Billeder på siden
PDF
ePub

iterata sunt ex clausula versiculi 1007: primoribus ex elementis. Neque habeo cur talem librariorum negligentiam in solis clausulis grassari dicam, cum eandem peccandi occasionem reliquae quoque versiculorum regiones praebeant. Velut, cum libri VI versus 509, 510 sic scribantur:

509 confertae nubes uiuenti mittere certant
510 dupliciter nam uifuenti contrudit et ipsa

magis videtur simile esse veri, aberrasse oculos librariorum, dum priorem versum 509 scribunt, in eandem posterioris versus 510 regionem, quam a Lucretio in versu 509 id vocabulum scriptum esse, quod ex apicibus litterarum uiuenti Creechius et Lachmannus eruerunt: umentia, quod quidem parum commendabile est a laude simplicitatis, quam in Lucretio conspicuam esse totiens merito praedicavit Lachmannus. Porro cum versus 893, 894 libri IV ita legantur in codicibus:

893 corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus
894 corporis utac navis velis ventoque feratur

profecto minus audacter is egerit, qui corporis in posterioris versus initium ex initio superioris delatum atque sic Lucretianam orationem, cuius vestigia in vocabulis ut ac supersint, periisse existimaverit, quam qui ac illud cum Mureto et Lachmanno funditus deleverit. Atque haec quidem huius generis exempla satis sunto.

[ocr errors]

Pergimus ad alterum corruptelarum genus, quod versatur in insiticiis et vocabulis et versiculis. Hoc quoque genus aliquanto latius patere puto, quam id persequi voluit Lachmannus, qui quidem aegerrime eo adduci potuisse videtur, ut singulorum vocabulorum glossemata Lucretianis versibus intermixta esse crederet, quamquam et ab antiquis grammaticis annotatum explicatumque esse Lucretii carmen inter omnes constat et recentiorum interpretamenta admodum vilia etiamnunc cernere licet priori libri primi parti ascripta in Oblongo codice. Atque ipse Lachmannus, etsi hoc genus alias repudiavit, nostrorum codicum tollere I, 66 eiecit, quia a Lucretio scriptum esse tendere testatur Nonius, neque in versus 674, 787 libri III pro rariore adverbio longiter, quod legit Nonius, venire potuit longius aliunde quam ex glossemate. Itaque eiusmodi quid etiam VI, 1133 accidisse ut per interpretamentum corruptum extruderetur genui

num vocabulum alienum una cum Bentleio censere malui, quam litterarum ductibus partim inhaerescens partim insultans corumptum dicere ex coortum depravatum esse. Similiter egi cum VI, 45

et quaecumque in eo fiunt fierique necessest
pleraque dissolvi

ubi cum Lachmannus fierique mutaret in fateare, lenius visum
est sic versari ut fieri e glossemate ortum, a Lucretio autem
scriptum esse putetur possuntque cum eadem orationis brevitate,
qua utitur V,
527:

sed quid possit fiatque per omne
in variis mundis varia ratione creatis,
id doceo.

Neque in minutorum vocabulorum additamentis substitit interpolatio. Verum cum sat magnus Lucretianorum versuum numerus a lectore quodam marginibus comparandi causa ascriptus fuisset, abierunt postea isti versus alienis locis in Lucretianorum verborum ordinem (Nov. Mus. Rh. V, 574). Deinde vero vel idem lector vel alius quis ne a versibus quidem de suo faciendis temperavit partim ut explicaret Lucretium partim ut irrideret. Huius temeritatis exempla, quae quidem ipse agnovit, ex oratione Lucretiana eiecit Lachmannus unaque composuit in indice s. v. interpolator carminis Lucr. Reliquit vero alia, quae eandem originem non minus aperte prae se ferunt. Ut hoc utar, propugnatores μετεμψυχώσεως eo compulerat Lucretius libro III, ut nunquam in bestiarum corpora abire dicerent humanas animas sed semper in sola corpora humana:

758 sin animas hominum dicent in corpora semper
ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
stulta queat fieri nec prudens sit puer ullus

Cum tali quaestione quis ferat coniungi id quod continetur eo versu, quem superioribus Lachmannus una cum reliquis omni bus editoribus subiecit:

762 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis

ubi prorsus contra hypothesin equinae animae irrepunt in so cietatem humanarum. Vel solo ratiocinandi auxilio facetias scilicet interpolatoris perspiceremus, qui Lucretianam quaestionem, quae ad homines pertinet, soluturus est exemplo repetito

a bestiis. Plane eadem cum importunitate idem nugator paulo supra cum Lucretius quaesivisset

739 Denique cur acris violentia triste leonum
seminium sequitur, volpes dolus et fuga cervos

ascripsit responsum

741 a patribus datur et patrius pavor incitat artus

ubi et doctus quidam' apud Lambinum interpolationem et Lachmannus irridendi studium agnovit ex solo sententiarum connexu. In eo autem loco, de quo agimus (III, 758—62), accedit interpolationis indicium a scripturis codicum. Neque enim in codicibus idem fit quod in editionibus ut post versum 760 stulta queat fieri statim sequatur is cuius initium est nec tam doctus, sed interiicitur alius sic quidem:

760 stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
si non, certa suo quia semine seminioque

762 nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.

