Billeder på siden
PDF
ePub

languida semanimo cum corpore membra videres horrida paedore et pannis cooperta perire, || corporis inluvie, pelli super ossibus una, ulceribus taetris prope iam sordique sepulta. 1270 omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa tenebat, hospitibus loca quae complerant aedituentes. nec iam religio divom nec numina magni 1275 pendebantur enim: praesens dolor exsuperabat. nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, quo pius hic populus semper consuerat humari: perturbatus enim totus trepidabat, et unus quisque suum pro re conpostum maestus humabat. 1280 multaque mors subita et paupertas horrida suasit: namque suos consanguineos aliena rogorum insuper extructa ingenti clamore locabant, subdebantque faces, multo cum sanguine saepe rixantes potius quam corpora desererentur.

UNIV. CT ime

OCT 21 1912

1040

scilicet: ille eodem fertur, quo praecipitavit
iam semel et partem in vacuam conamina sumpsit.
Fit quoque ut a lapide hoc ferri natura recedat
interdum, fugere atque sequi consueta vicissim.
exultare etiam Samothracia ferrea vidi

et ramenta simul ferri furere intus ahenis

in scaphiis, lapis hic Magnes cum subditus esset: 1045 usque adeo fugere ab saxo gestire videtur. aere interposito discordia tanta creatur

propterea quia, nimirum, prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena 1050 invenit in ferro, neque habet qua tranet ut ante : cogitur offensare igitur pulsareque fluctu ferrea texta suo; quo pacto respuit ab se atque per aes agitat, sine eo quod saepe resorbet. Illud in his rebus mirari mitte, quod aestus 1055 non valet e lapide hoc alias impellere item res. pondere enim fretae partim stant; quod genus aurum et partim raro quia sunt cum corpore, ut aestus pervolet intactus, nequeunt inpellier usquam ; lignea materies in quo genere esse videtur. 1060 interutraque igitur ferri natura locata

aeris ubi accepit quaedam corpuscula, tum fit,
inpellant ut eam Magnesia flumine saxa.

nec tamen haec ita sunt aliarum rerum aliena, ut mihi multa parum genere ex hoc suppeditentur, 1065 quae memorare queam inter singillariter apta. saxa vides primum sola colescere calce. glutine materies taurino iungitur uno, ut vitio venae tabularum saepius hiscant quam laxare queant compages taurea vincla. 1070 vitigeni latices aquai fontibus audent

misceri, cum pix nequeat gravis et leve olivom. purpureusque colos conchyli iungitur uno corpore cum lanae, dirimi qui non queat usquam; non si Neptuni fluctu renovare operam des; 1075 non,

mare si totum velit eluere omnibus undis

« ForrigeFortsæt »