Billeder på siden
PDF
ePub

calores accedere necesse est (v. 807). Alioquin (v. 808) crescere nequeunt et fruges arbustaque et animalia, quorum pabula sunt fruges.

In his igitur atque in aliquot aliis exemplis cum a codicum ordine contra Lachmanni transpositiones steterimus, rarissime contrarium accidit ut transpositio visa sit Lachmannianae verborum mutationi praestare. Velut inde a versu 197 libri quarti leguntur haec:

praeterea si quae penitus corpuscula rerum
ex altoque foras mittuntur, solis uti lux

ac vapor,

haec puncto cernuntur lapsa diei 200 per totum caeli spatium diffundere sese

perque volare mare ac terras caelumque rigare.

Ubi 'foedum nec ferendum vitium' adesse vidit Lachmannus in v. 201 caelum que rigare, quod post v. 200 caeli spatium inepte ravτoloysi, quamquam coniungi vocabula caelum rigare non magis hic offensioni est quam V, 593 caelumque rigando. 'Delevit' igitur vitium istud 'scribendo circumque rigare id est undique.' Illam mutationem ne admittamus prohibemur argumenti conclusione, quae haec est:

cum iaciuntur et emissum res nulla moratur,

quod superest, ubi tam volucri levitate feruntur,
quone vides citius debere et longius ire

205 multiplexque loci spatium transcurrere eodem
tempore quo solis pervolgant lumina caelum.

Ibi enim v. 206 solis pervolgant lumina caelum sic respicit ad solum v. 200 ut nulla praecessisse videatur maris ac terrarum mentio, qualis fit in versu 201. Quare illum versum 201 non eo loco, ubi nunc in codicibus legitur, a poëta positum esse existimamus, praesertim cum etiam in proximis versibus verum ordinem turbaverint librarii (v. Lachm. in v. 195). Illuc autem eum traiecimus ubi ne litterula quidem mutata ab omni tavtoAoyías culpa vacat post v. 186:

in quo iam genere est solis lux et vapor eius propterea quia sunt e primis facta minutis, 185 quae quasi cuduntur perque aëris intervallum non dubitant transire sequenti concita plaga

201 perque volare mare ac terras caelumque rigare.

Atque haec quidem hactenus dicta sunto de singulis corruptelarum generibus. Praeterea breviter hoc loco perstringere per

velim par difficillimum versuum, quod quia variis simul corruptelarum generibus pessumdatum est, non aeque atque alibi sperare possum fore ut vel me tacente ratio emendandi patescat. Scribuntur isti versus, qui sunt 42, 43 libri secundi, rubris litteris uncialibus in Oblongo codice, desunt in Quadrato tribus versiculis vacantibus, ut fere semper (v. Mus. Rhen. p. 543) fit in hoc codice ubicunque in Oblongo rubrae litterae reperiuntur. In Oblongo igitur exstant haec:

SUBSIDIIS MAGNIS EPICURI CONSTABILITAS

ORNATAS ARMIS ITASTAȚUASTARITERQ: ANIMATAS punctis sub AT a prima manu factis. Hos versus cum priores editores fere omnes de emendatione desperantes eiecerint, Lachmannus in verborum ordinem admisit sic quidem scriptos: 40 si non forte tuas legiones per loca campi fervere cum videas, belli simulacra cientis, subsidiis magnisque elephantis constabilitas, ornatas armis, validas, pariterque animatas

Lachmannus inde proficiscitur quod Lucretius V, 1225 scripsit: Induperatorem classis super aequora verrit Cum validis pariter legionibus atque elephantis. Unde apparere dixit etiam hoc loco pro EPICURI scribendum esse elephantis, pro ITASTATUAS autem validas. Sane haec emendandi ratio licet nil habeat cur nequeat ferri, tamen neque a sententia neque a ductibus litterarum ita comparata est ut supervacaneum sit anquirere aliam. Quod sic instituimus ut primum quidem in EPICURI glossema agnosceremus ab initio ad subsidiis v. 42 ascriptum; ëñixovqoi enim Graecis eidem sunt qui Latinis copiae auxiliares. Id glossema ad Gargettii philosophi nomen trahebatur ab imperitis librariis eoque facilius immiscebatur versui 42. In hunc autem versum cum inferciretur, e loco suo, qui erat versus 42, detrusit in eandem alterius 43 versiculi regionem id vocabulum, cuius nunc hae supersunt mendosae litterae: ITASTAȚUAS. Quibus corrigendis id adhibendum est quod in codicibus Lucretianis fieri observavi ut litterae H et IT inter se permutentur. Sic IV, 820 pro eo quod esse debet et in Oblongo etiam est in his scribitur in Quadrato initis; neque aliunde I, 721 in locum simplicis Italiae pervenit Haeliae, quod 'putidae eruditionis' specie tamdiu editores fefellit; denique huc redit praeclara

emendatio Lachmanni, qui II, 515 codicum hiemisque correxit in iter usque. Ex huiusmodi igitur mendo si priores duae litterae in ITASTATUAS ortae sunt, facile inde id vocabulum elicitur, quod in versum 42 asciscimus sic: subsidiis magnis hastatis constabilitas. Iam vero mancus evasit alter versus 43. Eum vix aptius puto suppleri posse quam idem vocabulum etiam post armis ponendo quod cum animatas coniunxit Lucretius: ornatas armis pariter pariterque animatas, quo legiones non minus animo quam armis pares esse dicuntur.