Iste medius versus iteratur ex vs. 744 huius libri tertii, ubi, pergit Lucretius sic:

744 si non, certa suo quia semine seminioque
745 vis animi pariter crescit cum corpore toto?

iam talis iteratio a nullo institui potuit nisi ab interpolatore, qui quidem eo consilio illuc respicere iussit lectores, ut ipsum sibi contradicere ostenderet Lucretium. Supra enim (744, 745) quia vim animi pariter cum corpore crescere statuit poëta, hic (760) cur puer nullus sit prudens interrogari non debuisse opinatus est interpolator. (Similis ratio versuum 646 651 libri secundi iterationem post I, 43 progenuit; vid. Nov. Mus. Rh. V, 576.) Ex eadem igitur officina, ex qua iteratio illa, prodiit etiam versus iste nec tam doctus, quo logicas ineptias suas scurrili irrisione cumulavit versificator. Eandem autem malam manum deprehendere nobis videmur in talibus versibus quales leguntur III, 683; IV, 793; V, 312, qui, nisi codicum scripturas violenter mutaveris, non poterunt Lucretianorum verborum tenori adaptari. Contra aut nihil aut levissima mutanda sunt, ut vel irrisio vel explicatio interpolatoris appareat.

[ocr errors]
[ocr errors]

Duo haec corruptelarum genera ultra fines, quos eis constituit Lachmannus, pertinere putavimus. Contrarium accidit in eo genere, ad quod iam transimus quodque continetur versuum

transpositione. Aliquoties enim ubi Lachmannus a codicum ordine recedit, nos ordinem illum servavimus vel sine ulla vel cum minima verborum mutatione. Utriusque rei exempla expromam e primo libro. Ibi inde a versu 565 hic est codicum ordo:

565 huc accedit uti, solidissima materiai

corpora cum constant, possint tamen omnia reddi
mollia quae fiunt, aër, aqua, terra, vapores,
quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,
admixtum quoniam semel est in rebus inane

Ibi v. 568 deleri voluit 'Bentleius iuvenis'; Lachmannus autem, cui post 567 'sententiam interrumpere' visus est, collocavit eum post 585, ubi si minus molestus, certe neutiquam necessarius videri potest. Verum ne post 567 quidem molestiam affert ullam, dummodo reddi v. 566 eo significatu accipiatur, quo dicitur II. 178, 179 = V, 196, 197

hoc tamen ex ipsis caeli rationibus ausim
confirmare aliisque ex rebus reddere multis.

Illic enim procul dubio reddere idem valet quod rationem reddere, probare. Eodem modo si in hoc, de quo agimus, loco dicitur reddi, aptissime versus 568 coniungitur cum versu 567 sic: si solida sunt primordia rerum, omnes res, quae molles fiunt, possint probari atque ostendi quo pacto ex solidis primordiis fiant molles, quia admixtum est rebus inane. Contra

si mollia sint primordia rerum 571 unde queant validi silices ferrumque creari non poterit ratio reddi.

Horum igitur versuum tralaticium ordinem sine ulla verborum mutatione tutati sumus. In altero eiusdem primi libri loco ut transponendi opera supersedeamus, recedendum quidem est a nostrorum codicum scriptura, neque tamen ad coniecturas confugiendum, sed alia auctoritas sequenda nostris codicibus haudquaquam deterior. Etenim inde a versu 805 sic exstat in codicibus:

805 et nisi tempestas indulget tempore fausto

imbribus et tabe nimborum arbusta vacillent
solque sua pro parte fovet tribuitque calorem
crescere non possint fruges arbusta animantis

In hoc versuum ordine cum v. 806 coniunctivus modus vacilleni

non habeat quo referatur, totum locum transponendo, mutando, distinguendo administravit Lachmannus sic:

805 et nisi tempestas indulget tempore fausto
807 solque sua pro parte fovet tribuitque calorem.
806 imbribus et tabe nimborum ambusta vacillent,
808 crescere non possint fruges arbusta animantis.

Itaque ante versum 806 collocavit versum 807, atque in extremo huius 807 versiculi vocabulo calorem finiri protasin statuit, apodoseos autem priorem partem contineri in versu 806 et huic priori parti dovvdéros addi alteram in versu 808. Deinde vero v. 806 ar busta mutavit in am busta, atque imbribus et tabe nimborum am busta vacillent explicari voluit sic: 'omnia imbrium frigore ambusta vacillent atque nutent', allatis aliorum scriptorum locis tribus, quorum unum suppeditavit Valerius Flaccus qui IV, 70 saevis ambusta pruinis Lumina (oculos) Promethei dixit; reliqui duo loci reperiuntur apud Columellam XI, 3, 13 brumae frigoribus et pruinis inurenda, X, 74 quae canis iaceant urenda pruinis. At ut frigore amburi et latine et in quavis lingua recte dici possit, ut ab hac locutione profecti tales scriptores quales sunt Valerius Flaccus et Columella etiam pruinis amburi dicere possint, cum in pruinis frigoris notio penitus inhaerescat: tamen ne ullum quidem vestigium sive frigoris sive pruinae reperitur in versu Lucretiano. Dixissit Lucretius secundum Lachmanni scripturam imbribus ambusta. Atque huiusmodi quid neque a Lucretio neque ab ullo casto scriptore dici potuisse mihi quidem persuasum est. Quare relicta Lachmanniana ratione experiamur, utrum codicum ordo retineri possit, si a Prisciano p. 768 accipiamus imbribus ut tabe nimborum arbusta vacillent atque sic distinguamus ut imbribus v. 806 pendeat ab indulget v. 805. Quo facto talis exstitit oratio:

805 et nisi tempestas indulget tempore fausto

imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,
solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,
crescere non possint fruges arbusta animantis.

Iam protasis pertinet usque ad calorem v. 807, in eaque primum dicitur de imbribus, qui tempore verno fiunt. Eis ita agitantur frutices et arbusta, ut huc atque illuc nutent perculsa tabe nimborum i. e. nubibus tabescentibus in pluviam, sicut Lucanus X, 224 tabem nivis dixit liquefactas nives. His imbribus etiam solis

« ForrigeFortsæt »