorquebat enim vitam vis morbida membris. nec ratio remedi communis certa dabatur: nam quod ali dederat vitalis aëris auras 1225 volvere in ore licere et caeli templa tueri, hoc aliis erat exitio letumque parabat.

Illud in his rebus miserandum magnopere unum

aerumnabile erat, quod ubi se quisque videbat implicitum morbo, morti damnatus ut esset, 1230 deficiens animo maesto cum corde iacebat, funera respectans animam amittebat ibidem. quippe etenim nullo cessabant tempore apisci ex aliis alios avidi contagia morbi,

lanigeras tamquam pecudes et bucera saecla. 1235 idque vel in primis cumulabat funere funus. nam quicumque suos fugitabant visere ad aegros, vitai nimium cupidos mortisque timentis poenibat paulo post turpi morte malaque, desertos, opis expertis, incuria mactans. 1240 qui fuerant autem praesto, contagibus ibant atque labore, pudor quem tum cogebat obire blandaque lassorum vox mixta voce querellae. optimus hoc leti genus ergo quisque subibat. incomitata rapi cernebant funera vasta, 1245 inque aliis alium populum sepelire suorum certantes: lacrimis lassi luctuque redibant : inde bonam partem in lectum maerore dabantur. nec poterat quisquam reperiri, quem neque morbus nec mors nec luctus temptaret tempore talei.

1250

Praeterea iam pastor et armentarius omnis et robustus item curvi moderator aratri languebat, penitusque casa contrusa iacebant corpora paupertate et morbo dedita morti. exanimis pueris super exanimata parentum 1255 corpora nonnumquam posses retroque videre matribus et patribus natos super edere vitam. nec minimam partem ex agris maeroris in urbem confluxit labes, quem contulit agricolarum copia conveniens ex omni morbida parte.

1260 omnia conplebant loca tectaque; quo magis aestu confertos ita acervatim mors accumulabat. multa siti protracta viam per proque voluta corpora silanos ad aquarum strata iacebant interclusa anima nimia ab dulcedine aquarum, 1265 multaque per populi passim loca prompta viasque

« ForrigeFortsæt »