Restat ut indicem signorum, quibus usus sum, significationes. Ac primum quidem

[] uncis includuntur omnia, quae interpolator (vid. supra p. VI.) vel alienis locis iteravit vel ipse confecit. Deinde

lineolis in initiis et in finibus notantur eae particulae, quas scripsit quidem Lucretius sed seiunctim a carminis continuitate in singularibus schedulis consignavit. Eas Q. Cicero, qui post poëtae mortem carmen Lucretianum edidit, ibi collocavit quo pertinere videbantur, neque tamen effugere potuit quin interrumpi aequabilem carminis tenorem talis lector sentiat qualis fuit Lachmannus, qui quidem in istis particulis segregandis ita versatus est, ut nesciamus utrum sagacitatem magis admiremur an temperantiam. Denique

ea vocabula, quae non exstant in codicibus sed vel a superioribus editoribus vel a Lachmanno vel a me excogitata sunt ad explendas versiculorum mensuras, cursivo, quod vocatur, litterarum genere exprimenda curavi, ne amplius lexicographos grammaticosve fallant.

Praeterea cum IV, 1122 codicum scripturam alidensia nemodum explicaverit, Lachmanniani autem inventi άhidɛvoia ne Graecum quidem exemplum ullum inveniatur, satius visum est codicum scripturam alidensia exhibere nota † apposita.

Scr. Bonnae m. Martio a. MDCCCLII.

T. LUCRETI CARI DE RERUM NATURA

LIBER PRIMUS.

Aeneadum genetrix, hominum divomque voluptas,

alma Venus, caeli subter labentia signa

quae mare navigerum, quae terras frugiferentis concelebras, per te quoniam genus omne animantum 5 concipitur visitque exortum lumina solis. te, dea, te fugiunt venti, te nubila caeli adventumque tuum, tibi suavis daedala tellus summittit flores, tibi rident aequora ponti placatumque nitet diffuso lumine caelum. 10 nam simul ac species patefactast verna diei et reserata viget genitabilis aura favoni, aëriae primum volucres te, diva, tuumque significant initum perculsae corda tua vi. inde ferae pecudes persultant pabula laeta 15 et rapidos tranant amnis: ita capta lepore

te sequitur cupidé quo quamque inducere pergis. denique per maria ac montis fluviosque rapacis frondiferasque domos avium camposque virentis omnibus incutiens blandum per pectora amorem 20 efficis ut cupide generatim saecla propagent. quae quoniam rerum naturam sola gubernas, nec sine te quicquam dias in luminis oras exoritur neque fit laetum neque amabile quicquam, te sociam studeo scribendis versibus esse, 25 quos ego de rerum natura pangere conor Memmiadae nostro, quem tu, dea, tempore in omni omnibus ornatum voluisti excellere rebus. LUCRETIUS.

1

quo magis aeternum da dictis, diva, leporem.
effice ut interea fera moenera militiai

30 per maria ac terras omnis sopita quiescant:
nam tu sola potes tranquilla pace iuvare
mortalis, quoniam belli fera moenera Mavors
armipotens regit, in gremium qui saepe tuum se
reicit aeterno devictus vulnere amoris,
35 atque ita suspiciens, tereti cervice reposta,
pascit amore avidos, inhians in te, dea, visus,
eque tuo pendet resupini spiritus ore.

hunc tu, diva, tuo recubantem corpore sancto circum fusa super, suavis ex ore loquellas 40 funde petens placidam Romanis, incluta, pacem: nam neque nos agere hoc patriai tempore iniquo possumus aequo animo nec Memmi clara propago talibus in rebus communi desse saluti.

[omnis enim per se divum natura necessest 45 immortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe nam privata dolore omni privata periclis ipsa suis pollens opibus nihil indiga nostri nec bene promeritis capitur nec tangitur iral

50 quod super est, vacuas auris animumque sagacem semotum a curis adhibe veram ad rationem; ne mea dona tibi studio disposta fideli, intellecta prius quam sint, contempta relinquas. nam tibi de summa caeli ratione deumque

55 disserere incipiam, et rerum primordia pandam, unde omnis natura creet res, auctet, alatque, quove eadem rursum natura perempta resolvat; quae nos materiem et genitalia corpora rebus reddunda in ratione vocare et semina rerum 60 appellare suëmus et haec eadem usurpare corpora prima, quod ex illis sunt omnia primis. Humana ante oculos foede cum vita iaceret

« ForrigeFortsæt »