Billeder på siden
PDF
ePub

per

et dominantior ad vitam quam vis animai. nam sine mente animoque nequit residere temporis exiguam partem pars ulla animai, 400 sed comes insequitur facile et discedit in auras et gelidos artus in leti frigore linquit.

artus

at manet in vita cui mens animusque remansit. quamvis est circum caesis lacer undique membris truncus, adempta anima circum membrisque remota 405 vivit et aërias vitalis suscipit auras:

si non omnimodis, at magna parte animai privatus, tamen in vita cunctatur et haeret; ut, lacerato oculo circum si pupula mansit incolumis, stat cernundi vivata potestas, 410 dum modo ne totum corrumpas luminis orbem, et circum caedas aciem solamque relinquas: [id quoque enim sine pernicie non fiet eorum] at si tantula pars oculi media illa peresa est, occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur. 415 [incolumis quamvis alioqui splendidus orbis] hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper. Nunc age, nativos animantibus et mortalis esse animos animasque levis ut noscere possis, conquisita diu dulcique reperta labore

420 perpetua pergam disponere carmina vita.

tu fac utrumque uni subiungas nomen eorum, atque animam verbi causa cum dicere pergam, mortalem esse docens, animum quoque dicere credas, quatenus est unum inter se coniunctaque res est. 425 principio quoniam tenuem constare minutis corporibus docui multoque minoribus esse principiis factam quam liquidus umor aquai aut nebula aut fumus, iam longe mobilitate praestat et a tenui causa magis icta movetur. 430 [quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur] quod genus est, somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum. [nam procul hinc dubio nobis simulacra geruntur] nunc igitur quoniam quassatis undique vasis

435 diffluere umorem et laticem discedere cernis, et nebula ac fumus quoniam discedit in auras, crede animam quoque diffundi multoque perire ocius et citius dissolvi in corpora prima,

cum semel ex hominis membris ablata recessit: 440 quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius, quam cohibere nequit conquassatum ex aliqua re ac rarefactum detracto sanguine venis,

445

aëre qui credas posse hanc cohiberier ullo,
corpore qui nostro rarus magis usque liquescit?

Praeterea gigni pariter cum corpore et una
crescere sentimus pariterque senescere mentem.
nam velut infirmo pueri teneroque vagantur
corpore, sic animi sequitur sententia tenvis:
inde ubi robustis adolevit viribus aetas,

450 consilium quoque maius et auctior est animi vis:
post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
claudicat ingenium, delirat lingua, labat mens,
omnia deficiunt atque uno tempore desunt.

455 ergo

dissolui quoque convenit omnem animai naturam, ceu fumus, in altas aëris auras; quandoquidem gigni pariter pariterque videmus crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.

Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum 460 suscipere inmanis morbos durumque dolorem, sic animum curas acris luctumque metumque ; quare participem leti quoque convenit esse. quin etiam morbis in corporis avius errat saepe animus: dementit enim deliraque fatur, 465 interdumque gravi lethargo fertur in altum aeternumque soporem oculis nutuque cadenti; unde neque exaudit voces nec noscere voltus illorum potis est, ad vitam qui revocantes

circum stant lacrimis rorantes ora genasque. 470 quare animum quoque dissolui fateare necessest, quandoquidem penetrant in eum contagia morbi: nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest;

multorum exitio perdocti quod sumus ante. denique cur, hominem cum vini vis penetravit 475 acris et in venas discessit diditus ardor,

consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quaecumque secuntur, 480 cur ea sunt, nisi quod vemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso? at quaecumque queunt conturbari inque pediri, significant, paulo si durior insinuarit

