Billeder på siden
PDF
ePub

quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur:

nec minus ergo ante haec quam tu cecidere, cadentque. sic alid ex alio numquam desistet oriri,

vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu. 970 respice item quam nil ad nos ante acta vetustas temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante. hoc igitur speculum nobis natura futuri

temporis exponit post mortem denique nostram. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur 975 quicquam, non omni somno securius exstat?

Atque ea, nimirum, quaecumque Acherunte profundo prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.

nec miser inpendens magnum timet aëre saxum Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens: 980 sed magis in vita divom metus urget inanis mortalis, casumque timent quem cuique ferat fors. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem, nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam perpetuam aetatem possunt reperire profecto. 985 quamlibet immani proiectu corporis exstet, qui non sola novem dispessis iugera membris optineat, sed qui terrai totius orbem,

non tamen aeternum poterit perferre dolorem nec praebere cibum proprio de corpore semper. 990 sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem

quem volucres lacerant atque exest anxius angor aut alia quavis scindunt cuppedine curae. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est, qui petere a populo fasces saevasque secures 995 imbibit, et semper victus tristisque recedit. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam, atque in eo semper durum sufferre laborem,

hoc ést adverso nixantem trudere monte
saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
1000 volvitur et plani raptim petit aequora campi.

deinde animi ingratam naturam pascere semper,
atque explere bonis rebus satiareque numquam,
quod faciunt nobis annorum tempora, circum

cum redeunt, fetusque ferunt variosque lepores, 1005 nec tamen explemur vitai fructibus umquam, hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas quod memorant laticem pertusum congerere in vas, quod tamen expleri nulla ratione potestur. Cerberus et Furiae iam vero, et lucis egenus 1010 Tartarus horriferos eructans faucibus aestus, quid? neque sunt usquam nec possunt esse profecto: sed metus in vita poenarum pro male factis

est insignibus insignis, scelerisque luella, carcer et horribilis de saxo iactu' deorsum, 1015 verbera, carnifices, robur, pix, lammina, taedae; quae tamen etsi absunt, at mens sibi, conscia factis, praemetuens adhibet stimulos terretque flagellis, nec videt interea qui terminus esse malorum possit nec quae sit poenarum denique finis,

1020 atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant. hic Acherusia fit stultorum denique vita.

Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancu' reliquit, qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus. 1025 inde alii multi reges rerumque potentes

occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum stravit iterque dedit legionibus ire per altum ac pedibus salsas docuit superire lucunas 1030 et contemsit equis insultans murmura ponti, lumine adempto animam moribundo corpore fudit. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror, ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset. adde repertores doctrinarum atque leporum, 1035 adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus sceptra potitus eadem aliis sopitu' quietest. denique Democritum postquam matura vetustas admonuit memores motus languescere mentis, sponte sua leto caput obvius optulit ipse. 1040 ipse Epicurus iit decurso lumine vitae, qui genus humanum ingenio superavit et omnis

restinxit, stellas exortus ut aetherius sol. tu vero dubitabis et indignabere obire? mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti, 1045 qui somno partem maiorem conteris aevi,

et vigilans stertis nec somnia cernere cessas sollicitamque geris cassa formidine mentem, nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum ebrius urgeris multis miser undique curis 1050 atque animi incerto fluitans errore vagaris.'

Si possent homines, proinde ac sentire videntur pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget, e quibus id fiat causis quoque noscere et unde tanta mali tamquam moles in pectore constet, 1055 haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus quid sibi quisque velit nescire, et quaerere semper commutare locum, quasi onus deponere possit. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,

esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit, 1060 quippe foris nilo melius qui sentiat esse.

currit agens mannos ad villam praecipitanter, auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans: oscitat extemplo, tetigit cum limina villae, aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit, 1065 aut etiam properans urbem petit atque revisit. hoc se quisque modo fugit : at quom, scilicet, ut fit, effugere haut potis est, ingratis haeret et odit propterea, morbi quia causam non tenet aeger; quam bene si videat, iam rebus quisque relictis 1070 naturam primum studeat cognoscere rerum, temporis aeterni quoniam, non unius horae, ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis aetas, post mortem quae restat cumque manenda. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclfs 1075 quae mala nos subigit vitai tanta cupido? certa quidem finis vitae mortalibus adstat, nec devitari letum pote, quin obeamus. praeterea versamur ibidem atque insumus usque, nec nova vivendo procuditur ulla voluptas :

1080 sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur cetera: post aliud, cum contigit illud, avemus, et sitis aequa tenet vitai semper hiantis. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas, quidve ferat nobis casus quive exitus instet. 1085 nec prorsum vitam ducendo demimus hilum tempore de mortis nec delibare valemus, quo minus esse diu possimus forte perempti. proinde licet quotvis vivendo condere saecla: mors aeterna tamen nilo minus illa manebit, 1090 nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno lumine qui finem vitai fecit, et ille, mensibus atque annis qui multis occidit ante.

T. LUCRETI CARI
DE RERUM NATURA

LIBER QUARTUS.

|| Avia Pieridum peragro loca nullius ante

trita solo. iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, 5 unde prius nulli velarint tempora musae ; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore. 10 id quoque enim non ab nulla ratione videtur: nam veluti pueris absinthia taetra medentes cum dare conantur, prius oras, pocula circum, contingunt mellis dulci flavoque liquore,

ut puerorum aetas inprovida ludificetur 15 labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem, deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque 20 volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle; si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum percipis omnem 25 naturam rerum ac persentis utilitatem. ||

Atque animi quoniam docui natura quid esset et quibus e rebus cum corpore compta vigeret quove modo distracta rediret in ordia prima, nunc agere incipiam tibi, quod vementer ad has res 30 attinet, esse ea quae rerum simulacra vocamus; quae, quasi membranae summo de corpore rerum dereptae, volitant ultroque citroque per auras, atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes terrificant atque in somnis, cum saepe figuras 35 contuimur miras simulacraque luce carentum, quae nos horrifice languentis saepe sopore excierunt; ne forte animas Acherunte reamur effugere aut umbras inter vivos volitare, neve aliquid nostri post mortem posse relinqui, 40 cum corpus simul atque animi natura perempta in sua discessum dederint primordia cuique.

Dico igitur rerum effigias tenuisque figuras mittier ab rebus, summo de corpore rerum, quae quasi membranae vel cortex nominitandast, 45 quod speciem ac formam similem gerit eius imago, cuiuscumque cluet de corpore fusa vagari.

id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde. [sed quoniam docui cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis 50 sponte sua volitent alterno percita motu quoque modo possit res ex his quaeque creari]

« ForrigeFortsæt »