Billeder på siden
PDF
ePub

vagitum in Creta quondam occultasse feruntur 635 cum pueri circum puerum pernice chorea armati in numerum pulsarent aeribus aera, ne Saturnus eum malis mandaret adeptus aeternumque daret matri sub pectore volnus. 640 propterea magnam matrem armati comitantur, aut quia significant divam praedicere ut armis ac virtute velint patriam defendere terram, praesidioque parent decorique parentibus esse. quae bene et eximie quamvis disposta ferantur, 645 longe sunt tamen a vera ratione repulsa.

omnis enim per se divom natura necessest inmortali aevo summa cum pace fruatur semota ab nostris rebus seiunctaque longe : nam privata dolore omni, privata periclis, 650 ipsa suis pollens opibus, nil indiga nostri, nec bene promeritis capitur neque tangitur ira. terra quidem vero caret omni tempore sensu, et quia multarum potitur primordia rerum, multa modis multis effert in lumina solis. 655 hic siquis mare Neptunum Cereremque vocare constituit fruges et Bacchi nomine abuti mavolt quam laticis proprium proferre vocamen, concedamus ut hic terrarum dictitet orbem esse deum matrem, dum vera re tamen ipse 660 religione animum turpi contingere parcat.

Saepe itaque ex uno tondentes gramina campo lanigerae pecudes et equorum duellica proles buceriaeque greges eodem sub tegmine caeli ex unoque sitim sedantes flumine aquai 665 dissimili vivont specie, retinentque parentum naturam et mores generatim quaeque imitantur. tanta est, in quovis genere herbae, materiai dissimilis ratio, tanta est in flumine quoque. hinc porro quamvis animantem ex omnibus unam 670 ossa cruor venae calor umor viscera nervi constituunt, quae sunt porro distantia longe, dissimili perfecta figura principiorum.

tum porro quaecumque igni flammata cremantur, si nil praeterea, tamen haec in corpore cludunt, 675 unde ignem iacere et lumen summittere possint scintillasque agere ac late differre favillam. cetera consimili mentis ratione peragrans invenies igitur multarum semina rerun corpore celare et varias cohibere figuras. 680 denique multa vides, quibus et color et sapor una reddita sunt cum odore, in primis pleraque dona

haec igitur variis debent constare figuris : nidor enim penetrat qua fucus non it in artus, fucus item sorsum, sorsum sapor insinuatur 685 sensibus; ut noscas privis differe figuris.

dissimiles igitur formae glomeramen in unum conveniunt, et res permixto semine constant. quin etiam passim nostris in versibus ipsis multa elementa vides multis communia verbis, 690 cum tamen inter se versus ac verba necesse est confiteare alia ex aliis constare elementis; non quo multa parum communis littera currat aut nulli inter se duo sint ex omnibus idem, sed quia non volgo paria omnibus omnia constent. 695 sic aliis in rebus item communia multa

multarum rerum cum sint primordia, verum dissimili tamen inter se consistere summa possunt; ut merito ex aliis constare feratur humanum genus et fruges arbustaque laeta. 700 Nec tamen omnimodis conecti posse putandum est omnia: nam volgo fieri portenta videres, semiferas hominum species existere, et altos interdum ramos egigni corpore vivo,

multaque conecti terrestria membra marinis, 705 tum flammam taetro spirantis ore Chimaeras pascere naturam per terras omniparentis. quorum nil fieri manifestum est, omnia quando seminibus certis certa genetrice creata conservare genus crescentia posse videmus. LUCRETIUS.

710 scilicet, id certa fieri ratione necessust.

nam sua cuique cibis ex omnibus intus in artus corpora discedunt conexaque convenientis efficiunt motus: at contra aliena videmus reicere in terras naturam, multaque caecis 715 corporibus fugiunt e corpore, percita plagis, quae neque conecti quoquam potuere neque in se vitalis motus consentire atque imitari.