causa, fore ut pereant aevo privata futuro. 485 quin etiam subito vi morbi saepe coactus ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu, concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus, desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat inconstanter, et in iactando membra fatigat. 490 nimirum, quia vis morbi distracta per artus turbat, agens animam spumat, quasi in aequore salso ventorum validis fervescunt viribus undae. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore adficiuntur, et omnino quod semina vocis 495 eiciuntur et ore foras glomerata feruntur qua quasi consuerunt et sunt munita viai. desipientia fit, quia vis animi atque animai conturbatur et, ut docui, divisa seorsum disiectatur eodem illo distracta veneno. 500 inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque in latebras acer corrupti corporis umor, tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis paulatim redit in sensus animamque receptat. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso 505 iactentur miserisque modis distracta laborent, cur eadem credis sine corpore in aëre aperto cum validis ventis aetatem degere posse? et quoniam mentem sanari, corpus ut aegrum, cernimus et flecti medicina posse videmus, 510 id quoque praesagit mortalem vivere mentem.

addere enim partis aut ordine traiecere aecumst aut aliquid prosum de summa detrahere hilum, commutare animum quicumque adoritur et infit aut aliam quamvis naturam flectere quaerit. 515 at neque transferri sibi partis nec tribui vult inmortale quod est quicquam neque defluere hilum: nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa 520 mittit, uti docui, seu flectitur a medicina. usque adeo falsae rationi vera videtur

res occurrere et effugium praecludere eunti,
ancipitique refutatu convincere falsum.

Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
525 et membratim vitalem deperdere sensum;
in pedibus primum digitos livescere et unguis,
inde pedes et crura mori, post inde per artus
ire alios tractim gelidi vestigia leti.

scinditur aeque animae haec quoniam natura nec uno 530 tempore sincera existit, mortalis habendast. quod si forte putas ipsam se posse per artus introsum trahere et partis conducere in unum atque ideo cunctis sensum deducere membris, at locus ille tamen, quo copia tanta animai 535 cogitur, in sensu debet maiore videri ;

qui quoniam nusquamst, nimirum, ut diximus ante,
dilaniata foras dispargitur, interit ergo.

quin etiam si iam libeat concedere falsum, et dare posse animam glomerari in corpore eorum, 540 lumina qui lincunt moribundi particulatim, mortalem tamen esse animam fateare necesse, nec refert utrum pereat dispersa per auras an contracta suis e partibus obbrutescat, quando hominem totum magis ac magis undique sensus 545 deficit et vitae minus et minus undique restat. Et quoniam mens est hominis pars una, loco quae fixa manet certo, velut aures atque oculi sunt atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,

et veluti manus aut oculus naresve seorsum 550 secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse, sed tamen in parvo lincuntur tempore tabi, sic animus per se non quit sine corpore et ipso esse homine, illius quasi quod vas esse videtur, sive aliud quid vis potius coniunctius ei 555 fingere: quandoquidem conexu corpus adhaeret denique, corporis atque animi vivata potestas inter se coniuncta valent vitaque fruuntur: nec sine corpore enim vitalis edere motus sola potest animi per se natura nec autem 560 cassum anima corpus durare et sensibus uti. scilicet, avolsus radicibus ut nequit ullam dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto, sic anima atque animus per se nil posse videtur nimirum, quia per venas et viscera mixtim, 565 per nervos atque ossa, tenentur corpore ab omni nec magnis intervallis primordia possunt libera dissultare, ideo conclusa moventur sensiferos motus, quos extra corpus in auras aëris haut possunt post mortem eiecta moveri 570 propterea quia non simili ratione tenentur: corpus enim atque animans erit aër, si cohibere in se animam atque in eos poterit concludere motus, quos ante in nervis et in ipso corpore agebat. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni 575 tegmine et eiectis extra vitalibus auris dissolui sensus animi fateare necessest atque animam, quoniam coniunctast causa duobus. Denique cum corpus nequeat perferre animai discidium, quin in taetro tabescat odore, 580 quid dubitas quin ex imo penitusque coorta emanarit uti fumus diffusa animae vis, atque ideo tanta mutatum putre ruina

conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt fundamenta, foras manante anima usque per artus 585 perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt, atque foramina? multimodis ut noscere possis

« ForrigeFortsæt »