Billeder på siden
PDF
ePub

dispertitam animae naturam exisse per artus, et prius esse sibi distractam corpore in ipso, quam prolapsa foras enaret in aëris auras. 590 quin etiam finis dum vitae vertitur intra, saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur ire anima ac toto solui de corpore velle,

et quasi supremo languescere tempore voltus, molliaque exsangui cadere horrore omnia membra. 595 quod genus est, animo male factum cum perhibetur aut animam liquisse ; ubi iam trepidatur et omnes extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum: conquassatur enim tum mens animaeque potestas omnis, et haec ipso cum corpore conlabefiunt; 600 ut gravior paulo possit dissolvere causa.

quid dubitas tandem quin extra prodita corpus inbecilla foras, in aperto, tegmine dempto, non modo non omnem possit durare per aevom, sed minimum quodvis nequeat consistere tempus? 605 nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur ire foras animam incolumem de corpore toto, nec prius ad iugulum et supera succedere fauces, verum deficere in certa regione locatam;

ut sensus alios in parti quemque sua scit 610 dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens, non tam se moriens dissolvi conquereretur, sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis. Denique cur animi numquam mens consiliumque gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis 615 sedibus et certis regionibu' pectoris haeret, si non certa loca ad nascendum reddita cuique sunt, et ubi quicquid possit durare creatum atque ita multimodis partitis artubus esse, membrorum ut numquam existat praeposterus ordo? 620 usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari fluminibus solitast neque in igni gignier algor.

Praeterea si inmortalis natura animaist

et sentire potest secreta a corpore nostro,
quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.

625 nec ratione alia nosmet proponere nobis possumus infernas animas Acherunte vagari. pictores itaque et scriptorum saecla priora sic animas introduxerunt sensibus auctas.

at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa 630 esse potest animae, neque sorsum lingua neque aures: haud igitur per se possunt sentire neque esse. Et quoniam toto sentimus corpore inesse vitalem sensum et totum esse animale videmus, si subito medium celeri praeciderit ictu 635 vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque, dispertita procul dubio quoque vis animai et discissa simul cum corpore dissicietur. at quod scinditur et partis discedit in ullas, scilicet, aeternam sibi naturam abnuit esse. 640 falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem:

645 et semel in pugnae studio quod dedita mens est,
corpore reliquo pugnam caedesque petessit,
nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
650 inde alius conatur adempto surgere crure,

cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
et caput abscisum calido vivente que trunco
servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
donec reliquias animai reddidit omnes.
655 quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti

serpentem cauda, procero corpore utrimque, sit libitum in multas partis discidere ferro, omnia iam sorsum cernes ancisa recenti volnere tortari et terram conspargere tabo, 660 ipsam seque retro partem petere ore priorem, volneris ardenti ut morsu premat icta dolorem. omnibus esse igitur totas dicemus in illis

particulis animas? at ea ratione sequetur

unam animantem animas habuisse in corpore multas. 665 ergo divisast ea quae fuit una simul cum

corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
in multas quoniam partis disciditur aeque.
Praeterea si inmortalis natura animai

constat et in corpus nascentibus insinuatur,
670 cur super ante actam aetatem meminisse nequimus,
nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
nam si tanto operest animi mutata potestas,
omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
non, ut opinor, id a leto iam longiter errat;
675 quapropter fateare necessest quae fuit ante
interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
Praeterea si iam perfecto corpore nobis
inferri solitast animi vivata potestas

tum cum gignimur et vitae cum limen inimus, 680 haud ita conveniebat uti cum corpore et una

cum membris videatur in ipso sanguine cresse sed velut in cavea per se sibi vivere solam. [convenit ut sensu corpus tamen affluat omne] quod fieri totum contra manifesta docet res: 685 namque ita conexa est per venas viscera nervos ossaque, uti dentes quoque sensu participentur; morsus ut indicat, et gelidai stringor aquai,

et lapis oppressus, subiit si e frugibus, asper. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst 690 expertis animas nec leti lege solutas:

nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst corporibus nostris extrinsecus insinuatas, nec, tam contextae cum sint, exire videntur incolumes posse et salvas exsolvere sese 695 omnibus e nervis atque ossibus articulisque. quod si forte putas extrinsecus insinuatam permanare animam nobis per membra solere, tanto quique magis cum corpore fusa peribit: quod permanat enim dissolvitur, interit ergo. 700 dispertitus enim per caulas corporis omnis

ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
disperit atque aliam naturam sufficit ex se,

sic anima atque animus quamvis integra recens in
corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
705 dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
particulae quibus haec animi natura creatur,
quae nunc in nostro dominatur corpore nata
ex illa quae tum periit partita per artus.
quapropter neque natali privata videtur
710 esse die natura animae nec funeris expers.

Semina praeterea linquontur, necne, animai corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt, haut erit ut merito inmortalis possit haberi, partibus amissis quoniam libata recessit: 715 sin ita sinceris membris ablata profugit, ut nullas partis in corpore liquerit ex se, unde cadavera rancenti iam viscere vermes expirant, atque unde animantum copia tanta exos et exanguis tumidos perfluctuat artus? 720 quod si forte animas extrinsecus insinuari vermibus et privas in corpora posse venire credis, nec reputas cur milia multa animarum conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut quaerendum videatur et in discrimen agendum, 725 utrum tandem animae venentur semina quaeque vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint, an quasi corporibus perfectis insinuentur.

at neque cur faciant ipsae quareve laborent dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt, 730 sollicitae volitant morbis alguque fameque : corpus enim magis his vitiis adfine laborat, et mala multa animus contagibu' fungitur eius. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus cui subeant: at qua possint via nulla videtur. 735 haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus. nec tamen est quidum perfectis insinuentur corporibus: neque enim poterunt suptiliter esse conexae, neque consensus contagia fient. LUCRETIUS

6

Denique cur acris violentia triste leonum

740 seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos, [a patribus datur et patrius pavor incitat artus] et iam cetera de genere hoc cur omnia meinbris ex ineunte aevo generas cunt ingenioque, si non, certa suo quia semine seminioque 745 vis animi pariter crescit cum corpore toto? quod si inmortalis foret et mutare soleret corpora, permixtis animantes moribus essent, effugeret canis Hyrcano de semine saepe cornigeri incursum cervi, tremeretque per auras 750 aëris accipiter fugiens veniente columba, desiperent homines, saperent fera saecla ferarum. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt inmortalem animam mutato corpore flecti: quod mutatur enim dissolvitur, interit ergo. 755 traiciuntur enim partes atque ordine migrant; quare dissolui quoque debent posse per artus, denique ut intereant una cum corpore cunctae. sin animas hominum dicent in corpora semper ire humana, tamen quaeram cur e sapienti 760 stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus? [si non certa suo quia semine seminioque nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis] scilicet, in tenero tenerascere corpore mentem confugient. quod si iam fit, fateare necessest 765 mortalem esse animam, quoniam mutata per artus tanto opere amittit vitam sensumque priorem. quove modo poterit pariter cum corpore quoque confirmata cupitum aetatis tangere florem vis animi, nisi erit consors in origine prima? 770 quidve foras sibi vult membris exire senectis? an metuit conclusa manere in corpore putri, et domus aetatis spatio ne fessa vetusto obruat? at non sunt immortali ulla pericla. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum 775 esse animas praesto deridiculum esse videtur, expectare immortalis mortalia membra

« ForrigeFortsæt »