sed ne forte putes animalia sola teneri legibus hisce, eadem ratio disterminat omne. 720 nam veluti tota natura dissimiles sunt

inter se genitae res quaeque, ita quamque necessest dissimili constare figura principiorum;

non quo multa parum simili sint praedita forma, sed quia non volgo paria omnibus omnia constent: 725 semina cum porro distent, differre necessust intervalla, vias, conexus, pondera, plagas, concursus, motus; quae non animalia solum corpora seiungunt, sed terras ac mare totum secernunt caelumque a terris omne retentant. 730 Nunc age dicta meo dulci quaesita labore percipe, ne forte haec albis ex alba rearis principiis esse, ante oculos quae candida cernis, aut ea quae nigrant nigro de semine nata; nive alium quemvis, quo sunt inbuta colore, 735 propterea gerere hunc credas, quod materiai corpora consimili sint eius tincta colore: nullus enim color est omnino materiai

corporibus, neque par rebus neque denique dispar. in quae corpora si nullus tibi forte videtur 740 posse animi iniectus fieri, procul avius erras. nam cum caecigeni, solis qui lumina numquam dispexere, tamen cognoscant corpora tactu, scire licet nostrae quoque menti corpora posse vorti in notitiam nullo circum lita fuco. 745 denique nos ipsi caecis quaecumque tenebris tangimus, haud ullo sentimus tincta colore. quod quoniam vinco fieri, nunc esse docebo

ex ineunte aevo nullo coniuncta colore. omnis enim color omnino mutatur in omnis ; 750 quod facere haud ullo debent primordia pacto. immutabile enim quiddam superare necessest, ne res ad nilum redigantur funditus omnes: nam quodcumque suis mutatum finibus exit, continuo hoc mors est illius quod fuit ante. 755 proinde colore cave contingas semina rerum, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes. Praeterea si nulla coloris principiis est reddita natura et variis sunt praedita formis, e quibus omne genus gignunt variantque colores 760 propterea, magni quod refert semina quaeque cum quibus et quali positura contineantur et quos inter se dent motus accipiantque, perfacile extemplo rationem reddere possis, cur ea quae nigro fuerint paulo ante colore, 765 marmoreo fieri possint candore repente;

ut mare, cum magni commorunt aequora venti, vertitur in canos candenti marmore fluctus : dicere enim possis, nigrum quod saepe videmus, materies ubi permixta est illius et ordo

770 principiis mutatus et addita demptaque quaedam, continuo id fieri ut candens videatur et album. quod si caeruleis constarent aequora ponti seminibus, nullo possent albescere pacto: nam quocumque modo perturbes caerula quae sint, 775 numquam in marmoreum possunt migrare colorem. sin alio atque alio sunt semina tincta colore, quae maris efficiunt unum purumque nitorem, ut saepe ex aliis formis variisque figuris efficitur quiddam quadratum unaque figura, 780 conveniebat, ut in quadrato cernimus esse dissimiles formas, ita cernere in aequore ponti aut alio in quovis uno puroque nitore dissimiles longe inter se variosque colores. praeterea nil officiunt obstantque figurae

785 dissimiles, quo quadratum minus omne sit extra:

at varii rerum inpediunt prohibentque colores, quo minus esse uno possit res tota nitore.

Tum porro quae ducit et inlicit ut tribuamus principiis rerum nonnumquam causa colores, 790 occidit, ex albis quoniam non alba creantur, nec quae nigra cluent de nigris, sed variis ex. quippe etenim multo proclivius exorientur candida de nullo quam nigro nata colore, aut alio quovis, qui contra pugnet et obstet.

795

Praeterea quoniam nequeunt sine luce colores esse, neque in lucem existunt primordia rerum, scire licet quam sint nullo velata colore: qualis enim caecis poterit color esse tenebris? lumine quin ipso mutatur propterea quod 300 recta aut obliqua percussus luce refulgit; pluma columbarum quo pacto in sole videtur, quae sita cervices circum collumque coronat: namque alias fit uti claro sit rubra pyropo, interdum quodam sensu fit uti videatur 805 inter curalium viridis miscere zmaragdos. caudaque pavonis, larga cum luce repleta est, consimili mutat ratione obversa colores;

qui quoniam quodam gignuntur luminis ictu, scire licet, sine eo fieri non posse putandum est. 810 et quoniam plagae quoddam genus excipit in se pupula, cum sentire colorem dicitur album, atque aliud porro, nigrum cum et cetera sentit, nec refert ea quae tangas quo forte colore praedita sint, verum quali magis apta figura, 815 scire licet nil principiis opus esse colores, sed variis formis variantes edere tactus.

Praeterea quoniam non certis certa figuris est natura coloris et omnia principiorum formamenta queunt in quovis esse nitore, 820 cur ea quae constant ex illis non pariter sunt omne genus perfusa coloribus in genere omni? conveniebat enim corvos quoque saepe volantis ex albis album pinnis iactare colorem,

« ForrigeFortsæt »