Billeder på siden
PDF
ePub

multa elementa vides multis communia verbis, 825 cum tamen inter se versus ac verba necessest confiteare et re et sonitu distare sonanti.

830

tantum elementa queunt permutato ordine solo:
at rerum quae sunt primordia, plura adhibere
possunt unde queant variae res quaeque creari.

Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian
quam Grai memorant nec nostra dicere lingua
concedit nobis patrii sermonis egestas,

sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis. principio, rerum quom dicit homoeomerian, 835 ossa, videlicet, e pauxillis atque minutis ossibus hic et de pauxillis atque minutis visceribus viscus gigni sanguenque creari sanguinis inter se multis coëuntibu' guttis ex aurique putat micis consistere posse 840 aurum et de terris terram concrescere parvis, ignibus ex ignis, umorem umoribus esse, cetera consimili fingit ratione putatque.

nec tamen esse ulla idem ex parte in rebus inane concedit, neque corporibus finem esse secandis. 845 quare in utraque mihi pariter ratione videtur errare atque illi, supra quos diximus ante. adde quod inbecilla nimis primordia fingit; si primordia sunt, simili quae praedita constant natura atque ipsae res sunt, aequeque laborant 850 et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat. nam quid in oppressu valido durabit eorum ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis? ignis, an umor, an aura? quid horum? sanguen, nil, ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis 855 tam mortalis erit quam quae manifesta videmus ex oculis nostris aliqua vi victa perire.

an ossa?

at neque reccidere ad nilum res posse neque autem
crescere de nilo testor res ante probatas.

praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,

860 scire licet nobis venas et sanguen et ossa

sive cibos omnis commixto corpore dicent esse et habere in se nervorum corpora parva ossaque et omnino venas partisque cruoris, fiet uti cibus omnis, et aridus et liquor ipse, 865 ex alienigenis rebus constare putetur,

ossibus et nervis sanieque et sanguine mixtim. praeterea quaecumque e terra corpora crescunt si sunt in terris, terram constare necessest ex alienigenis, quae terris exoriuntur. 870 transfer item, totidem verbis utare licebit. in lignis si flamma latet fumusque cinisque, ex alienigenis consistant ligna necessest. praeterea tellus quae corpora cumque alit, auget ex alienigenis, quae alienigenis oriuntur.

875

Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis, id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis res putet inmixtas rebus latitare, sed illud apparere unum, cuius sint plurima mixta et magis in promptu primaque in fronte locata. 880 quod tamen a vera longe ratione repulsumst. conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci robore cum saxi franguntur, mittere signum sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur; cum lapidi lapidem terimus, manare cruorem. 885 consimili ratione herbas quoque saepe decebat et laticis dulcis guttas similique sapore mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis, scilicet, et glebis terrarum saepe friatis herbarum genera et fruges frondesque videri 890 dispertita inter terram latitare minute,

postremo in lignis cinerem fumumque videri, cum praefracta forent, ignisque latere minutos. quorum nil fieri quoniam manifesta docet res, scire licet non esse in rebus res ita mixtas, 895 verum semina multimodis inmixta latere multarum rerum in rebus communia debent.

At saepe in magnis fit montibus' inquis ut altis arboribus vicina cacumina summa terantur

se,

inter validis facere id cogentibus austris, 900 donec flammai fulserunt flore coorto.'

scilicet, et non est lignis tamen insitus ignis verum semina sunt ardoris multa, terendo quae cum confluxere, creant incendia silvis: quod si facta foret silvis abscondita flamma, 905 non possent ullum tempus celarier ignes, conficerent volgo silvas, arbusta cremarent. iamne vides igitur, paulo quod diximus ante, permagni referre eadem primordia saepe cum quibus et quali positura contineantur 910 et quos inter se dent motus accipiantque, atque eadem paulo inter se mutata creare ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa inter se paulo mutatis sunt elementis,

cum ligna atque ignes distincta voce notemus. 915 denique iam quae cumque in rebus cernis apertis si fieri non posse putas, quin materiai corpora consimili natura praedita fingas, hac ratione tibi pereunt primordia rerum: fiet uti risu tremulo concussa cachinnent 920 et lacrimis salsis umectent ora genasque.

