Billeder på siden
PDF
ePub

simplice natura pateat tamen inmoderatum, nec mare nec tellus neque caeli lucida templa 1015 nec mortale genus nec divum corpora sancta exiguum possent horai sistere tempus: nam dispulsa suo de coetu materiai

copia ferretur magnum per inane soluta, sive adeo potius numquam concreta creasset 1020 ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset. nam certe neque consilio primordia rerum ordine se suo quaeque sagaci mente locarunt nec quos quaeque darent motus pepigere profecto, sed quia multa modis multis mutata per omne 1025 ex infinito vexantur percita plagis,

omne genus motus et coetus experiundo tandem deveniunt in talis disposituras, qualibus haec rerum consistit summa creata, et multos etiam magnos servata per annos 1030 ut semel in motus coniectast convenientis, efficit ut largis avidum mare fluminis undis integrent amnes et solis terra vapore

fota novet fetus summissaque gens animantum
floreat et vivant labentes aetheris ignes;

1035 quod nullo facerent pacto, nisi materiai
ex infinito suboriri copia posset,

unde amissa solent reparare in tempore quaeque. nam veluti privata cibo natura animantum diffluit amittens corpus, sic omnia debent 1040 dissolui simul ac defecit suppeditare materies aliqua ratione aversa viaque.

nec plagae possunt extrinsecus undique summam conservare omnem, quaecumque est conciliata. cudere enim crebro possunt partemque morari, 1045 dum veniant aliae ac suppleri summa queatur interdum resilire tamen coguntur et una principiis rerum spatium tempusque fugai largiri, ut possint a coetu libera ferri. quare etiam atque etiam suboriri multa necessest,

1050 et tamen ut plagae quoque possint suppetere ipsae, infinita opus est vis undique materiai.

Illud in his rebus longe fuge credere, Memmi, in medium summae quod dicunt omnia niti, atque ideo mundi naturam stare sine ullis 1055 ictibus externis neque quoquam posse resolvi summa atque ima, quod in medium sint omnia nixa; ipsum si quicquam posse in se sistere credis, et quae pondera sunt sub terris omnia sursum nitier in terraque retro requiescere posta. 1060 ut per aquas quae nunc rerum simulacra videmus, adsimili ratione animalia suppa vagari

contendunt, neque posse e terris in loca caeli reccidere inferiora magis quam corpora nostra sponte sua possint in caeli templa volare 1065 illi cum videant solem, nos sidera noctis cernere, et alternis nobiscum tempora caeli dividere et noctes parilis agitare diebus. sed vanus stolidis haec

amplexi quod habent perv

1070 nam medium nil esse potest

infinita. neque omnino, si iam medium sit,

possit ibi quicquam consistere

quam quavis alia longe ratione

omnis enim locus ac spatium, quod inane vocamus, 1075 per medium, per non medium, concedere debet aeque ponderibus, motus qua cumque feruntur. nec quisquam locus est, quo corpora cum venerunt, ponderis amissa vi possint stare in inani:

nec quod inane autem est ulli subsistere debet, 1080 quin, sua quod natura petit, concedere pergat. haud igitur possunt tali ratione teneri

res in concilium medii cuppedine vinctae.

Praeterea quoniam non omnia corpora fingunt in medium niti, sed terrarum atque liquoris, 1085 et quasi terreno quae corpore contineantur, umorem ponti magnasque e montibus undas, at contra tenuis exponunt aëris auras

et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis 090 et solis flammam per caeli caerula pasci,

quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

ne volucri ritu flammarum moenia mundi 1095 diffugiant subito magnum per inane soluta, et ne cetera consimili ratione sequantur, neve ruant caeli penetralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omne inter permixtas rerum caelique ruinas

1100 corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nil extet reliquiarum, desertum praeter spatium et primordia caeca. nam quacumque prius de parti corpora desse constitues, haec rebus erit pars ianua leti: 1105 hac se turba foras dabit omnis materiai.

Haec, sis, pernoscas parva perdoctus opella. namque alid ex alio clarescet, nec tibi caeca nox iter eripiet, quin ultima naturai pervideas: ita res accendent lumina rebus.

II

T. LUCRETI CARI

DE RERUM NATURA LIBER SECUNDUS.

Suave, mari magno turbantibus aequora ventis, e terra magnum alterius spectare laborem ; non quia vexari quemquamst iucunda voluptas, sed quibus ipse malis careas quia cernere suave est: 5 suave etiam belli certamina magna tueri

per campos instructa, tua sine parte pericli sed nil dulcius est, bene quam munita tenere edita doctrina sapientum templa serena, despicere unde queas alios passimque videre 10 errare atque viam palantis quaerere vitae, certare ingenio, contendere nobilitate, noctes atque dies niti praestante labore ad summas emergere opes rerumque potiri. o miseras hominum mentes, o pectora caeca! 15 qualibus in tenebris vitae quantisque periclis degitur hoc aevi quodcumquest! nonne videre nil aliud sibi naturam latrare, nisi ut, corpore seiunctus dolor absit, menti' fruatur iucundo sensu, cura semotu' metuque?

cui

20 ergo corpoream ad naturam pauca videmus esse opus omnino, quae demant cumque dolorem, uti multas substernere possint. delicias quoque gratius interdum neque natura ipsa requirit, si non aurea sunt iuvenum simulacra per aedes 25 lampadas igniferas manibus retinentia dextris, lumina nocturnis epulis ut suppeditentur, nec domus argento fulgenti auroque renidet, nec citharae reboant laqueata arquataque tecta, cum tamen inter se prostrati in gramine molli 30 propter aquae rivum sub ramis arboris altae non magnis opibus iucunde corpora curant,

et calidos simul a medio differrier ignis, atque ideo totum circum tremere aethera signis 090 et solis flammam per caeli caerula pasci,

quod calor a medio fugiens se ibi conligat omnis, nec prorsum arboribus summos frondescere ramos posse, nisi a terris paulatim cuique cibatum

ne volucri ritu flammarum moenia mundi 1095 diffugiant subito magnum per inane soluta, et ne cetera consimili ratione sequantur, neve ruant caeli penetralia templa superne terraque se pedibus raptim subducat et omne inter permixtas rerum caelique ruinas

1100 corpora solventes abeat per inane profundum, temporis ut puncto nil extet reliquiarum, desertum praeter spatium et primordia caeca. nam quacumque prius de parti corpora desse constitues, haec rebus erit pars ianua leti: 1105 hac se turba foras dabit omnis materiai.

Haec, sis, pernoscas parva perdoctus opella. namque alid ex alio clarescet, nec tibi caeca nox iter eripiet, quin ultima naturai pervideas: ita res accendent lumina rebus.

« ForrigeFortsæt »