Nunc age, quod super est cognosce et clarius audi. nec me animi fallit quam sint obscura: sed acri percussit thyrso laudis spes magna meum cor et simul incussit suavem mi in pectus amorem 925 musarum, quo nunc instinctus mente vigenti avia Pieridum peragro loca nullius ante trita solo. iuvat integros accedere fontis atque haurire, iuvatque novos decerpere flores insignemque meo capiti petere inde coronam, 930 unde prius nulli velarint tempora musae ; primum quod magnis doceo de rebus et artis religionum animum nodis exsolvere pergo, deinde quod obscura de re tam lucida pango carmina, musaeo contingens cuncta lepore. 935 id quoque enim non ab nulla ratione videtur: sed veluti pueris absinthia taetra medentes

cum dare conantur, prius oras, pocula circum, contingunt mellis dulci flavoque liquore, ut puerorum aetas inprovida ludificetur 940 labrorum tenus, interea perpotet amarum absinthi laticem, deceptaque non capiatur, sed potius tali pacto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur tristior esse quibus non est tractata, retroque 945 volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti carmine Pierio rationem exponere nostram et quasi musaeo dulci contingere melle; si tibi forte animum tali ratione tenere versibus in nostris possem, dum perspicis omnem 950 naturam rerum, qua constet compta figura. Sed quoniam docui solidissima materiai corpora perpetuo volitare invicta per aevom, nunc age, summai quaedam sit finis eorum, necne sit, evolvamus: item quod inane repertumst 955 seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, pervideamus utrum finitum funditus omne constet, an immensum pateat vasteque profundum. Omne quod est igitur nulla regione viarum finitumst : namque extremum debebat habere: 960 extremum porro nullius posse videtur esse, nisi ultra sit quod finiat; ut videatur quo non longius haec sensus natura sequatur. nunc extra summam quoniam nil esse fatendum, non habet extremum, caret ergo fine modoque. 965 nec refert quibus adsistas regionibus eius: usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis tantundem partis infinitum omne relinquit. praeterea si iam finitum constituatur

omne quod est spatium, siquis procurrat ad oras 970 ultimus extremas iaciatque volatile telum, id validis utrum contortum viribus ire quo fuerit missum mavis longeque volare, an prohibere aliquid censes obstareque posse? alterutrum fatearis enim sumasque necessest.

975 quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne cogit ut exempta concedas fine patere.

nam sive est aliquid quod probeat efficiatque quo minu' quo missum est veniat finique locet se, sive foras fertur, non est a fine profectum. 980 hoc pacto sequar atque, oras ubicumque locaris extremas, quaeram quid telo denique fiat. fiet uti nusquam possit consistere finis, effugiumque fugae prolatet copia semper. Praeterea spatium summai totius omne 985 undique si inclusum certis consisteret oris finitumque foret, iam copia materiai

undique ponderibus solidis confluxet ad imum, nec res ulla geri sub caeli tegmine posset, nec foret omnino caelum neque lumina solis; 990 quippe ubi materies omnis cumulata iaceret ex infinito iam tempore subsidendo.

at nunc, nimirum, requies data principiorum corporibus nullast, quia nil est funditus imum, quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint. 995 semper in adsiduo motu res quaeque geruntur partibus e cunctis, aeternaque suppeditantur ex infinito cita corpora materiai.

Postremo ante oculos res rem finire videtur: aër dissaepit collis atque aëra montes,

1000 terra mare et contra mare terras terminat omnis:
omne quidem vero nil est quod finiat extra.
est igitur natura loci spatiumque profundi,
quod neque clara suo percurrere fulmina cursu
perpetuo possint aevi labentia tractu

1005 nec prorsum facere ut restet minus ire meando.
usque adeo passim patet ingens copia rebus,
finibus exemptis, in cunctas undique partis.
ipsa modum porro sibi rerum summa parare
ne possit, natura tenet, quae corpus inani
1010 et quod inane autem est finiri corpore cogit,
ut sic alternis infinita omnia reddat.

aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum, eorum

« ForrigeFortsæt »